Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Bibliographic criteria: none (Omnes textus textus)
Search criteria: christianorum

Quod quaesisti inventum est in 242 locis.

More search results (batches of 100)
1 2 3

Omnes locos inventos monstra

Preme hic ut KWIC videas

Loci 101-200:


101. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 125 | Paragraph | SubSect | Section]

maioribus copiis Hungaris occureret. Iam enim Hungari Graecis opem allaturi in Inferiorem Moesiam ad Mesembriam (Varnum incolae dicunt) castra posuerant. Malebant autem Veneti sibi potius quam Hungaris Constantinopolim dedi. Quae quidem improba cupiditas Venetos et in odium Christianorum regum semper induxit, et maximis cladibus saepius affecit. Quandoquidem regibus ualde deforme uidetur mercatores armorum imperitos, et qui uitae humilitate, pudendis artibus, sordido quaestus genere, caeteris opificibus pares sunt, imperium amplecti, atque regum magnitudini sese in


102. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 125 | Paragraph | SubSect | Section]

Hic est ille Georgius, qui, ut proximo uolumine diximus, amisso regno Rhacusam cum magna ui auri se receperat, Rhacusanisque tum consultoribus tum deprecatoribus apud Hungaros usus regnum egregie recuperauerat, Turcis ultro cedentibus et coitionem Christianorum metuentibus. Homurathe extrema aetate extincto regnum Turcarum filio Mechmeti Secundo cessit. Qui quidem, sicut perfidia, auaritia, libidine ac crudelitate, ita et imperio omnes ante se Othomanos reges superauit. Eodem anno, quo regnum iniit, Constantinopolim coepit. Deinde


103. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 126 | Paragraph | SubSect | Section]

esset illustraturus putabat. Turcarum mores describuntur. Nec mirum est Turcas tantum imperium breui adeptos esse, quandoquidem praeter Christianorum quum desidiam tum discordiam, quae maxime hostili nos iniuriae exponit, his sunt praediti moribus, quos sane, modo non obstet Dei uoluntas, imperium neccessario subsequi solet. Etenim genus hominum est laboris, inediae, uigiliae, aestus, algoris


104. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 129 | Paragraph | SubSect | Section]

deducunt. Caeterum nec aemulis meis Othomani prole Dei munere florentissima unquam deerit uirtutis ostendendae occasio, modo his satis animi adsit pro regis sui et Turcaici nominis gloria labores et pericula, ut uiros decet, subeundi, quandoquidem innumerae pene Christianorum regiones Turcaicis armis adhuc intactae ante oculos expositae iacent, unde sane non minus splendoris quam fructus reportari posse nulli dubium esse debet. Cognoscant non solum Poloni, sed etiam caeterae nationes, Bazethem uiris fortissimis abundare. Vicina


105. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 131 | Paragraph | SubSect | Section]

quamprimum initiari pateretur, haud sane hac in re paternam imitatus prudentiam. Ille enim, cognito Machomethis astu ac religionis uanitate, stultam ludibrio habuit superstitionem. Hoc nuntio accepto, praetor tribunal ascendit, atque strue lignorum ad terrorem circumstantium Christianorum consueto maiore composita reum, sicut erat cathenis uinctus, carcere educi, atque ad se attrahi iubet, silentioque per apparitorem indicto ita coepit: Quam uellem,


106. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 135 | Paragraph | SubSect | Section]

prudentis ducis est. Non enim semper felicitas temeritati sufficere potest. Turcae, ut edocti erant, instantibus cedunt, Christiani uero eos fugientes usque ad insidiarum locum insecuntur. Ibi pro numero utriusque partis atrox praelium exortum est, pluresque Turcarum quam Christianorum interfecti sunt. Verum paucitate nostrorum, uulnereque Belmusii patris, et quod Belmusius filius temere in hostem inuectus ceciderat, maiorem cladem Christiani accepisse uisi sunt. Milon Turcarum fraude, suo uulnere et filii morte ira


107. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 137 | Paragraph | Section]

Bazethes sublato, ut supra dictum est, fratre, atque ob id ipsum metu domestico liberatus, ueluti ex somno experrectus non iam praedatoria manu Christianos uexare, uerum totis imperii uiribus cum his congredi statuit, nullo non Christianorum hoste destinato; caeterum sicuti uniuersos magnifacere ac timere, ita singulos uehementer contemnere. Quum igitur aegre ferret Venetos, cum quibus sane pacis tempus iam exierat, quasdam urbes maritimas in Graecia


108. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 142 | Paragraph | SubSect | Section]

erat Iadestinis, ut sibi Turcarum haud paruam coactam manum, atque in maritimam oram procul dubio excursuram, cauerent. Itaque Iadestini in maximas inciderunt calamitates, quum hostium dolo, tum sua ipsorum imprudentia: neque enim alicuius fuit consilii auctore communi Christianorum hoste metum, qui sane eos conseruare poterat, deponere, et amicis plane utilia suadentibus credendum erat. Paucis post diebus circiter quingenti Turcae partim equites, partim pedites praedae incitati auiditate rursus in maritimos Dalmatas incursionem


109. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 144 | Paragraph | SubSect | Section]

igitur neque eum, qui non iaculatur, signo unquam potiturum, neque eum, qui non pugnat, uictoriam consecuturum. Turcae siue per occultos nuntios, siue coniectura aliqua, siue fama timoris, quo Veneti in committendis praeliis utuntur, cognito Christianorum consilio, tertia fere uigilia subsolano leniter flante, sublatis uelis e portu sensim atque sine ullo strepitu (Gallorum enim auxilia uehementer timebant) procedunt Patrasque oppidum uersus, inde Rhion intraturi contendunt, et ipsi non nisi neccessitate


110. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 147 | Paragraph | SubSect | Section]

ditionis, inter Tergeste et Liquentiam late populatus est. Caeterum quoniam pro uicorum cultorumque frequentia haud quaquam occurebat praeda, regionum incolis in loca tuta dilapsis ― neque enim eo Turcae improuise accesserant ― in pagos ac uillas saeuitum est, nullo Christianorum prohibente, tametsi Veneti his in locis, ut paulo ante dictum est, exercitum tunc haberent numero Turcis praedonibus longe superiorem. Sed quum et copiae his non ex ueterano ac belli perito milite, uerum collectitiae essent, et legatus ipse ad exercitum Andraeas Zancanus sola


111. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 166 | Paragraph | SubSect | Section]

eductam cum his nauibus, quas in Ambracio sinu, ut ante dictum est, aedificari iusserat, coniungeret, Methonemque inde oppidum ac caetera Venetorum in Peloponeso loca iret oppugnatum. Itaque quum ex Hungaria, legato a Vuladislauo, licet nouo exemplo, in gratiam Christianorum retento, neque certum bellum, neque res quietae nuntiarentur, Iacobum Eunuchum ― is erat ex regiis purpuratis haud postremus ― classe utraque ei attributa, omnibusque rebus, quae ad nauale bellum usui essent instructa, Methonem petere iubet, satis gnarus se terreri


112. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 170 | Paragraph | SubSect | Section]

saluti obsessis procul dubio fuisset, Marte huius superuentu auxilii utrinque propter locorum angustias prope aequato, propterea quod licet hostiles copiae Christianos, qui intra oppidum erant, numero longe superarent, tamen haud quaquam plures hostium urbem oppugnare poterant, quam Christianorum defendere, et quemadmodum illi abunde superante multitudine, ita et isti suppetiis aucti fessis ac sauciis integros substituere poterant. Sed haec quoque, ut plaeraque, dictu quam re faciliora. Quibus Methonem proficisci imperatum erat, eo enixius dicto


113. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 172 | Paragraph | SubSect | Section]

timor uim omnem penitus extinxerat, ad repugnandum defuisset, procul dubio facta ualida impressione eiecissent hostem ex urbe, propterea quod Turcae occupatis insperato muris fraudem ueriti haud quaquam eodem impetu, quo muros coeperant, in aequum ad hosteis decurrerunt, uerum mox animaduerso Christianorum pauore ad caedem uersi nullum trucidandi modum adhibuere, armatis passim inermibusque, qui obuiam fuere, interfectis. Quos forma atque aetatis flos seu casus praesenti exemit neci, partim uictorum libidini, quod quidem ingenuis morte ipsa haud quaquam leuius fuit, partim nefandae


114. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

notae aliquid praesenti inureretur uictoriae, tum ne nimia Venetos oppugnandi auiditate reliquos in se Christianos concitaret, cogeretque hostes inuidia inter se dissidentes metu communis periculi una coire. Porro Turcae haud alia magis re quam Christianorum regum fraeti discordia nos oppugnant, quod plane quum ex multis aliis rebus, tum ex illorum precationibus, queis ter interdiu utuntur, facile apparet. Etenim dum diuinam rem agunt, ut ex gnaris Turcaicae linguae accaepi, hoc maxime Christianis, quos ipsi sua


115. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

est Allucinantes nuncupant, imprecantur, ut hi uidelicet nulla unquam societate ac amicitia una iungantur, sed semper bellum gerant, mutuisque inter se odiis continenter digladientur. Quas equidem praeces uereor ne Deus nostris sceleribus irritatus eo magis exaudiat, quia nemo iam Christianorum principum, ne ipse quidem Romanus pontifex, quicquam salutare in medium consulit. Quisque regum deserto publico bono suis rationibus seruit: inde cauendis atque struendis inuicem insidiis per metum


116. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 176 | Paragraph | SubSect | Section]

effugit, quanquam ante bellum, quod nunc Turcae cum Venetis gerunt, tributarium magis barbaris quam in eorum erat ditione. Hoc autem bello exorto eius oppidi ciues Turcarum auersati tyrannidem sese Venetis tradiderunt, quum Christianorum classe ac maritimis auxiliis fraeti, tum insita Albanesiis temeritate atque in Turcas odio. Porro haec loca licet Illyricae sint regionis, tamen magna ex parte ab his, quos uulgo Albanesios uocant,


117. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 179 | Paragraph | SubSect | Section]

eo intentius uoluere coeperunt, quia et mercaturae eorum, unde magna ex parte stipendium militibus suppeditabant neruique Venetae rei constabant, per bellum magnopere impediebantur, quae res opes etiam illorum uehementer attriuerat, nec ullis fere Christianorum regum auxiliis, praeterquam solo nomine ac fama Hungaricae magnitudinis adiuuabantur. Ad haec cura Italicarum rerum ipsos a Turcis auertebat. Iam enim Lodouicus Aureliensis Duodecimus, Francorum rex, Italia Circumpadana atque Mediolanensi imperio occupato,


118. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 185 | Paragraph | SubSect | Section]

amicitia sese munirent, omnibus tentarunt artibus Maximilianum Caesarem, Friderici filium, hominem satis notae leuitatis, in societatem pellicere, aut saltem a caeteris Christianis regibus auertere. Nihil enim Veneti et Romani etiam pontifices magis sibi timendum censent quam Christianorum regum coitionem. Metus autem utrisque hinc oritur, quia neutros sane Christiani reges imperio dignos existimant, alteros, quia mercaturae dediti sunt, alteros, quia non profanis, sed sacris ac diuinis duntaxat rebus uacare debent. Quamquam, ut quod


119. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 187 | Paragraph | SubSect | Section]

efficeret, omnemque humanitatem exuere cogeret. Nihil enim petenti miserrimus pater negare audebat, uel si id, quod peteretur, turpissimum foret. Sacra omnia uenalia erant, quod quidem apud sanctos illos pontifices, qui Christianorum mores condiderunt, nunquam fando auditum est. Et quod his non minus flagitiosum est, noxiorum quoque impunitates precio dabantur, nemo literis aut uitae sanctimonia ad ullam subuehebatur dignitatem, solis nummis ad sacerdotia aditus patebat. Diuites episcopi ueneno


120. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

Lotharii filio, id ius in Germanos Leo Octauus, Romanus pontifex, contulerit. Quo quidem Germani nunc quoque utuntur, paruo admodum Christianae reipublicae emolumento, quandoquidem nusquam Christiani nominis hostibus proximi sint, tametsi ea gens et opibus, et uirtute nulli Christianorum secunda sit. Interea Germani, qui in Tridentinis castris statiua habebant, ac si Maximilianus Venetis bellum indixisset, excursiones facere, in Venetorum agros crebro irrumpere, praedas pecorum simul et hominum agere; Veneti ex aduerso


121. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 194 | Paragraph | Section]

Auctore Iulio Secundo pontifice omnes fere Christiani principes contra Venetos foedus ineunt; pontifex ad Gallos legatum mittit. Iulius Secundus, Romanus pontifex, ubi Christianorum regum in Venetos odium noua insuper in Maximilianum Caesarem iniuria uehementer exasperatum esse accaepit, ratus reges ipsos seu positis purgatisue suspitionibus, aut dissimulatis simultatibus aduersus communem regum hostem facile coituros, eos iterum legationibus fatigare


122. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 194 | Paragraph | Section]

fuit, quandoquidem illa iniuriis patri a Venetis illatis concitata non dubitauit uel per sese principes adeundo orare, ut sociatis armis repeterent a Venetis, quae per iniuriam occupata possiderent, nec Romano imperatori tantam ignominiam inustam uellent, quum praesertim nemo Christianorum regum sit, quem illi non lacessierint. Igitur octauo et quingentesimo supra milesimum humanae salutis anno, auctore Iulio Secundo, Romano pontifice, omnes fere Christiani principes partim per se, partim per legatos indicto concilio Samarobrinam conuenere, ibique inter illos


123. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

errore excidium euitarit, quum Deus omnia fere per secundas agat causas, nec minus uitiis hominum quam uirtutibus, perinde ac uoluntatis suae instrumentis, utatur, tametsi ille nullius uitii sit causa. Nam si Venetorum res ex alieno odio penderet, iam diu corruisset, quum nemo fere Christianorum principum adeo mitis sit ingenii, quin Venetos aeque ac publicam nobilitatis pestem, fraudum ac insidiarum nidum, excidendos censeat ― nempe quorum ciuitatem officinam euersionum appellant ― finitima quaeque loca recensentem tanquam ad praedam exposita. Et sane


124. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 202 | Paragraph | SubSect | Section]

penes Lodouicum Duodecimum, Francorum regem, haud immerito esse, simul Ligustico ingenio, unde originem ducebat, quietis impatiens, ad haec aegre ferens, sibique ac Ecclesiae Romanae metuens si externi et maximi regum armis opprimeretur Italia, satis gnarus pontificiam maiestatem magis opibus ac Christianorum regum stultitia quam religione aut uitae sanctimonia stare, caepit animo uolutare, quemadmodum a Gallorum seruitute eam tutam liberamque redderet, quasi (ut plaerique falsa opinione ducti arbitrantur) omnes Christiani, sub


125. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 202 | Paragraph | SubSect | Section]

nec solum pontificis, sed ne Christiani quidem hominis officio fungi curauit, dum Francos ex Italia pellere conatur, non communi quidem Christianorum utilitati, ut pontificem decet, inseruiens, sed quo securior ipse luxui ac superbiae amoto censore indulgeret. Itaque uana spe inflatus cum Venetis in gratiam rediit, omniumque Christianorum principum animos in regem Francorum sollicitare instituit. Et quia Alfonsum Hestensem,


126. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 202 | Paragraph | SubSect | Section]

hominis officio fungi curauit, dum Francos ex Italia pellere conatur, non communi quidem Christianorum utilitati, ut pontificem decet, inseruiens, sed quo securior ipse luxui ac superbiae amoto censore indulgeret. Itaque uana spe inflatus cum Venetis in gratiam rediit, omniumque Christianorum principum animos in regem Francorum sollicitare instituit. Et quia Alfonsum Hestensem, Ferrariensium ducem, ut secum in regem Gallum coniuraret, inducere nequiuerat, ei bellum indicit, crimine impudentissime obiecto, uectigali non soluto (est enim


127. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 202 | Paragraph | SubSect | Section]

se Mediolanum contulit, atque ex tuto (erat enim Iulius pontifex non modo praecipitis irę, sed etiam exitialis) pontificem deterrere ab incoepto conatus est, literis ac nuntiis eum monens, ut Italiae rebus compositis hortaretur Christianos principes ad arma aduersus communem Christianorum hostem sumenda. Per solum autem pontificem stabat, quominus res Italiae essent quietae, quandoquidem pontifex Romanus, quae est eius apud Christianos auctoritas, nutu possit omnem disceptationem finire, modo a quietis consiliis non abhorreat. Quis enim pontifici Romano iusta


128. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 230 | Paragraph | SubSect | Section]

satis constaret sacerdotum nomen, quum ob multa alia scelera, tum maxime ob inexplebilem auaritiam adeo inuisum esse, praesertim apud Boemos, quos a nostris haereticos uocari diximus, ut eos omnium gentium latrones appellent, asserentes, siue quis Christianorum Romam rei suae expediendae causa petierit, exhaustum pecuniis domum inde reuerti ― pontifex enim Romanus etiam minimi sacerdotii tam collationem quam confirmationem studio pecuniae congerendae sibi uendicauit ― siue legatus a Sede Apostolica in


129. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 262 | Paragraph | SubSect | Section]

uouent; pestilentia in Turcas saeuiens Rhodios ab insultu liberat. Peragratis Syriae regionibus, quae loca praesidiis munienda uisa sunt, ea, praesertim maritima, militibus firmauit, ne quid aperti atque opportuni naualibus Christianorum incursionibus foret. Christiani enim piratae illam oram infestam faciebant. Ab oris maritimis Damascum se recaepit, diutiusque nullo in loco quam Damasci commoratus est, allectus tum eius coeli salubritate, tum inde egredi ualetudine prohibitus. Nam dum iter per Syriam


130. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 273 | Paragraph | SubSect | Section]

suas praemiserat, cum liberis suis sese contulit, atque ita aut sua fraude Turcae dolis obuiam iuit, aut clementiam illius in crudelitatem uertit. Nam Turca hac, ut ferunt, iniuria irritatus ― et sunt Turcae ob ingenitam simulationem ad scelera ipsorum excusanda haud omnino infacundi ― nulli Christianorum, quos in potestate posthac, uel fide interposita, habuit, pepercit. At Hungari ubi accepere Turcarum regem cum ingenti exercitu fines Pannoniae inuasisse atque ad Taurunum castra posuisse, quia pacis modo incuriose id temporis agebant, trepidare coeperunt,


131. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 273 | Paragraph | SubSect | Section]

nominis haudquaquam esset. Nam Hungaris insperata re perculsis consilium magis et charitas in communem patriam, regiaque auctoritas, qua rex, quae in rem essent, imperaret, quam aut pecunia, aut miles deerat. Quippe regnum Hungariae uiris, equis, armis, auro, atque argento nulli Christianorum orbis regno secundum, satis per se ad sui defensionem futurum tunc fuisset, priuatisque opibus publica res egregie administrari potuisset, si regii imperii uerecundiam nobilitas habuisset, et pro se quisque regi ac patriae tempus commodare in animum induxisset,


132. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 274 | Paragraph | SubSect | Section]

statim animo concidet. Non enim illum fugit pontificem Romanum principem esse Christianae reipublicae, eamque Sedi Apostolicae esse apud Christianos auctoritatem, ut iure imperii Christianos reges in communem hostem possit concitare. Porro nulli dubium est Turcam nihil magis timere quam Christianorum principum coitionem: ille enim probe nouit se non tam industria sua quam Christianorum discordia imperium auxisse. Quodsi senserit Turca Hungaros a pontifice Romano neglectos, a coeterisque Christianis destitutos, multo maiorem audaciam


133. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 274 | Paragraph | SubSect | Section]

reipublicae, eamque Sedi Apostolicae esse apud Christianos auctoritatem, ut iure imperii Christianos reges in communem hostem possit concitare. Porro nulli dubium est Turcam nihil magis timere quam Christianorum principum coitionem: ille enim probe nouit se non tam industria sua quam Christianorum discordia imperium auxisse. Quodsi senserit Turca Hungaros a pontifice Romano neglectos, a coeterisque Christianis destitutos, multo maiorem audaciam alacritatemque, ac studium ad regnum Hungariae oppugnandum assumet, euocatisque Asiaticis


134. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section]

ea gens liberioris linguae, et ecclesiastico luxui aduersa, cauponari magis pontifices quam e sacerdotali integritate pontificatum gerere dicebantur, et Christi altaria nummulariorum mensae appellabantur. Proinde nihil magis pontifici curandum est, in quem sane omnium Christianorum oculi coniecti sunt, quam ut infamiam fugiat, et ita uicarium Christi ac principem Ecclesiae agat, ut uitae sanctitate omnibus documento sit. Nam ut alio loco diximus, caeteri ordines sacerdotum ad perfectionem morum assequendam instituti sunt, pontifices uero consumati esse debent.


135. Marulic, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

Epistola domini Marci Maruli Spalatensis ad Adrianum VI. Pont. Max. de calamitatibus occurrentibus et exhortatio ad communem omnium Christianorum unionem et pacem. Reuerendo patri Dominico Buchiae Catharensi ordinis praedicatorum, theologiae professori, M. Marulus in Domino salutem.


136. Marulic, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | SubSect | Section]

ordinis praedicatorum, theologiae professori, M. Marulus in Domino salutem. Cum tuis ad populum sermonibus, Dominice pater, frequenter interfuissem (delectabant enim me plurimum), postulasti a me, et quidem enixe, ut Pontifici Maximo per litteras exponerem Christianorum suorum calamitates, quae ab infidelibus quotidie inferuntur, eique tanquam totius ecclesiae praesidi supplicarem ne saltem reliquias ab iisdem inimicis opprimi patiatur, sed apostolica authoritate reges atque principes nostros ab armis ad concordiam reuocatos ad expeditionem aduersum


137. Marulic, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

ad bellum procedant morique magis optent quam barbaricae perfidiae unquam seruire. Auxilia igitur quamprimum ab omnibus mittenda censeo illi regno quo, si hostis (Deus hoc auertat!) potitus fuerit, aperta erit ei uia Germaniam Italiamque inuadendi, Illyriam omnem opprimendi, reliquum denique Christianorum orbem sibi subiugandi. Hic ergo obsistendum, hic omni ui atque conatu repugnandum, ne forte aperto ostio hic tam immanium minarum cataclysmus longe lateque sese effundat et quod residuum est terrarum occupet. Commune periculum communibus armis propulsandum est.


138. Marulic, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

religione, aduersum Christi Dei ac Domini nostri inimicos perstetis. Atque ita demum ille, qui nunc uobis dissidentibus aduersatur, reconciliatis placabitur et de Maumetanis infidelibus palmam triumphumque praestabit. Vt ergo Deo iuuante hoc fiat et sequatur, tuae partes erunt, Pater sancte, qui Christianorum omnium caput es, discordes componere, inter se praeliantes ad aequanimitatem mutuamque beniuolentiam reducere. Age igitur, nihil cunctatus tolle ab his quibus praesides funesta dissidia, tumultuantes mitiga, furentes placa, in gratiam reuocatos hortare ut societate inita


139. Marulic, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

confringerent iubebat. Non ualentibus ipse soluto fasce unumquodque hastile separatim assumens facile cuncta perfregit et ad illos conuersus: Videte , inquit, quod donec simul uniti eritis, inuicti permanebitis; sin uero diuisi, omnium offensis uos ipsos exponetis. Ne igitur singula Christianorum regna, dum inter se pertinaciter dimicant, ab infideli tyranno oppressa pereant, tuae sapientiae est, Pater sacrosancte, tuaeque dignitatis prospicere ut, qui secum dissident, sine cunctatione in gratiam redeant, iniurias remittant, pacem quam bellum malint et simul uniti a lupo illo


140. Marulic, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

diffidere uidear, finem faciam, si tamen adhuc pauca quaedam subiecero non tui adhortandi causa, quem in omnia paratum esse confido, sed desiderio meo quo uror obsequendi. Rogo igitur ostendas te tot populorum praesidem quot tuae fidei a Domino habes commendatos, id est omnium Christianorum. Omnes ad pacem mutuamque beniuolentiam hortare ut parens, compelle ut dominus. Liberalitas Pontificis Decet certe res ista Pontificem optimum excelsique animi Adrianum magis (ut equidem uideo) aduersus infideles lupos animatum quam a me dici queat. Non desinas,


141. Marulic, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

Pro Adriano VI. Pontifice Maximo ad Christum oratio
Epistola eloquentissima nobilis uiri domini Marci Maruli Spalatensis ad S. dominum nostrum dominum Adrianum VI. Pont. Max. Exhortatoria ad unionem et pacem omnium christianorum procurandam. Impressa Romae Per B. V. Anno D. M. D. XXII. pridie kalendas maii feliciter explicit.


142. Marulic, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

aliquis eorum imperator Christianos cędendo putabat se ęqualem esse Deo. Abisai autem telo, qui est pater salutis, percussus periit, ob errorem et sęuitiam ad inferos damnatus.

Dauid ultra non est permissus ire in pręlium, id est Christianorum persecutio ab idolatris fuit aliquantisper intermissa.

Secundo bello Sabochus interemit Zaphum. Saboch interpretatur irretinens conuersio, Zaph illuminatio. Mihi uidetur Saboch iste eum designare conuersum, qui uel adhuc de


143. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 3 | Paragraph | Section]

Foroiulio, Italiae impendere, vobis praesentibus praesens illius miserrimae Croaciae nomine dicerem atque indicarem, ut a celsitudinibus vestris opem peterem, ut necessaria admodum auxilia implorarem. Et precipue illud in memoriam vobis redigerem Croatiam ipsam christianorum scutum esse ac portam, qua capta nihil in universo Sacro Imperio Romano satis a periculo et exitio tutum esse. Quapropter, optimi principes, vos iterum atque iterum nomine totius Croatiae, nomine universi generis christiani obsecro, laboranti


144. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 3 | Paragraph | Section]

nomine universi generis christiani obsecro, laboranti Croatiae tandem subvenire et succurrere statuatis; qua supra sexaginta annos, ex quo Constantinopolis in Turcarum venit potestatem (mirabile et miserabile dictu), quod nulli adhuc regno contigit, sine aliquo christianorum praesidio ab iisdem feris hostibus assidue propemodum infestata, vexata, vastata est; quam nos proprio sanguine et multiplici mortis genere pro gloria ac tutela christiani nominis quantuliscunque viribus nostris Deo aspirante ad hanc usque diem


145. Frankapan, Bernardin. Bernardinus de Frangepanibus... [Paragraph | Section]

filii mei una cum subditis nostris Sanctitati Vestre gratias agimus immortales ob suffragio et subsidio, quod eadem Sanctitas Vestra dignata est nobis praestare. Indigebamus valde, in hiis confinibus Turchi timent nomen Sanctitatis Vestre et nunc presertim, quum inter Christianorum principes (Deo et Sanctitate Vestra mediante) prope est bellorum extinctio. Et nunc est tempus vestrum, Pater Sanctissime et Sapientissime, et nunc potentia vestra in Jesu Christi nomine erit nota. Indiget tamen celeri


146. Frankapan, Krsto. Chistophorus de Frangepanibus... [Paragraph | Section]

unum equm in expeditione Iaÿci iusto bello acquisitum. Quamvis non sit ea qualitate, qua Sanctitati Vestre competeret, in mea humilitate potius, quam dono fretus mittere Sanctitati Vestrae dedicavi stante prima expeditione Christianorum contra Turchas per me facta. Prout illum superlucratus fui, in eo statu Sanctitati Vestre illum remitto, quem a devoto servitore vestro in signum leticie ac illari vultu dignemini acceptare sperando tamen divino spiritu


147. Brodaric, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

aliquam tantae nostrae miseriae ab iis, pro quibus haec passi sumus, meremur, quibus, haud scio an aliud iure imputari possit nisi quod ab eo tempore, quo Christi dei optimi maximi ductu ex Scythia venimus et fidem Christi professi sumus, fuimus semper scutum et clipeus omnium aliorum Christianorum, et quod in hoc praeclaro nostra sententia Christianitatis obsequio duos iam reges, ambos eadem Iagellonia stirpe prognatos, tot praeterea utriusque ordinis principes viros, tantum nobilitatis et militiae, tantam et tam innumerabilem populi multitudinem amisimus ipsis interim, si deo


148. Stafilic,... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1862 | Paragraph | Section]

fuit? Nullum ne discrimen sacrarum ac prophanarum rerum habendum? Quis tam crudelis unquam uictor fuit, etiam apud Ethnicos, qui non abstineret uim a templis? Gotthos sacris pepercisse. Augustinus scribit Gotthos, cum caepissent urbem, non modo a Christianorum templis uim abstinuisse, sed etiam his donasse uitam, qui eo profugerant. Tanta nominis Christiani reuerentia apud barbaros illos fuit, qui doctrinae coelestis ignari, nomen tantum Christianorum audierant. At isti sacrilegi quas aras, quod sacellum reliquerint intactum? Et


149. Stafilic,... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1862 | Paragraph | Section]

Augustinus scribit Gotthos, cum caepissent urbem, non modo a Christianorum templis uim abstinuisse, sed etiam his donasse uitam, qui eo profugerant. Tanta nominis Christiani reuerentia apud barbaros illos fuit, qui doctrinae coelestis ignari, nomen tantum Christianorum audierant. At isti sacrilegi quas aras, quod sacellum reliquerint intactum? Et accepimus non tantum omnia fana spoliata esse, monumenta sanctorum uirorum praetiosiora, et thesauros ad publicam utilitatem totius Italiae ibi conditos, direptos esse, sed etiam caede et aliis sceleribus


150. Stafilic,... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1862 | Paragraph | Section]

uirorum praetiosiora, et thesauros ad publicam utilitatem totius Italiae ibi conditos, direptos esse, sed etiam caede et aliis sceleribus prophanata esse, decantatae sunt per ludibrium sacrae cantiones. Ita nulla non contumelia effecta est religio Christiana. Quid Turcae aliud faciunt expugnatis Christianorum urbibus? O ueram uocem Poetae, qui dixit.
Nulla fides pietasque uiris


151. Stafilic,... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1864 | Paragraph | Section]

sacra, non caetera ornamenta amisit. Gotthorum clementia ergo uictos. Postea Gotthos, quanquam ex longinqua obsidione irati uehementius essent, legimus ita moderatos esse in uictoria iram, ut edictum etiam propositum pacis, ut parceretur his, qui in templa Christianorum confugissent, et ut urbs sine caede diriperetur. Atqui hoc tempore tantum abfuit, ut a sacris rebus abstinuerint uictores, ut non cupidius aliunde praedati sint. Hispanorum et Germanorum dira auaritia. Caedes factae tota urbe miserorum ciuium: bona


152. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

nec amplius cuiusque opera egere, tantum abest ut me facti mei atque consilij peniteat, ut etiam uehementissime gaudeam illuxisse istis reliquijs insperatam lucem et salutem: pro quibus uos quidem aut undique circumsessos ab hoste prępotenti atque barbaro, et qui in uniuersum sitiat sanguinem Christianorum omnium, pugnare usque ad extremum necesse esset (muscam uidelicet contra elephantum) aut alia quoppiam uia saluti consulere, quum ad paucos redacti sitis, nemine res uestras iuuante, sed micis quodammodo attritis qui maxime vestram salutem


153. Vrancic, Antun. Memoriale Antonii Verantii de... [Paragraph | Section]

archiducem Austriae auxilia totiens, quotiens esset opus, etiam in persona propria, testatus in eo sermone, quem cum rege habuit, non displicere sibi, quod rex haberet amicitiam Christianissimi regis Franciae, cuius oratorem apud regem provideret, et aliorum etiam principum Christianorum atque inibi Paulo etiam archiepiscopo de Strigoniensi, Petro item Perenÿ tunc captivo regio, paulo ante waiwode Transilvano – quos ambos superius nominavimus – gratiam a rege impetrat. Res in hunc modum se habet. Nunc 55 Joannes in regnum restitutus regni etiam corona,


154. Vrancic, Antun. Memoriale Antonii Verantii de... [Paragraph | Section]

– quos ambos superius nominavimus – gratiam a rege impetrat. Res in hunc modum se habet. Nunc 55 Joannes in regnum restitutus regni etiam corona, quam Ferdinando traditam fuisse diximus, recuperata nihil aliud querit, nisi pacem et quietem suam et regni sui et amicitiam principum Christianorum, Sedis autem Apostolicae paternam benedictionem. Ferdinandus, si adhuc Hungariam turbare porrexerit, etiam si quid damna inferat, nihil aliud faciet, nisi quod hactenus fecit, ut et Christianos vexet et congerat carbones igneos super caput suum, id est provocet rursus contra se


155. Kruzic, Petar. Petrus Crusitch castellanus... [Paragraph | Section]

meum per civitates Segniensem, Fluminensem et alias mea stippe conducendo aliquos milites, cum quibus pretendebam omnino arcem Turcarum Salonis ad excidium et totalem ruinam non solum Clisii, verum etiam plurimarum aliarum Christianorum civitatum et gentium positam et extructam perurere. Hoc autem intellecto a servitore meo strenui capitanei Segniensis et Fluminensis personaliter cum centum quadraginta militibus advenerunt et servitor meus adduxit centum


156. Benesa, Damjan. Epistulae ad principes, versio... [page 209 | Paragraph | Section]

Diuo Carolo Imperatori, maximo regi Hispaniarum etc. Christiano uiro quanto dolori esse debeat, quę iactura cotidie fidei recipitur ob male gestam rempublicam, dum diu, ex quo in mutuas cędes ruunt, semper Christianorum peius rabies efferatur, nemoque sit, qui dissidentium animos componeret, uerbis exprimi nequit. Sed dolor omnium communis, at cura, ut malis prouideatur, propria principum, ut eos ratio in hoc reipublicae Christianę statu pręfecit. Atque cum apud diuos imperatores uniuersalis totius


157. Vrancic, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 12 | Paragraph | Section]

accipe, quae quidem non existimo nova esse, quum jam inde a conciliata Turcae amicitia semper nobis et timenda et exspectanda fuere. Solimanum imperatorem Turcarum omnino irati animi erga nos esse, non dubiis argumentis percipimus, nec alia causa est, quam quod in mutuam concordiam principum christianorum proxime factam, Joannem quoque regem nostrum ivisse, et sanctissimae eorum unitati nomen dedisse, cumque Romanorum rege Ferdinando pacem composuisse intelligat. Quare potiri hoc regno festinat, quo privati, Christiani debiliores reddantur, ipse vero commodius arma ipsorum sustinere


158. Vrancic, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 23 | Paragraph | Section]

rege Ferdinando, veniet, cujus adventus jam in quotidiana est exspectatione, ad centum millia armatorum accedemus, quoniam nemo, qui gladium gestare valeant, relictus est domi. In armis igitur omnes sumus, tamquam ultimam fortunam pro fide ac patria subituri. Deus autem, qui jam, ut speramus, Christianorum miserebitur, adjunget dexteram suam, et procul dubio cum Solimano pugnabimus. Istic, ut confidimus, in urbe Roma orabitur ab ecclesia pro fratribus, reddetisque Hungaris saltem hoc genere officii vices gratitudinis, qui a tot saeculis pro Christianitate belligerant et certe


159. Andreis, Franjo... . Commentarius rerum actarum... [page 25 | Paragraph | Section]

ne a meo quidem sanguine esse temperaturos. Ac re vera dicebatur, Imperator vehementer excanduisse et etiam decrevisse me interfici, sed consilio bassarum inhibitus est, ne id faceret contra fidem publicam a se datam, sine ullo more, sine exemplo, ne violaret ius gentium; neminem posthac principem christianorum ausurum legatos ad eum mittere, nec ipsum ad christianos. Iam in Galata sparsa fuerat fama, ademptum esse mihi caput. 5. [Secundum colloquium cum Solimanno Bassa.] In prima sequente audientia missus est ad me interpres Imperatoris pro


160. Andreis, Franjo... . Commentarius rerum actarum... [page 25 | Paragraph | Section]

Que omnia confessus est Jonus Beg, se Venetiis audisse. Addidi preterea, christianos principes et status Imperii constituisse, tandiu bellum alere, etiam si per decennium opus esset, donec Budam recuperent. Quid ita? inquit. Existente, inquam, Buda in manibus Christianorum nemo se commovit. Nunc vos ubi eam preter spem omnium occupastis, muniatisque quotidie mirum in modum, magnaque presidia in ea teneatis, unde Thurci terras serenissimi domini mei crebris excursionibus vastant incenduntque, ac sub meum discessum de Vienna civitatem Jaurinum depredati


161. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

et patriae patre vero, acceptus erat, ut recipias; per eum amorem, quo salutem Reipublicae nostrae, ac regni universi complexus es, oro. Vides Comes Illustrissime quae tempora sint regni nostri: vides quem hostem, et vicinum, et infestum habeamus: vides immanem illam beluam, quae omnia regna Christianorum devorat, nobilitatem exterminat, servitute omnibus mortibus acerbiore premat, regno imminere; in quod ne statim irruat, Persarum bella tantum eum retinent: quae, si casu ullo composuerit, si se, viresque suas inde avocaverit; nulla interposita vel minima hora, in nos nostrumque regnum


162. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 30 | Paragraph | Section]

non tam necessitate, quam voluntate. Sane quam absurdum est eos haberi alienos, qui per adoptionem Christi facti sunt inter se fratres, et ipsius Christi cohaeredes, Polonum esse aut Germanum, ista sunt nominum discrimina, non sanctae conversationis Christianorum. Quod vero maius piaculum reperias, quam eos inter se distingui cognationibus et spaciis terrarum, ac numero alienorum ducere; quos Christus ipse coniunxit fide, religione colligavit, unum in charitate esse voluit? Nihil autem refert in hac vel alia terrae


163. Durdevic, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Section]

TR = Turkish; cf. http://www.loc.gov/standards/iso639-2/) De AFFLICTIONE, TAM CAPTIVORVM QVAM ETIAM SVB Turcae tributo uiuentium Christianorum, cum figuris res clare exprimentibus. Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis. Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclauonicae et Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus. Autore Bartholomaeo Gyurgieuits, peregrino


164. Durdevic, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | SubSect | Section]

mereri. Intra septingentos plus minus annos Turcica arma inualuerunt, hactenus a nemine retusa, quia nemo tibi par opibus, fortuna, et uoluntate fuit. Nunc te unicum sanctissimis bellis per alia bella eripi, et dolendum maxime, et detestandum uehementissime. Ego igitur tibi istum libellum de Christianorum miserijs dedicandum censui, quem orbis agnoscit unum prae omnibus esse, qui huic calamitati remedium uelit apponere, et appositurum breui speramus. Diu sit incolumis tua Caesarea Maiestas, nec antea uel morbo uel morte tentetur, quam Christiana uexilla rursus in Asia et


165. Durdevic, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

MOrtis poena et confiscatio omnium bonorum illis infligitur, qui captiuorum fugam instituunt. Tamen non cessant Armeni et Graeci captiuos Christianos apud se occultare, et deformatos suo cultu deducere ad naues Venetas, uel aliorum Christianorum, dantque uiaticum et omnia necessaria, nec ullum pietatis genus omittunt: eandem enim pietatem nostrorum aiunt se experiri, si quando Romam uel Compostellam uenerint.


166. Durdevic, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

Ius praeterea est ueredarijs et emissarijs Turcarum, equum Christianum arripere, eoque ad delassationem uti, interim Christianus pedes sequitur. DE TRIBVTIS CHRIstianorum. QVartas omnium fructuum dant Christiani: istiusmodique quartatio non solum ex prouentibus agrorum et pecorum colligitur, sed etiam mechanici de suo quaestu quartas dependunt. Deinde est et aliud onus


167. Durdevic, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

Romanorum euastatio ad istas miserias, ubi quotidie audiuntur threni Ieremiae, nec uerbis, sed rebus constant. PROCLAMATIO CAPTIuorum et tributariorum, ad Christianorum Reges et Principes. MIseri qui quasi in fornace illa ardenti Hur Chaldaeorum uiuunt, uotis et gemitibus coelum petunt: Vsque quo dormis domine, exurge et ne repellas in finem. Rursus a coelo ad patriam oculos reiectant, quam et ipsam in seruitute uident,


168. Durdevic, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

exurge et ne repellas in finem. Rursus a coelo ad patriam oculos reiectant, quam et ipsam in seruitute uident, relegati tamen a patria, in patria seruitutem agere cupiunt. Vota illorum non libertatem, sed eandem seruitutem mutatis tantum sedibus concipiunt, mox oculos ad Christianorum Reges et principes detorquent: Optant Papam patrem patriae uires suae sanctitatis ad liberationem filiorum conuertere. Optant inuictam Caesaris manum uictricia arma contra Turcam mouere. Sciunt illi parere Hispanos in bello acerrimos, Belgas ferocissimos, Germanos fortissimos, Italos


169. Durdevic, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

templum, siue in locum aridum, qui frequentatur ab hominibus HAIRITSI, id est, pietatis gratia, et GSIANITSI, id est, pro anima. Alij captiuos, et emptitios seruos legant liberos faciendos. Mulierculae enim (ut hoc genus prae caeteris superstitiosum est) legant pecuniam militibus, pro certa caede Christianorum, id putant magno ad salutem suae ipsarum animae prodesse. Reges uero templa, hospitalia, extruenda constituunt, et alij si qui sunt potentes. DE


170. Durdevic, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

uelantur, et uia qua intraturus est Imperator Turcarum. Triumphum autem uerum reportat Constantinopolim, ubi continue residet, si non agit bellum in aliquas regiones. Legibus tamen tenetur tribus annis elapsis ipsemet suscipere expeditionem in regiones Christianorum, pro amplificatione regni, uel defensione. DE VENATIONE eorum. NVlla natio sub sole tantum gaudet


171. Durdevic, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

extra urbem recreationis causa in hortos et uineas (quod saepe facere solent) sed semper in domibus latitantes operantur, nec permittitur illis cum captiuis seruis conuersari. Dij boni, quis posset explicare aut describere afflictiones et calamitates captiuorum, et sub tributo Turcarum habitantium Christianorum: aut quis posset enarrare crudelitatem, et turpissimos abusus, tam in rebus secularib. quam fidei Mehemmeticae caeremonijs, prout legentes intellexistis de lotione et munditia eorum, in qua sola sperantes salutem suae ipsorum


172. Durdevic, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | SubSect | Section]

potissimum uisum est nobis, haec pauca, omissis deterioribus (quae non solum scriptu aut lectu, sed etiam auditu essent turpia) explicare, ut his lectis, discernerent (maxime si qui extitissent eorum operum commendatores) quantum lux differat a tenebris, hoc est, quantum uera Christianorum religio, a nefandissima illa Barbarorum superstitione. Quare humanissime lector, meum conatum oro boni considas, si quid ex hac (uera quidem, sed incomposita) mea foetura uoluptatis aut iucunditatis hauries. Nam sancte deierare possum, nudam ueritatem me sectatum esse, nullo


173. Durdevic, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | Section]

the passage in Turkish language (TR; cf. http://www.loc.gov/standards/iso639-2/) Prognoma, siue PRAESAGIUM MEHEMEtanorum, primum de Christianorum calamitatibus, deinde de suae gentis interitu, ex Persica lingua in Latinum sermonem conuersum. Auth. Authore Bartholomaeo Georgieuits. Cum Gratia et


174. Durdevic, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | SubSect | Section]

quadam inter Mehemmetanos celebratissima mentionem faciam. Illa enim gens, vt ab initio a Christianis deriuata est, (nihil enim a principio nisi secta quaedam et haeresis fuit) ita multa adhuc habent non abludentia a rebus Christianis, adeo vt eos non semichristianos, vt Erasmus, sed simias Christianorum dicas: in maximis enim rebus a nobis diuersi, in minimis plane ijdem videntur. sic simulachrum quoddam leaenae in fele conspicias, in rubeta crocodili, in simia hominis, quanquam indole, magnitudine, imo moribus factisque in immensum differant.


175. Durdevic, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | SubSect | Section]

esse, et id quod superest in Europa, esse vnicam tribum Iudae, cum reliquijs Beniamin, atque proinde illam aliquandiu in imperio fore, et multis inuicem cladibus inter Turcas nostrosque variatum iri. Alij credunt tenorem victoriarum Turcicarum perpetuum fore, donec omnia regna Christianorum ipsis subijciantur: ac tum demum omnia in diuersum mutatum iri, efflorescentibus denuo Christianorum rebus, et veteres ditiones recuperantibus, dominante et saeuiente Christianorum gladio, quem aut prophetam, aut principem aliquem Chistianorum fortissimum interpretantur, qui eos


176. Durdevic, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | SubSect | Section]

illam aliquandiu in imperio fore, et multis inuicem cladibus inter Turcas nostrosque variatum iri. Alij credunt tenorem victoriarum Turcicarum perpetuum fore, donec omnia regna Christianorum ipsis subijciantur: ac tum demum omnia in diuersum mutatum iri, efflorescentibus denuo Christianorum rebus, et veteres ditiones recuperantibus, dominante et saeuiente Christianorum gladio, quem aut prophetam, aut principem aliquem Chistianorum fortissimum interpretantur, qui eos subiugando ad veram fidem Christi reuocabit: quae res melius ex vaticinio


177. Durdevic, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | SubSect | Section]

variatum iri. Alij credunt tenorem victoriarum Turcicarum perpetuum fore, donec omnia regna Christianorum ipsis subijciantur: ac tum demum omnia in diuersum mutatum iri, efflorescentibus denuo Christianorum rebus, et veteres ditiones recuperantibus, dominante et saeuiente Christianorum gladio, quem aut prophetam, aut principem aliquem Chistianorum fortissimum interpretantur, qui eos subiugando ad veram fidem Christi reuocabit: quae res melius ex vaticinio intelligetur. Verum ego postquam vsu cognouissem illustrissimos


178. Durdevic, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

Sequitur interpretatio eiusdem quoad sententiam. IMperator noster veniet, ethnici Principis regnum capiet, rubrum quoque pomum capiet, in suam potestatem rediget: quod si septimum vsque annum Christianorum gladius non insurrexerit, vsque ad duodecimum annum eis dominabitur: domos aedificabit, vineas plantabit, hortos sepibus emuniet, liberos procreabit: post duodecimum annum ex quo rubrum pomum in illius potestatem redactum fuerit, apparebit Christianorum gladius, qui Turcam


179. Durdevic, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

rediget: quod si septimum vsque annum Christianorum gladius non insurrexerit, vsque ad duodecimum annum eis dominabitur: domos aedificabit, vineas plantabit, hortos sepibus emuniet, liberos procreabit: post duodecimum annum ex quo rubrum pomum in illius potestatem redactum fuerit, apparebit Christianorum gladius, qui Turcam quaquauersum in fugam aget. Sed quia prophetiae in singulis verbis magna momenta futurarum rerum claudunt, visum est mihi pro virium tenuitate in vicem commentarij singulas dictiones Turcici sermonis excutere.


180. Durdevic, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

commentarius. PAtissahomoz) est nomen dignitatis, com positum cum pronomine pluralis nu meri, et significat rex noster, siue Imperator noster. solent enim eodem nomine dignitatis Romanum Caesarem simul et reliquos reges Christianorum appellare, vt Vrum patissah) id est, Romanus Imperator. Vngruz patissah) id est, Hungarus rex. et Frenk patissah) id est, Gallus rex. quare non attribuitur inferioris conditionis magnatibus post Imperatorem et Regem.


181. Durdevic, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

designat principem, vt Sahi Sultan Zmail) quia hic modernus rex Persarum Sophi, habet proprium nomen Zmail) quod significat Ismaelem. Habent et aliud nomen dignitatis regum, Hunker) sed hoc nomine nullum audiui vnquam, vel ex Christianorum vel infidelium regibus appellari, praeterquam ipsum Suleimannum eorum regem qui nunc rerum potitur, quod tamen nescio an significet Hunnorum dominum, id enim Germanica propemodum vox indicare videtur Hunch heer) id est, Hunnorum dominus.


182. Durdevic, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

Iedi yladegh) septimum annum vsque post captionem eius loci supra dicti. Gyaur keleci csikmasse) id est, ethnicus siue gentilis gladius, si non apparuerit, et contra illum non insurrexerit, putant haec fata anni septimi in potestate Christianorum esse, qui si vellent communi opera gladium contra ipsos stringere, haud dubie essent plena victoria potituri. Verum quo minus id fiat, nostram ignauiam in culpa esse, dum mutuo inter nos bello ciuili digladiamur, vel turpi ocio consenescimus.


183. Durdevic, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

On iki yledegh) hoc est vsque ad annum duo decimum. Onlarum beghligheder) id est, eorum (videlicet ethnicorum) dominabitur. Verum quia neque post septimum, neque post duodecimum annum (capto imperio Constantinopolitano) Christianorum contra ipsos gladius praeualuit, iam enim fere ad centum annos tota Thracia, et imperium Orientale est sub eorum ditione, augurantur aliam imperij sedem sub nomine rubri pomi significari. Caeterum ingens incertitudo est sub inuolucris annorum: nam si in literis sacris hebdomada dierum


184. Durdevic, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

On iki yldenssora) Id est, post duodecimum annum. Hristiamon id est, Christianus. Keleci) id est gladius. Csikar) id est, insurget seu apparebit. Id quoque apud illos in controuersia est, vtrum gladius ille quo Christianorum natio in libertatem vindicabitur, talionemque Mehemetanis reddet, rex aliquis Christianus magnis copijs totum imperium Turcarum sit expugnaturus, an propheta aliquis Christianus sua doctrina sit Mehemetanos conuersurus ad nostram religionem. quamobrem (vt dixi) vltima verba huius


185. Durdevic, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

iam diximus) qui apud illos degunt omni vsu armorum, adeo vt praeter rustica instrumenta nihil ferreum eos habere liceat, quanquam ne sic quidem tuti sunt a Christianis seruitijs, quae nunc dominos dentali, nunc vomere, nunc ligone, aut stipite mactant. Quod si forinsecus arma Christianorum illata viderent, ilico quicquid est ibi in mancipiorum bellum consurgeret, quorum ibi tantus numerus, vt omnes cuiusque regi onis incolas Turcas in duplum imo in triplum atque adeo in quadruplum superent. Vtinam Christiani principes istis fatalibus victorijs


186. Durdevic, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

Euskero Senatore Cremonensi, et Christophoro Hofkircher, viris doctissimis ad Maiestatem reginae Mariae missis, pro petendis praesidijs conscripta habui, qui etiam fatebantur reliquias Hungariae posse praestare exercitatissimos equites, si tantum Romanorum Imperatoris ac caeterorum principum Christianorum copias adesse viderent. Quapropter in quibus aliquid virium est, nunc subijciam, nullo ne hic quidem seruato ordine, sed vt quisque se nostrae memoriae ingerit, ita prius ponetur. Magnifice sperandum est de


187. Durdevic, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | SubSect | Section]

Turcae contra, Mehemmetum habent, et in vita flagitiosum, et post vitam sepulchro sine resurrectione perpetuo inhaerentem: vt tantum inter vtrunque numen intersit, quantum inter viuum viui Dei filium, et inter hominis, et ab homine nati cadauer putridum, adeo vt in cladibus Christianorum, si natura vtriusque numinis expendatur, mortui videantur viuos armis potentia que superare. Iam cum robore corporum, dotibus animi praecellamus, quae magna praesidia afferre vi dentur ad hostes profligandos, ipsi vbique miserrime profligamur. Quid Hungaro


188. Durdevic, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | SubSect | Section]

peruaserint. Trahimus igitur exiguum numerum, eumque morib. corruptum, contra tot myriades hostium optima disciplina vtentium. Nam Turca vitia sua in castris deponit: Christianus assumit. nullae in Turcarum castris delitiae, arma tantummodo et necessarius victus. In castris Christianorum luxus, et omnis luxuriae commeatus, adest grauior turba meretricum, quam virorum. Latrocinatur Hungarus, praedatur Hispanus, potat Germanus, libidinatur Italus, Gallus cantat, Anglus lurcatur, Schotus heluatur: militem qui miles moribus sit, vix vllum


189. Durdevic, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | SubSect | Section]

facile sexaginta milia equitum produxerint. Quod si istis viribus in bella eatur, propi tiato numine, correctis moribus, in procliui erit vincere hostes fidei, recuperare Graeciam, et Thraciam, vbi adhuc maior pars hominum Christum colit, qui auidissimis votis expectant Christianorum arma, ad quamlibet occasionem defecturi, et suos dominos et tyrannos, a quibus miserrime vexantur, oppugnaturi: quae res sola victoriam vel dare, vel maturare potest. Vbi autem semel victoria potiti fuerimus, patebit nobis vniuersa Hungaria, et per Danubium


190. Durdevic, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | SubSect | Section]

hostem opprimendum. HAEC ad te scribere libuit Maximiliane Augustiss. Augustissime Caesarum inclyta proles: tum quia miserias Christianorum, et illas intolerandas calamitates sub imperio Turcarum et inspexi, et expertus sum: tum quia omnes de te eam spem, ominaque concipiunt, quod existimant te et Maximiliani proaui tui mores, patris item Ferdinandi, et Caroli Caesaris patrui tui relaturum: quae expectatio hominum maxime


191. Utjesenovic-Martinuz... . Frater Georgius episcopus... [Paragraph | Section]

zelo efflagitant, parentem pientissimum esse videam, filiusque serenissimi quondam principis domini Joannis regis, quem ego summa fide parique studio et diligentia memor accepturum benefficiorum educandum suscepi, ope omnium principum Christianorum ita sit destitutus, ut nemo sit, qui hunc recipiat pioque erga eum amore moveatur, Dominationem Vestram Reverendissimam rogo, velit causam huius infantis pueri apud Sanctissimum Dominum Nostrum ita tuendam suscipere, ut cura


192. Vlacic Ilirik,... . Epistola cuiusdam pii... [Paragraph | Section]

ac mandauit, ut praedicatores Euangelicae fidei, quam Martinus Lutherus reperit (sic enim ille Euangelicam fidem uocat), ubique libere omnibus uolentibus audire praedicent et omnes Vngari simul et Sclaui qui uolunt sine metu periculi hoc uerbum audiant et recipiant. Haec enim (inquit) est uera Christianorum fides et religio, ac permisit etiam Budae Euangelion Christianis annunciari, sed perfidi Rhagusei, tui sympatriotae, resistunt Euangelio, ii enim in castris Turcarum mercaturam exercent. Hic iam Tholnae septem menses mansi, scholam aedificaui, nam Papistae ueterem possident. Auditores


193. Andreis, Franjo... . Carmina in manuscripto... [page 48 | Paragraph | SubSect | Section]


His tamen erumnis simul assiduoque labore
Te modo, Christe, colunt, nulli uiolabile numen. Tranquilli Andronici Dalmatae contra Thurcos, comunes Christianorum hostes, ad Deum optimum maximum oratio
Summe pater rerumque sator, qui lucida Olympi
Et loca pura tenes nullum metuentia finem,
Qui quatis imperio terram caelumque profundum,


194. Andreis, Franjo... . Reverendissimo et observandissimo... [page 47 | Paragraph | Section]

non absurda est, cui et ipse assentior, qui putant, quod classis Thurcorum navigabit in Hispaniam, id flagitantibus Mauris, qui complures in Betica a Rege Hispaniae defecerunt. Nam Thurcus revera unum Regem Philippum, omnium Principum Christianorum ut potentissimum, aliquantum veretur. Sunt etiam qui rem altius expendunt, ac Thurcum, siquidem tot gravissimis bellis distringitur, Moscovitico, Persico et Arabico; tamen subtili commento persuaderi ceteris posse arbitratur,


195. Rozanovic, Antun. Vauzalis sive Occhialinus Algerii... [Paragraph | Section]

Carpathio cum delectis sexaginta triremibus praesidioque cum anona Leucosiae dimisso, ad Calendas Iunii rediens, pene trecentas alias levioris pernicitatis naves praeter onerarias sub altero ductore Pertavú nominato optime munitus offendit, easque in Christianorum damna praesertim Venetorum educit. Fama apud nostros de hujusmodi classe crebrescebat, trepidabaturque passim a nostris. Turcae vero in confinibus in dies graviora minabantur. minabantur. Tamen Z:


196. Rozanovic, Antun. Vauzalis sive Occhialinus Algerii... [Paragraph | Section]

retulerunt, esse classem Turcicam sub Alchinio, seque praecipiti fuga consuluisse. Neque tamen eis fidem praestitimus: non enim credi posse videbatur ausuram hostilem classem intima sinus nostri penetrare dimissa post tergum Christianorum classe, suspensi tamen animo in terrores, et extrema quaeque diffluebamus, nec erat praesto ulla consilii capiendi ratio. Perastini quotquot erant intra nostra moenia ad hoc primum nuntium omnes usque ad unum conscenderunt lembos, et in


197. Vrancic, Faust. Vita Antonii Werantii, versio... [page 197 | Paragraph | Section]

consiliis aliisque publicis muneribus mortuo Ferdinando potitoque rerum Maximiliano ejus filio, iterum cum Christophoro Teussenpach ad Selimum II. Turcarum principem pro foedere stabiliendo mittitur. In quo peculiare accidit, ut duorum imperatorum christianorum scilicet patris, et filii, ad duos itidem Turcarum principes patrem et filium legationibus fungeretur. His legationibus per quadraginta circiter annos exercitus, tandem Strigoniensi insignitus archi episcopatu, qua e summa post regium fastigium in Hungaria dignitas est. Nec


198. Vrancic, Faust. Vita Antonii Werantii, versio... [page 198 | Paragraph | Section]

comparaverat. Cujus parva quaedam indicia ostendere, fortasse non erit supervacaneum. Cum autem Maximilianus post obitum Divi Ferdinandi imperator esset declaratus majorique desiderio, quam viribus de bello Turcis indicendo consultum fuisset pene (!) is solus fuit, qui nisi majori principum christianorum consensu, et auxiliis tantum hostem nequaquam esse lacessendum censuit, verum majore parte in contrariam sententiam eunte, quam male consultum fuerit, ipse eventus demonstravit. Idem cum nuper Veneti belli duces Turcicam classem profligassent, magnamque


199. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 109 | Paragraph | SubSect | Section]

sed summa festinatio ac diligentia, in administrando tam sacro negotio. Currebant, et non mittebam eos: Ierem. 33. Ut gloriari possim quod non in vanum cucurrerim, Phil. 2. Item: Sic curro, non quasi in incertum. 1. Cor. 9. Sic, Cum impleret Iohannes cursum suum. Pro communi omnium Christianorum pictatis studio ponitur non raro. ut, Currebatis bene. Galat. 5. Sic Psal. 119. Viam mandatorum tuorum curram. Currere etiam dicitur sermo Domini, ut cum de eius propagatione agitur. 2. Thess. 3. Orate fratres pro nobis, ut sermo Domini


200. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

est eius res, opes, familiam ac posteros ita augere, ut amplas regiones occupet. Genes. 9. Dilatet Dominus Iaphet. tametsi ibi rectius vertas, Blande pelliciat, aut lactet: ut exposui in voce FIDES. Sic Isaiae 54 dicit Dominus ad Ecclesiam, Dilata locum tentorii tui: pro, crescat numerus Christianorum. Dilatare alicui, aliquando significat de ampliori loco habitandi, deque pace et securitate prospicere. Exemplum huius significati habemus Genes. 26, cum Isaia effosso tertio puteo, quem tranquille possedit, vocavit eum Rehoboth, Latitudines: addens, quoniam nunc dilatavit nobis


Bibliographia locorum inventorum

Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].

Marulic, Marko (1450-1524) [1522]: Epistola ad Adrianum VI Pontificem Maximum, versio electronica, Verborum 2644, ed. Darko Novakovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [marul-mar-epist-adr.xml].

Marulic, Marko (1450-1524) [1522]: Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica, Verborum 5871, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - expositio] [numerus verborum] [marul-mar-trop.xml].

Frankapan, Bernardin (1453-1529) [1522, Nurnberg]: Bernardini de Frangepanibus comitis Segniae, Vegliae, Modrusiique etc. Oratio pro Croatia Nurenbergae in Senatu Principum Germaniae habita XIII. Cal. Decemb. An. Ch. M.D.XXII, versio electronica, Verborum 2137, ed. Violeta Moretti [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [frankapan-b-oratio-croatia.xml].

Frankapan, Bernardin (1453-1529) [1525, Modrus]: Bernardinus de Frangepanibus Clementi papae VII, versio electronica, Verborum 544, ed. Bessenyei Jozsef [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [frankapan-b-epist-1525-02-15.xml].

Frankapan, Krsto (1482-1527) [1525, Budim]: Chistophorus de Frangepanibus comes Clementi papae VII, versio electronica, Verborum 284, ed. Bessenyei Jozsef [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [frankapan-krsto-epist-1525-08-09.xml].

Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1527]: De conflictu Hungarorum cum Solymano Turcarum imperatore ad Mohach historia verissima, versio electronica., Verborum 959, ed. Arnold Ipolyi [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - historia] [numerus verborum] [brodaric-s-mohach.xml].

Stafilic, IvanIoannes Staphileus (1472-1528) [1528, Roma]: Oratio ad Rotae auditores excidii Vrbis Romae, sub annum Christi 1527. causas continens, 4294 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - oratio] [numerus verborum] [stafilic-i-oratio-roma.xml].

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1532, Venecija; Bec; Bec; Bec; Venecija; Venecija; Venecija; Trogir; Rab; Sarvar; Venecija; Trogir; Bakar; Sarvar; Trogir; Sarvar; Trogir; Venecija; Trogir]: Epistolae ad Thomam Nadasdinum, versio electronica, Verborum 5603 (pro tem), ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-epist-nadasd.xml].

Vrancic, Antun (1504-1573) [1532]: Memoriale Antonii Verantii de statu rerum Hungaricarum a morte regis Ludovici II. usque ad finem anni 1529, versio electronica, Verborum 1364, ed. Bessenyei Jozsef [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [vrancic-a-memoriale-1532.xml].

Kruzic, Petar (m. 1537) [1532, Klis]: Petrus Crusitch castellanus Clissii Clementi papae VII, versio electronica, Verborum 561, ed. Bessenyei Jozsef [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [kruzic-p-epist-1532-09-22.xml].

Benesa, Damjan (1476-1539) [1534, Dubrovnik]: Epistulae ad principes, versio electronica, , 1867 verborum, ed. Vlado Rezar [genus: prosa - epistula] [numerus verborum] [benesa-d-epistulae.xml].

Vrancic, Antun (1504-1573) [1538]: Epistulae anni 1538, versio electronica, Verborum 4332, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [vrancic-a-epist-1538.xml].

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1543]: Commentarius rerum actarum Constantinopoli anno 1542. Versio electronica, Verborum 4922, ed. Srecko M. Dzaja Guenter Weiss [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-const.xml].

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545, Cracovia; Polonia]: Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica, Verborum 8436, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-polonos.xml].

Durdevic, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545, Leuwen]: De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clare exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus, ed. Durdevic, Bartul [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [numerus verborum] [djurdjevic-b-afflictio.xml].

Durdevic, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545, Leuwen]: Prognoma, sive Praesagium Mehemetanorum : primum de Christianorum calamitatibus, deinde de suae gentis interitu, ex Persica lingua in Latinum sermonem conversum., ed. Durdevic, Bartul [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [numerus verborum] [djurdjevic-b-prognoma.xml].

Utjesenovic-Martinuzzi, Juraj (1482-1551) [1547, Varadin]: Frater Georgius episcopus Varadiensis cardinali Alessandro Farnese, versio electronica, Verborum 897, ed. Bessenyei Jozsef [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [utjesenovic-j-epist-1547-02-07.xml].

Vlacic Ilirik, MatijaZigerius, Emerik (1520-1575) [1549, Tolna; Magdeburg]: Epistola cuiusdam pii concionatoris, ex Turcia, ad M. Illy. missa, qualis nam status Euangelii et Ecclesiarum sub Turco sit indicans, cum Praefatione Illyrici (1549), versio electronica, Verborum 1772, ed. Stanko Andric [genus: prosa oratio - epistola; poesis - epigramma] [numerus verborum] [zigerius-e-epist.xml].

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1550]: Carmina in manuscripto Budapestensi H46, versio electronica, 462 versus, verborum 3075, ed. Bratislav Lucin [genus: poesis - carmen; poesis - epigramma] [numerus verborum] [andreis-f-carmina-vd.xml].

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1570, Tragurii]: Reverendissimo et observandissimo d. Domino meo Antonio Verantio Archiepiscopo Strigoniensi etc. in Hungaria, versio electronica, Verborum 1755, ed. Laszlo Szalay Gusztav Wenzel [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-epist-1570-02-02.xml].

Rozanovic, Antun (1524-1594?) [1571]: Vauzalis sive Occhialinus Algerii Prorex, Corcyram Melaenam terra marique oppugnat nec expugnat, versio electronica, 15122 verborum, 255 versus, ed. Nives Pantar [genus: prosa oratio - historia; poesis - ode] [numerus verborum] [rozan-a-vauz.xml].

Vrancic, Faust (1551-1617) [1575]: Vita Antonii Werantii, versio electronica, 51 versus, verborum 606, ed. Martinus Georgius Kovachich [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [vrancic-f-vita-ant.xml].

Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].


More search results batches of 100
1 2 3

Omnes locos monstra

Preme hic ut KWIC videas


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.