Vere mihi hoc videor esse dicturus , ex omnibus eis , qui in harum artium liberalissimis studiis sint doctrinisque versati , minimam copiam poetarum et oratorum egregiorum exstitisse : atque in hoc ipso numero , in quo perraro exoritur aliquis excellens , si diligenter et ex nostrorum et ex Graecorum copia comparare voles , multo tamen pauciores oratores quam poetae boni reperientur.