Cogitanti mihi saepe numero et memoria vetera repetenti perbeati fuisse , Quinte frater , illi videri solent , qui in optima re publica , cum et honoribus et rerum gestarum gloria florerent , eum vitae cursum tenere potuerunt , ut vel in negotio sine periculo vel in otio cum dignitate esse possent ; ac fuit cum mihi quoque initium requiescendi atque animum ad utriusque nostrum praeclara studia referendi fore iustum et prope ab omnibus concessum arbitrarer , si infinitus forensium rerum labor et ambitionis occupatio decursu honorum , etiam aetatis flexu constitisset.