Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Bibliographic criteria: none (Omnes textus textus)
Search criteria: augustinus

Quod quaesisti inventum est in 248 locis.

More search results (batches of 100)
1 2 3

Omnes locos inventos monstra

Preme hic ut KWIC videas

Loci 101-200:


101. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

iusta: id est, piis hominibus, eosque tuetur: Psal. 14. Generationes vestrae, saepe Deus mandans aliquid adiicit, ut id observent per generationes suas. Exod. 12. 29 et 31. id est, apud omnes posteros. Generationem eius quis enarrabit? Esa. 53. de Christo. Caeterum Augustinus, et Lactantius Instit. 4, disserunt tres esse Christi generationes: unam ab aeterno ex patre, secundum divinitatem: secundam in tempore, ex matre, secundum humanitatem: tertiam in membris suis, id est, nativitate piorum ac totius Ecclesiae, ex Deo. Sensus igitur in loco Isaiae videtur


102. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 260 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: huius- ] cis phrases nondum expositas transeamus. ¶ [?: D- ] tari multum solet, cur ista gratuita, Christi fidei, [?: ] Evangelii iustitia, Dei iustitia vocetur. Lutherus [?: ei- ] li phrasin semper vertit, iustitiam coram Deo [?: va- ] Augustinus in pluribus locis docet, eam ideo [?: ] iustitiam Dei, quia a Deo nobis donetur: quam [?: ] iustitiae donationem valde inculcat Paulus [?: Roma- ] Posses et illam tertiam rationem adiicere, eam [?: id- ] vocari, quia sit a Christo


103. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 279 | Paragraph | SubSect | Section]

praesertim Levit. 13 praecipiuntur. Fuit vero apud Iudaeos nonnunquam etiam lepra in vestimentis ac aedificiis, quae aliis gentibus inusitata, et soli illi populo propria fuisse videtur: de qua vide Levit. 14 prolixius. Allegorice patres lepram de falsa doctrina exponere sunt soliti, sicut Augustinus testatur, inquiens lib. 2. quaest. Evang. cap. 40: Leprosus est, quicunque doctrinas erroris profitetur, et avaricia similis Giezi, qui dona Spiritus sancti vendidit: 2 Reg. 5 Isa. 53 non bene vertit Vulgata Nos reputavimus eum leprosum: cum in Hebraeo sit simpliciter


104. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 283 | Paragraph | SubSect | Section]

sanationem et pacem. Lex virtus peccati est, ut D. Pauli verbis utamur: Evangelium, virtus salutis omni credenti. Sparsae porro sunt promissiones in omnes libros veteris et novi Testamenti. Rursum leges etiam sparsae sunt in omnia cum Veteris tum Novi instrumenti volumina. Legis nomine quid D. Augustinus intelligat, vide de Trinitate libr. decimo quinto, cap. decimoseptimo. Inter caetera inquit: Lex data est, ut gratia quaeratur: gratia dara est, ut Lex impleatur. Vide etiam sententias decerptas ex ipso D. Augustino, cum eius operibus impressas. Et ad Optatum epist.


105. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section]

sententiarum utilitas ac necessitas perspecta est, accesserit, et eam doctrinam extruxerit. sicut et Aristoteles dicit, Ethicam doctrinam esse Ex et De communi vita. Constat etiam, Platonem, qui est pater Graecae philosophiae, plurima ab Aegyptiis ac ex Sacrarum literarum dogmatibus accepisse. Augustinus videns sequuturam impiam sententiam, si haec verba simpliciter intelligantur, in libro de Spiritu et litera, cap. 27. aliter conatur praeternavigare hosce scopulos. Dicit intelligendum


106. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 291 | Paragraph | SubSect | Section]

Ciceronem, Scipionem, Senecam, etc. Proinde, ne nos quoque in idem barathrum erroris ruamus, aut aliis tuendi occasionem praebeamus: sciamus et doceamus, haec Paulum non assertive, sed conditionaliter dicere, ut totus textus diligenter examinatus evincit. Quare recte et graviter dicit Augustinus, Si usquam ulli Ethnici fuerint legem Dei praestantes, aut qui eam adhuc natura praestare possint, se libere dicturum, Christum frustra esse mortuum: quod Paulus de lege scripta, antea ad


107. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 326 | Paragraph | SubSect | Section]

Dominus noster venit. ut sit sensus: Si quis non amat Dominum IESUM, anathema sit. et illo completo, deinceps inferatur, Dominus noster venit: quod superfluum sit, odiis pertinacibus adversus eum velle contendere, quem venisse iam conster. Hactenus Hieronymus. Nec his dissimilia scripsit Augustinus. Illud admonendum erat, in Dominus noster venit, Venit esse praeteriti temporis. est enim ἦλθέ, id declarantibus Graecis interpretibus, si parum ex interpretatione Hieronymi liqueret. Rursus hic mihi monendus est Lector: haec verba quae modo


108. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 340 | Paragraph | SubSect | Section]

res bonas vitiatas notat, praesertim doctrinam. Isaias capite primo, de perditis moribus et corrupta religione Israelitarum inquit: Vinum tuum aqua mixtum est, et argentum tuum mutatum est in scoriam. MISERICORDIA, et misereri. Misericordiam videtur componere Augustinus libro de Civitate DEI nono, ex miseria et corde: quod sit passio quaedam cordis nostri ex aliena iniustaque miseria concepta, quae nos impellit ad succurrendum illi. Differt porro a beneficentia ac benignitate, quod illa magis subitum affectum, haec autem magis habituale quid, et tam


109. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 365 | Paragraph | SubSect | Section]

Deum: et myrrha, esse hominem: quoniam ea, humana cadavera, ne putrescant, condiantur, [?: ] illis Orientalibus et etiam Aegyptiis moris fuit. sic [?: ] Christi corpus esse condîtum myriha et aloe a losepho Arimathiensi et Nicodemo, Iohan. 19 cap. legitur. Augustinus dicit, significari huius aromatis amaritudine, afflictiones et crucem carnis. MYSTERIUM, Graeca vox, aut certe illis usitata, tametsi nec Latinis quidem plane ignota, utpote quae etiam a Cicerone sit usurpata. Posset non tantum a Graeco verbo


110. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 405 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: ] illa voce QUICUNQUE, dum ait: Dico vobis, quicunque dimiserit uxorem suam nisi ex causa [?: ] tionis, etc. quam ob rem ipsemet beatus Augustinus in 2 libro Retractationum non perfecte se rem explicasse ingenue fatetur. Posset Ambrosii Regula etiam latius extendi et plures possent universitates excogitari prout sent interdum diversae species aut ordines hominum, item diversae factiones, de quibus seorsim et cum quadam distinctione


111. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 408 | Paragraph | SubSect | Section]

praescribat perfectam iustitiam, aut ad vitam initio data non sit: sed quia nos ei plenam obedientiam, aut perfecta opera praestare nequimus, qualia illa exigit. Errant ergo Hieronymus, Origenes, et eorum sectatores, qui intelligunt in Paulo per opera legis, opera caeremonialia, quos ob id recte Augustinus reprehendit. Aliqui Papistae por Opera legis contendunt intelligenda esse in Paulo, opera naturalibus virib. ac sine gratia ante iustificationem facta, sicut et illae celebres definitiones habent. Verum Paulus hac phrasi excludit simpliciter omnia bona opera a Lege praescripta ex


112. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 411 | Paragraph | SubSect | Section]

ORATIO vox habet suos idiotismos ac phrases in Bibliis. Sunt vero plures voces huic vicinae, quas utile fuerit distinguere: ut sunt oratio, petitio, precatio, deprecatio, obsecratio, interpellatio. Disserit vero de harum vocum, tametsi non omnium, discrimine Augustinus Epistola 59: quem inspice, si libet. Orationem, προσευχὴν, et precationem, volunt ali qui esse postulationem boni alicuius. Ego opinor esse generalia nomina, quae etiam gratiarum actionem et laudationem nominis divini complectantur. Sic sane


113. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 417 | Paragraph | SubSect | Section]

mihi dicentes: Ubi est Deus tuus? Psal. 42. pro, perinde acerbum dolorem mihi attulit. Eadem ratione dicit Symeon ad D. Virginem: Tuam ipsius animam per transibit gladius. OSTENDERE, pro, re ipsa alicui aliquid boni aut mali dare, aut efficere: quod et Augustinus in lib. de Locutionibus Hebraeis monet. Sicut solent apud Hebraeos, praesertim verba noticiae crebro, pro verbis rerum ipsarum poni tale est, Videre bona aut mala, aut mortem: item gustare. ut alibi de hac re prolixe dissertum est. Psal. 71. Ostendisti mihi angustias


114. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 455 | Paragraph | SubSect | Section]

locutionum. Illud autem alibi prolixe dictum est, falso ex prava prosopolepsiae descriptione quosdam liberum arbitrium asserere conari. Deus enim libere sua gratuita dona distribuit, alias alii genti veros doctores et puram doctrinam, aliaque largiens. De qua liberrima liberalitate Dei, praeclare Augustinus pronunciat, quod aliquam occultam causam habere possit, iniusta autem nequaquam esse possit. PERTINEO verbum nihil ferme obscuritatis in Sacris literis habet, nisi quod Vulgata versio aliquoties Graecum οὐ μέλει σοι


115. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 458 | Paragraph | SubSect | Section]

ubi cognovit se eligi, et Christum contemni: Divisus est, inquit, Christus? Num quid Paulus pro vobis crucifixus est, aut in nomine Pauli baptizati estis? Quomodo non in Pauli, sic nec in Petri, sed in nomine Christi, ut Petrus aedificetur super petram, non petra super Petrum. Haec eadem et Augustinus de verbis Domini in Matthaeum, sermone 13. Deiiciantur in locis petrae iudices eorum: Psalmo 141. id est, praecipitentur de rupibus, sicut [?: ] mani Manlium aut alios facinorosos de rupe [?: T- ] praecipitabant. Sugere mel de petra, Deutero. 32, et


116. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 480 | Paragraph | SubSect | Section]

sicut olim Pythagoram sui audiebant, dicentes, Ipse dixit. Talis in religione nemo a nobis haberi agnoscique debet, praeter unum Christum. Alterum ordinem inferiorum doctorum, qui vocem Christi sonant, et eatenus audiendi sunt, quatenus solius Christi vocem ac doctrinam afferunt. Eadem ratione Augustinus exponit hunc locum de prohibitione ambitionis, in Sermone super verba Domini ex 11 Matth. PRAECIDO verbum nihil obscuritatis aut Hebraismi habet: tantum igitur duo loca attingam. Isaiae 38. Praecidi veluti textor vitam meam. id est, veluti textor in medio


117. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 481 | Paragraph | SubSect | Section]

dici, qui priusquam vocarentur, propenso iam tum erant animo ad cultum divinum, quorumque promptae iam voluntati tantum deerat vocatio: videlicet ut propositum non ad Deum destinantem, sed ad hominem in animo statuentem pertineat. Nisi forte interpres haec adiecit de suo. Ambrosium sequitur Augustinus in Libello de correptione et gratia, cap. 7. Electi, in quit, sunt, qui secundum propositum vocati sunt: propositum autem non suum, sed Dei. nam Paulus proximo huius Epistolae cap. simili sensu dixit propositum Dei, etc. Rursus ad Ephes.


118. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 490 | Paragraph | SubSect | Section]

Non ergo tunc primum cum aliis creaturis esse coepit. Hic sensus non incommodus est: tota autem vis eius consistit in verbo ERAT, de quo supra diximus. Verum me maxime movet initium primae Epistolae Iohannis, ubi haud dubie eisdem verbis idem quod hoc loco, dicere Evangelista voluit: sicut et Augustinus in Quaestioni+bus ex utroque Testamento probat. Oportet autem ibi per vocem Principii omnem aeternitatem intelligi: quaedoquidem dicit, Verbum fuisse AB initio, aut a principio. Filius autem Dei non a creationis initio coepit: se inde ab omni aeternitate, semper fuit. quemadmodum et


119. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 490 | Paragraph | SubSect | Section]

imperfectum, ut sciamus eius hypcrisim antiquiorem omnium rerum creatione, id est aeternam esse. nihil in quam eiusmodi hic dicitur de [?: ] lo: sed de qualitate ipsius agitur, quam dicitur iam inde ab initio creati mundi induisse, quum scilicet [?: fact--- ] homicida. Augustinus quem etiam Pseudocyrilles [?: ] tat, ad initium peccati refert. vere id quidem, si rem ipsam spectes (si quidem cum satan per peccatum hominem interemerit, hinc demum coepit esse homicida, quum peccatum ingressum est in mundum:) sed tamen subtilius. Malo igitur paulo


120. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 491 | Paragraph | SubSect | Section]

Hanc expositionem etiam affert Stapulensis. Sed quia hic locus infinitis pene modis fuit expositus, et vera eius explicatio a significatione verborum pendet, primum explicabo, cum bona lectoris venia, diversas interpretationes: deinde paucis dicam, quomodo putem esse intelligendum. Augustinus ergo (ut Eras, observavit) τὴν ἀρχὴν putat nomen esse: et quia videt parum convenire quartum casum interrogationis formulae, sic conatur hoc excusare, ut dicat illud, Tu quis es, perinde valere ac si dixissent Iudaei, Quem te esse dicis, aut


121. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 502 | Paragraph | SubSect | Section]

praest--- ] se proximum illi ope ipsius indigenti. q. d. Christus. Quis nam horum trium se vere ac reipsa praestit [?: ] mum? Non igitur de iure, sed de facto loquitur. De [?: ] omnes tres erant proximi, sed facto ac reipsa, ille [?: ] se talem praestitit. Augustinus libro de Doctrina Christiana capite trigesimo. ita definit Proximum: Eum intelligimus proximum esse, cui vel exhibendum est [?: of--m ] misericordiae, si indiget: vel exhibendum


122. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 503 | Paragraph | SubSect | Section]

] misericordiae, si indiget: vel exhibendum esset, si indigeret. Videtur aliquid dicere, et tamen nihil dicit. Omni enim indigenti charitatis officium exhibendum est, quatenus nobis modo possibile est: et omnis homo noster est proximus, praesertim cum nostra ope indiget Non igitur ostendit Augustinus, quis nam et quatenus nobis sit proximus: sed perinde relinquit auditorem incertum, ut ante fuit. PRUDENTIA, virtus continens rerum agendarum cognitionem, non raro in Sacris reperitur tum in singularia tum in plurali numero. Psal.


123. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 510 | Paragraph | SubSect | Section]

impiorum impostura et pusillorum Christi scandalum dubitatioque sublata est Nonnunquam ὅτι, QUIA, abundet teste Beza et Erasmo, qui id super Acta 23 affirmant Affirmat aliquando. nam apud Graecos nonnunquam additur affirmandi causa. Annotavit et Augustinus libro de Genesos locutionibus primo, Quia saepe redundare in Sacris libris. veluti illo loco, Et dixit: Quia Dominus est in loco isto, hoc et ego nesciebam. Sane in praedicto loco vim affirmandi potius illud Quia habet, quâm quod redundet: et sane saepe


124. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 514 | Paragraph | SubSect | Section]

accipiunt et gentes. Et apud Graecos ἀθιοῦσα crastinus dicitur dies. Sic enim usus est et Lucas in Actibus Apostolorum cap. 7. τῇ τε ἐπιούση ἡμέρᾳ, id est, postero die. Et indicat Augustinus nonnihil tale, Sermone 28. ut hic sit sensus: Quemadmodum patres terreni prospiciunt liberis suis panem, quo corpus alatur, etiam in posterum diem: ita tu nobis prospice panem caelestem, animi cibum, qui pater es caelestis, et pater spirituum. Hactenus Erasmus. Porro Beza post Erasmum


125. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 515 | Paragraph | SubSect | Section]

est enim, Christum Matthaei 5 gradus quosdam ostendere, quorum primus sit irasci: secundus, sono aliquo incerto motum significare: tertius, in manifestum convicium prorumpere. Atque ita sentit D. Augustinus commentariorum quos in hunc edidit locum lib. 1. addens, se id a Iudaeo quodam accepisse. Racha Hebraeis interiectionis instar esse: eaque voce nihil certi, sed tantum animi indignationem significari. Fortasse fuit ea mox temporibus Christi vulgaris irascentibus, quemadmodum hodie


126. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 549 | Paragraph | SubSect | Section]

ut esset nobis pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et sublimior factus Israelis: quibus ut synonymis vocem Sanctitatis ibi Scriptura declarat. Ephesiorum primo: Ut essemus sancti et immaculati coram ipso. ubi idem videtur esse Sanctus et immaculatus. Quare et Augustinus exponens tropos Veteris testamenti libro quarto, docet sanctum significare impollutum, purum et mundum. Potissimum tamen haec vox transfertur ad Deum, qui solus vere sanctus est per se, et insuper omnia alia sanctificans. Quare angeli Isaiae sexto, et quatuor animalia Apocalyp. 4,


127. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 570 | Paragraph | SubSect | Section]

est, deperit illa semel. id est, prorsus, penitus: Exod. 32, Semel ascendam in medio tui, vel momento uno, aut uno impetu, sive brevi tempore: id est, Si minimum temporis ascendero tecum, consumam te. Psal. 62, Semel atque iterum locutus est Deus. D. Augustinus Semel exponit pro firmiter, inconcusse: Licet, inquit, etiam pro uno verbo intelligi posset. Iob 9, Si flagellat, occidat semel. id est, aliquando tandem, ut poenae desinant. Sic illud Iobi 33. Semel loquitur Deus, et altera vice non respicit illud. id est, una vice plene ac


128. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 573 | Paragraph | SubSect | Section]

Ecclesias, septem candelabra, septem spiritus, septem stellas, septem lampadas, septem signacula, septem cornua septem oculos, septem angelos, septem tubas, septem tonitrua, septem diademata, septem phialas, septem plagas, septem montes, septem reges, septem milia. De septenario numero haec dicit Augustinus: Septenarius numerus ad unitatem Ecclesiarum refertur, et ad quandam perfectionem mysticus videtur apparere. solet enim pro universo poni. Sicut in Evangelio dictum est, Accipiet in seculo hoc septies tantum. ac si diceret: Quasi nihil habentes, et omnia possidentes. Unde etiam Ioannes


129. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 581 | Paragraph | SubSect | Section]

exponunt de impletione mensurae peccatorum. SIGNA, sunt valde varia, diversissimisque rebus hoc nomen tribuitur: plerunque tamen sunt notae quaedam, aut indicia, ex quibus aliquid aliud intelligi debet. Primum igitur, Sacramenta vocantur signa, Rom. 4: quia sunt (ut Augustinus inquit) visibilia signa invisibilis gratiae. Observandum autem est, ibi locutionem Signum circumcisionis, indicare non notam aliquam significantem circumcisionem, sed quod ipsa circumcisio sit signum gratiae. Sic omnes ferme illae caeremoniae, sacrificia, et res sacrae, partim


130. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 589 | Paragraph | SubSect | Section]

Ios. 21. Contra aliquos proiicere sortem, est cum eis sortiri. 1 Par. 24 et 25. Sustentare alicuius sortem, est ipsum ac res fortunasque eius fulcire in spiritualibus ac corporalibus: Psal. 16. In manibus tuis sortes meae, habet Vulgata versio Psalm. 30. id exponit Augustinus de gratia Dei, qua salvati simus. Sed in Hebraeo est, Tempora mea. Sic linguarum ignari in Sacris literis ineptiunt, longissime a vero sensu recedentes, et alios abducentes, ac quidvis ex quovis probantes, ut Arist. inquit. [?: So---ri ] significat aliquando simpliciter


131. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 593 | Paragraph | SubSect | Section]

quomodo id quod concupiscitur, fit iucundius, dum vetatur. Et iterum: Legis litera, quae docet non esse peccandum, si Spiritus vivificans desit, occidit: sciri. n. facit peccatum potius quam caveri, et ideo magis augeri quam minui: quia malae concupiscentiae etiam praevaricatio legis accedit. Haec Augustinus. Eodem nomine et Lex peccati et mortis, Rom. 7, quin et alibi ministerium mortis, appellatur. Ac opponitur ei Lex spiritus ac vitae, de qua Paulus Rom. 7 sic inquit: Nam Spiritus vitae liberum me reddidit a lege peccati et mortis. Est autem Lex spiritus, Evangelii doctrina:


132. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 594 | Paragraph | SubSect | Section]

corde ipso haerentem. Respicit itaque Paulus simul et ad causam, ministerium videlicet aut doctrinam et eius in auditorib. effectum, veram videlicet ac simulatam pietatem. Quod autem subiungit ibidem Paulus, Litera occidit, spiritus autem vivificat: tametsi de primo tantum et tertio gradu exponit Augustinus, non incommode tamen ad omnes in universum accommodari potest. Primum igitur occidit omnis typus ac figura, dum externo tantum aut literali sensu accepta, vel decipit: aut aliquid plane falsi continens, ut cum membra Deo, aut Messiae regnum temporale promitti videtur: aut persuadens in


133. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 736 | Paragraph | Section]

aures quare servis in veteri Testamento perfodi solitae 63. 18 Augustini pronunciatum de liberrima liberalitate Dei 886. 52. 53 Augustinus a quodam taxatus, quod non recte exponat signum universale 784. 59. 60 de Augusto, Suetonius 991. 40
B Baalitae quomodo se inciderint 442. 48


134. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 742 | Paragraph | Section]

ibid. 30 legis appellationes et periphrases in novo Testamento 537. 57 etc. legis appellationes Hebraicae 539 44. 45 etc. legis nomine Augustinus quid intelligat 541. 40 etc. legis partitio ex scriptis Apostolorum 539. 17 de vocabulis, Lex moralis, caeremonialis, et iudicialis 538. 5 etc.


135. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 746 | Paragraph | Section]

1106. 9 seductores quare appellati fures 355. 35 derisores 110. 15 [?: c-onatores ] 111. 2 etc. cauda 110. 68 segregatus aut separatus Paul'quare dicatur? 1113. 49 de Septenario numero Augustinus 1122. 53 serpentis quae olim fuerit figura et conditio 1124. 41 etc. servitus nostra, in quam per peccatum incidimus 570. 14 servitus erga Deum multiplex 1126 5


136. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 752 | Paragraph | SubSect | Section]

utilitatem ex matura suorum scriptorum editione, quam propriam gloriam ex accuratissima perpolitione eruditionisque ostentatione captant. quandoquidem expositionem Troporum et aliorum Hebraismorum, eximiam utilitatem habere ad cognitionem Scripturae, cum per sese constat, tum etiam ipse D. Augustinus lib. 3. de Doctrina Christiana, cap. 29. hisce verbis testatur: Sciant, inquit, literati, modis omnibus locutioni, quos Grammatici Graeco nomine Tropos vocant, authores nostros usos fuisse: et multiplicatius atque copiosius, quam possunt existimare vel


137. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 767 | Paragraph | SubSect | Section]

Theorices mirifice illustrat ac declarat. Septimum, et quidem ingens remedium est, quod eadem saepissime in Sacris literis iterantur: et quae uno loco vel brevius vel obscurius dicuntur, alibi solent a Spiritu sancto tum plenius, tum clarius exponi: sicut praeclare dicit Augustinus, non facile ullam sententiam esse figurate propositam, quae non sit alibi perspicue explicata. Conferantur igitur loca Scripturae diligenter, sic alius alium illustrabit: quae felicissima expositio Scripturae est, testantibus id etiam ipsis Patribus. Ultimum


138. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 773 | Paragraph | SubSect | Section]

minus haec doctrina potest in sola Theorica consistere sine practica quam moralis philosophia. 36 Christus inquit Ioan. 7: Si quis voluerit voluntatem patris facere, cognoscet de doctrina mea, utrum ex Deo sit, an vero ego a me loquar. In quam sententiam recte dicit Augustinus: Credendum esse in Theologia, ut intelligas: non intelligendum, ut credas. In humanis enim scientiis plerunque prius experientia, sensu aut demonstrationibus convincimur, quam assentiamur. Hic autem plane contra, prius assentiendum aut credendum est, quam experiamur, aut sensu usuque


139. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 779 | Paragraph | SubSect | Section]

remedia asscribam. 1 Primum solet aliquando mendum vel scriptionis aut impressionis, praesertim distinctionum, si legas, vel vitium pronunciationis, si audias, te turbare ac remorari in cognoscenda vera sententia. Quorum utrunque mediocri diligentia caveri potest, ut et Augustinus lib. 3 de Doctrina Christiana monet. Conferantur autem diversae et accuratae bonaeque fidei impressiones: sic utrumque horum impedimentorum averti potest. 2 Vicinum huic est, quod nunc multae diversae lectiones, praesertim in novo Testamento a commentatoribus et


140. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 779 | Paragraph | SubSect | Section]

voce multiplex difficultas oriri solet, ut est (si versionem legis) primum vox non vere reddita, vel quia interpres non intellexit aut originalem, nempe Hebraeam vel Graecam: aut etiam suam, sive sit Latinae, sive alicuius alterius linguae, quam pro ea substituit. Ad tollendum hoc incommodum iubet Augustinus lib. 11. cap. 2 contra Faustum, consuli Hebraeos et Graecos fontes. Lib, vero 3, cap. 4 de Doctrina Christiana, iubet ex contextu et sensu loci iudicium fieri. 7 Aliquando eandem vocem originalem versores sua quadam vel libertate, vel


141. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 780 | Paragraph | SubSect | Section]

nihil ferme nisi ignobilem Etymologiam habentia: ut alius a pisis, alius a fabis, alius a cicere aut lente dictus est. 16 Nomina propria, et etiam alia multo recentiora, tribuuntur interdum rebus vetustioribus per prolepsin, seu anticipationem: de quo sic annotat Augustinus lib. Quaest. super Levit. cap. 23. Vestem sacerdotalem, quae magnum continet sacramentum, Aaron et eius successores iubentur accipere in Exodo, antequam quicquam de sanctificandis et quodammodo ordinandis sacerdotibus praecipiatur. Sic et Moise ascendente in montem,


142. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 781 | Paragraph | SubSect | Section]

Allegoriae: de quibus in hac parte universalium Regularum agetur, unde agnosci et intelligi poterunt. Quibus accedant adminicula supra indicata considerandae materiae, et totius contextus. 2 Porro quia non mox animadvertitur, an sit oratio propria aut figurata: ideo Augustinus libro 3 de Doctrina Christ. cap. 10. 12 et 16 monet videndum esse, an Textus proprie acceptus aliquid impii doceat aut praescribat, quod cum fidei analogia aut morum honestate pugnet. Si enim tale quid sit in textu proprie accepto, proculdubio figuratam orationem esse.


143. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 792 | Paragraph | SubSect | Section]

sic Psal. 69 proprie de Christo disserit: sed cum dicitur ibidem, Deus tu nosti stulticiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita: stulticia proprie ad Ecclesiam pertinet, nisi quis malit de imputata Christo stulticia accipere. Atque haec est una ex 7 Regulis Ticonii, quas Augustinus celebrat ac exponit, de quibus alibi in hoc Opere agetur. Consimilis praecedenti Regula Ticonii est, quod quae de diabolo dicuntur, saepe eius membra aut impios complectantur: et vicissim quae de impiis leguntur, non raro simul etiam patrem eorum diabolam


144. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 792 | Paragraph | SubSect | Section]

celebrat ac exponit, de quibus alibi in hoc Opere agetur. Consimilis praecedenti Regula Ticonii est, quod quae de diabolo dicuntur, saepe eius membra aut impios complectantur: et vicissim quae de impiis leguntur, non raro simul etiam patrem eorum diabolam concernant. Augustinus profert pro exemplo illud Isa. 14. Quomodo cecidisti de caelo lucifer, fili sororae? quae videntur proprie dici de tyranno Babylonico, et tamen complectuntur etiam ipsum principem regni tenebrarum, cum suis angelis. DE


145. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 793 | Paragraph | SubSect | Section]

dicuntur laeto nuncio, aut (ut vulgo dicimus) bonis novis nunciari. Quod discrimen appellationis utile fuerit observasse, cum ad multos alios usus, tum etiam ad animadvertendam consonantiam Veteris et novi Testamenti. Sed nunc de promissione dicamus. 13 Distinguit Augustinus super Exodum quaest. 92. et super Num. 33, legales promissiones ab Evangelicis, dicens: Legales polliceri tantum temporaria, et carnalia bona: Evangelicas vero spiritualia, futura ac aeterna, quam distinctionem etiam hoc tempore quidam mordicus retinent: ac sane aliquatenus illa ferri


146. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 794 | Paragraph | SubSect | Section]

Novi: qui multo magis cruci subiectus est. Causae huius discriminis multae sunt, quod oportuit tunc certo quodam loco perdurare populum Dei, ibique etiam suum regimen ac arma quoque habere, ut constaret unde Meschias veniret, sive genealogiam, sive locum consideres. 17 Augustinus epistola 57 ad Dardanum dicit, quaedam dici iam impleta esse, quae tamen revera subindicentur aut promittantur implenda. Sic Ioan. 15 dicit Dominus: Omnia quae audivi a patre meo, nota feci vobis. Mox sequenti cap. contra ait: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis


147. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 801 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

De qua materia et Sophistarum errore, aliorum sententiam adscribam, ut me hoc labore in tam difficili opere levem. 4 Pagninus igitur hoc modo Augustini sententiam, de variis sensibus aut interpretationibus Scripturae, recenset capite 18. Quatuor autem modi (ut inquit Augustinus libro de Genesi ad litera imperfecto, capite 2.) a quibusdam Scripturarum tractatoribus traduntur, Legis exponendae: secundum historiam, secundum allegoriam, secundum analogiam, secundum aetiologiam. Historia est, cum sive divinitus sive humanitus res gesta commemoratur. Allegoria, cum


148. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 805 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

locum, et ad animae nostrae emolumentum convertimus: in spirituali theoria ad sublimiora transimus, terrena dimittimus, de futurorum beatitudine et caelestibus disputamus, ut praesentis vitae meditatio umbra futurae beatitudinis sit. Tantum Hieronymus. At vero Augustinus paulo aliter. Is enim in libro de Utilitate credendi, capite tertio: rursus libro imperfecto de Genesi ad literam, capite secundo, quadruplicem Sacrarum literarum exponendarum sittionem ponit. Primam, secundum historiam, cum videlicet docetur quid scriptum aut quid gestum sit: quid non


149. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 805 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

esse quae scripta sunt, sed figurate intelligenda: quomodo in prima sua epistola ad Corinthios, capite decimo Paulus Apostolus historiam Exodi notat, allegoriam fuisse populi Christiani, et patribus omnia contigisse in figura. Plura huc pertinentia refert idem Augustinus de Vera religione, capite quinquagesimo. Distinguamus, inquit, quam fidem debeamus historiae, quam fidem debeamus intelligentiae, quid mandemus memoriae, verum esse nescientes, sed credentes tamen. Et ubi sit verum, quod non venit et transit, sed semper eodem modo manet. Quis sit modus


150. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 807 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Hierarchiae capite secundo, postquam descripsit ritus Baptismatis, addit, se velle eosdem explicare secundum anagogen: et tamen quidquid ibi subiicit, allegoriam resipit, atque ad allegoriarum ordinem venit simpliciter transferendis: quod quilibet vel mediocriter eruditus potest iudicare. Augustinus loco ante memorato, nempe ca. 50 libri De vera religione, anagogen atque allegoriam diserte coniungit, permiscetque ait namque, Quis sit modus interpretandae allegoriae, quae per sapientiam dicta creditur in Spiritu sancto, utrum a visibilibus antiquioribus ad visibilia recentiora


151. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 807 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et quomodo a Typo differat: tum, ubi et quando allegoricas interpretationes adiungere conveniat: hinc, quae sit eiusmodi interpretationum apte colligendarum ratio: denique quis earum usus, sive quousque sint admittendae. Allegoria generaliter definitur (ut habet Augustinus de Trinitate, libro decimoquinto, capite nono) tropus, ubi ex alio aliud intelligitur. ut in prima epistola ad Thessalonicenses 5. Itaque non dormiamus, sicut et caeteri: sed vigilemus, et sobrii simus. Nam qui dormiunt, nocte dormiunt: et qui inebriantur, nocte sunt ebrii At nos qui


152. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 808 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

dubitatio, vel ignoratio, furor, etc. Item ad Romanos 12, Hoc faciens, carbones ignis congeres super caput eius. ubi cum de cibando et reficiendo inimico verba praecedant, videntur sane ista contra amicitiae leges esse addita. Verum oportet allegorice interpretari (quemadmodum ait Augustinus de Doctrina Christiana libro tertio, capite decimo sexto) ut intelligas te ad beneficentiam revocari: et carbones ignis esse urentes poenitentiae gemitus, quibus superbia sanatur eius, qui dolet


153. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 809 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

liber ex perpetuis allegoriis conflatus est. Item Ieremiae vigesimoquinto, Bibite et inebriamini, vomite et cadite. Ubi loquendi forma atque similitudo de ebriorum moribus sumpta est, notanturque incredibiles omnium regnorum perturbationes, atque maximae strages secuturae. De qualibus sententiis Augustinus de Doctrina Christiana libro 3. capite 22. Si quae facta, inquit, leguntur a patribus etiam sanctis, quae tamen abhorrent a consuetudine bonorum, qui post adventum Domini divina praecepta custodiunt, figuram ad intelligentiam referant: id est, ad mysterium, per allegoriam: factum vero


154. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 809 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Quo igitur fructum aliquem spiritualem ex his capias, consultum est interpretationes accersere allegoricas, ad vitae tuae institutionem utiliter comparatas. Sic autem Origenes, Cyrillus, Eucherius, praecepta legis ceremonialia prope omnia apud Graecos enarrarunt: apud Latinos aliquoties idem sacit Augustinus. Relinquitur ergo, in istiusmodi locis, ne veluti steriles sine fructu praetereantur, optimo iure allegoricas interpretationes concinnari: in caeteris vero locis nequaquam. Nam ubi perspicuae sunt historiae, quae perse satis largiter doctrinam salutarem suppeditant, (qualis in libris


155. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 810 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

per similitudinem dicitur. Sed observationes plures congerere supersedemus. Magis optamus, ex ipsa allegoriarum artificiosa tractatione, qualis tum in sacris libris, tum insanctorum patrum commentariis conspicitur, addisci quae huc pertinent: quam ex nostris Annotatiunculis. Augustinus, ubi illi visum fuit allegorias adiungere, caeteris patribus visus est felicior, sicut etiam parcior. Recentiores non ita multum, et (ni fallor) ad evitanda apud imperitos offendicula, (nonnulli enim nostra aetate allegoriis mire abusi sunt) sese in his exercuerunt: etiamsi quidam


156. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 811 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sumus utcunque complexi. Tertio recipientur allegoriae, modo ad vitae institutionem seu correctionem, non autem ad dogmata fidei comprobanda sint paratae. Nam ex allegoriis non ducuntur argumentationes necessariae, sed tantum probabiles, atque verosimiliter suadentes: quemadmodum recte asseverat Augustinus, in epist. ad Vincentium. Quarto, quod si ad dogmatis confirmatione adducta allegoria videbitur, at non nisi postremum locum occupabit, post alia videlicet argumenta a Scripturis deprompta, quae evidenter citra tropum, et omnino citra obscuritatem atque necessariis consecutionibus, id


157. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 814 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

8 Quia vero de annorum supputatione non parva est apud scriptores, praesertim veteres, dissensio, cum Hebraeorum quidam paulo aliter numerent ac Latini vel Graeci (quinetiam ne inter hos quidem satis convenit: diverso enim modo Graecus Eusebius, diverso noster Augustinus, diverso Beda, diverso astronomi, caeterique) visum est brevem quandam supputationem ex alio quodam scriptore hic adiicere, eamque ut perspicuam, et nihil prorsus habentem controversum vel litigiosum, ita ab omnibus Theologiae candidatis tuto sequendam. Congesta namque est ex ipsis


158. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 819 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

temporis. Ieremiae 31, Vox in caelo audita est, planctus et fletus amaritudinum. Rachel flens super filios suos, nec voluit consolari super filios suos, quia non sunt. Haec vates de re futura, quae postea de re peracta profert Evangelista Matth. cap. 2. Adnotavit plura exempla D. Augustinus, enarrans Psalm. 3. praeterea lib. 2. de Sermone Domini in monte. 16 Deprehensum quoque est, futura a Prophetis praenunciari forma optandi, seu imprecandi. Neque enim eos, cum videntur mala imprecari aliis, revera sic imprecari: sed imprecationis figura,


159. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 819 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Neque enim eos, cum videntur mala imprecari aliis, revera sic imprecari: sed imprecationis figura, ea quae ventura sunt, certo praevidere. Itaque cum dicitur, Sit mensa eorum ante ipsos in laqueum: tantundem sibi volunt ea verba, ac si diceretur, pro certo erit mensa eorum ipsis in laqueum. Testis Augustinus in commentario ad Psalmum 5, super verbis illis: Decidant a cogitationibus suis. Item ad Psalmum 34 et 78. supputatione Augustini. Item in Sermonibus, sermone 109. Verum de variis Prophetiarum formis extat in hac parte integrum Caput, quod hisce


160. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 820 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

1 Qui in Psalmis sese volet exercere, profecto in tanta varietate argumentorum, et brevissime quidem expositorum recte exploranda, praeter ardentem invocationem omnes ingenii sui nervos intendat necessum est. Complectitur enim liber Psalmorum (quemadmodum recte ait Augustinus) omnis generis doctrinam, ex lege, ex historiis, ex Prophetis, ex Proverbiis, denique ex omni scriptorum sacrorum poenu: ut quicquid alibi praeclare dictum est, repetitum hic videatur, atque unus hic liber iusta quaedam omnium sacrorum librorum Epitome agnosci possit. Quocirca qui hunc


161. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 823 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Evangelistarum quandoque refert historiam, quam nemo attingit alius,: aut si quis praeterea alius, non tamen conscribunt eam omnes. Iohannes illam de transformatione praeteriit: similiter nonnulla a tempore coenae ad ingressum usque in hortum trans torrentem Kedron. quod annotavit quoque divus Augustinus, in Evangelium Iohannis tractatu sive sermone 112. At idem Iohannes solus prolixam atque admirabilem illam concionem Christi a coena habitam, diffuse describit: solus recitat historiam de eo qui 28 annos morbo affectus, ad probaticam piscinam decubuit. 7


162. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 823 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

octo, sed fere octo: tum quod per synecdochen, partem aliquotam diei praecedentis, et rursus partem aliquotam sequentis comprehendit, atque duas has portiones a sex diebus secludit. Plurima vero de conciliandis Evangelistarum scriptis in speciem dissidentibus D. Augustinus, in nobili illo opere De consensu Evangelistarum: quaedam etiam nos supra monuimus. Verum extat multorum scripta de hac re hoc potissimum seculo confecta. 9 Illud quoque eximiam utilitatem affert, tum ad nostram confirmationem, tum et ad adversariorum


163. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 824 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

largietur. Interdum quoque miracula Christi eius conciones secuta sunt, veluti sigilla quaedam. Aliquando contra, occasione factorum miraculorum factae sunt eius conciones ac disputationes, sicut pleraeque in Iohanne. 19 Denique et illud contemnendum non est, quod Augustinus Serm. 44 super Iohannem monet, beneficia Christi miraculose corporibus hominum praestita, spiritualiter quoque intelligenda esse de beneficiis animae praestitis: ut est illuminatio caecorum, mundatio leprosorum, et excitatio mortuorum: quibus externis factis indicatur, Christum


164. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 831 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Melchisedek. Scio admiraberis. Nam ex singulis vocibus probationes longe gravissimas elicit. Quid in igitur et nos, in Scripturarum interpretatione eadem procedamus via? Ea de causa frequenter Chrysostomus, et si usquam alibi, maxime in Epistolis Paulinis: Hieronymus in Commentariis ad prophetas, Augustinus quosdam enarrans Psalmos, his modis, quos diximus, Scripturarum sententias eruunt. Augustinus in opere de doctrina Christiana, non semel demonstrat, artificium Dialecticum et Rhetoricum in Sacris libris animadverti debere. Beda non dubitavit artificium dicendi omnesque figuras oratorias


165. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 831 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Quid in igitur et nos, in Scripturarum interpretatione eadem procedamus via? Ea de causa frequenter Chrysostomus, et si usquam alibi, maxime in Epistolis Paulinis: Hieronymus in Commentariis ad prophetas, Augustinus quosdam enarrans Psalmos, his modis, quos diximus, Scripturarum sententias eruunt. Augustinus in opere de doctrina Christiana, non semel demonstrat, artificium Dialecticum et Rhetoricum in Sacris libris animadverti debere. Beda non dubitavit artificium dicendi omnesque figuras oratorias explicare, adhibitis exemplis sumptis de libris Sacris. Itaque, ut paucis finiam, non eget


166. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 838 | Paragraph | SubSect | Section]

habere videbatur, ausus est interpretari. AUGUSTIN. LIB. III. DE DOCTRINA CHRISTIANA. Dicit D. Augustinus, Graecam linguam et Hebraeam necessariam esse ad cognitionem literarum Sacrarum. Idem consulit etiam Graecos codices: ut apparet ad Paulinam quaestionem 9. Epist. 59. Et ad [?:----ium ] , de die et tempore secundi adventus. Et ad Hilarium contra Manichaeos et Pelagianos,


167. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 838 | Paragraph | SubSect | Section]

quorum testimoniis utuntur Apostoli. Item vide Augustinum contra Faustum Manichaeum lib. 11. cap. quomodo emendanda sint. Idem de Doctrina Christiana lib. 1. cap. 5. Scripturam ab una lingua profectam esse dicit. Idem D. Augustinus in epist. 48. ad Vincentium: Neque enim sic potuit integritas atque noticia literarem unius quantumlibet illustris Episcopi custodiri, quemadmodum Scriptura canonica, tot linguarem literis et ordine et successione celebrationis Ecclesiasticae custoditur. Apostolorum multa confingerent.


168. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 842 | Paragraph | SubSect | Section]

minus aliquid revelari. Idem Panormitanus cap. Significasti, de elect. Plus credendum vel simplici laico Scripturam producenti, quam toti simul concilio. ¶ Quandoquidem semel constitui, etiam Patrum regulas de ratione cognoscendi sacras Literas indicare: et Augustinus in hoc quoque genere, sicut et in aliis utilioribus theologiae materiis vel praecipue elaboravit: utile consultumque fuerit, non tantum eius hinc inde sparsas ex tot voluminibus de hac re sententias colligere, sed etiam quia de hac ipsa materia ex professo libris quatuor de doctrina


169. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 843 | Paragraph | SubSect | Section]

ut pellis Salomonis. Utrumque se esse dicit Ecclesia, propter temporalem unitatem intra unum rete piscium bonorum et malorum. Tabernacula Cedar, pertinet ad Ismaelem, qui non erat haeres cum filio liberae. Tertiam regulam ponit de promissis et lege, quae alio modo (inquit Augustinus) dici potest de Spiritu et litera. Unde frequens est transitus de litera in spiritum. Proinde vigilare debet studiosi lectoris intentio, ut intelligatur quid secundum spiritum, quid secundum literam sit accipiendum. Quartam regulam ponit de specie et genere: id est, de parte et toto.


170. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 843 | Paragraph | SubSect | Section]

civitati, tribuit ea quae conveniunt omnibus gentibus. Proinde in Scripturis intelligendis vigilare debet lectoris intentio, ne quaerat in specie seu in parte, quod certius et melius potest invenire in toto. Quintam regulam ponit de temporalibus, aut quantitate temporum, quae Regula, (ut inquit Augustinus) etiam de aliarum rerum numeris est accipienda, ubi vigilare debet lectoris intentio, ut intelligat in Scripturis saepenumero aliquid dici secundum totum aliquod tempus, quod secundum partem solum illius temporis aut praeteritum aut futurum est intelligendum, veluti quod Christus dicitur


171. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 843 | Paragraph | SubSect | Section]

et ecclesia eius, tanquam de una persona, intelligatur quid capiti diabolo, et quid corpori eius ecclesiae malignantium sit attribuendum. Hae quidem omnes regulae diligenter observatae, plurimum quidem adiuvant ad penetranda obscura, seu tecta divinorum librorum eloquia: quamvis non omnia (inquit Augustinus) quae in divinis libris ita scripta sunt, ut non facile intelligantur, possunt his regulis inveniri: sed aliis modis plurimis, usque adeo, ut etiam ipse Ticonius multa exponat obscura, in quibus nullam harum adhibet regularum. Et proinde ipse supra quam debuit, easdem regulas


172. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 847 | Paragraph | SubSect | Section]

doctrinae suae et institutionis aptatis. nobis enim non sibi loquitur: atque ideo nostris utitur in loquendo. Locutiones quaedam in sacris Literis inusitatae nobis, magis videntur proprietatem lingua, unde translatae sunt, repraesentare, quam altiorem sensum continere. Augustinus de doctrina Christiana libro 2. cap. 13.

EXPLICATIO. Quamvis iota unum aut unus apex non praeteribit a lege, non tamen eruenda sunt undecunque mysteria, cum praesertim suas unaquaeque lingua proprietates


173. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 848 | Paragraph | SubSect | Section]

sic vocari. Sua sunt idiomata, hoc est linguae proprietates, sacrae Scripturae. Augustin. Quaestion. super Gen. 9. 31. et in Iohan. tractat. 10. et Hieronymus in quinto Comment. in Isaiam.

EXPLICATIO. Augustinus exponens hanc regulam, inquit: Habet linguam suam sacra scriptura: et quicunque hanc nescit, turbatur. Ut cum legimus in Evangelio, Fratres Domini: quaerimus, unde fratres Domino? Num etiam iterum Maria peperit? Absit. Inde coepit dignitas virginum. Illa femina mater esse potuit, mulier


174. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 850 | Paragraph | SubSect | Section]

afferat. Nil fere de obscuritatibus sacrae Scripturae eruitur, quod non plantssime dictum alibi reperiatur. August. 2 de Doctrina Christiana, cap. 6.

EXPLICATIO. Has duas regulas superiores Augustinus declarat unico Testamenti veteris loco, ex libro Canticorum: Dentes tui sicut grex tonsarum ascendens de lavacro, quae omnes geminos creant, et non est sterilis in eis. Augustinus: Num aliud homo discit, quam cum illud planissimis verbis sine similitudinis adminiculo audiret? Et tamen


175. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 850 | Paragraph | SubSect | Section]

6.

EXPLICATIO. Has duas regulas superiores Augustinus declarat unico Testamenti veteris loco, ex libro Canticorum: Dentes tui sicut grex tonsarum ascendens de lavacro, quae omnes geminos creant, et non est sterilis in eis. Augustinus: Num aliud homo discit, quam cum illud planissimis verbis sine similitudinis adminiculo audiret? Et tamen nescio, quo modo suavius intueor sanctos, cum eos quasi dentes Ecclesiae video praecidere ab erroribus homines, atque in eius corpus, emollita duritia, quasi demersos mansesque


176. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 851 | Paragraph | SubSect | Section]

EXPLICATIO. Non est mendacium, quando ad intelligentiam veritatis aliud ex alio significantia referuntur. ut cum Christus petra aut leo, aut vitis dicitur, per similitudinem, non per proprietatem. Id quod frequenter in sacris Literis occurrit. Sciant, inquit Augustinus, literati, modis omnibus locutionis, quos Grammatici Graeco nomine τρόπους vocant, autores nostros usos fuisse, et multiplicatius atque copiosius, quam possunt existimare, vel credere qui nesciunt eos, et in aliis ista didicerunt. Quos tamen


177. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 855 | Paragraph | SubSect | Section]

Vetus Testamentum quadrifariam traditur: secundum historiam, secundum aetiologiam, secundum analogiam, secundum allegoriam. Augustin. de utilitate credendi, Ad Honoratum cap. 3.

EXPLICATIO. Nec me ineptum putes, inquit Augustinus ibidem, Graecis nominibus utentem. Primum, quia sic accepi, nec tibi hoc aliter audeo intimare quam accepi. Deinde tu quoque animadvertis, non esse harum rerum apud nos usitata nomina: quae si fabricassem interpretando, esset profecto ineptior: si autem circumloquerer, minus essem in


178. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 856 | Paragraph | SubSect | Section]

sed pactum, quod Hebraeo sermone dicitur ברית. In Testamento novo pene nulla in Evangelica aut Apostolica doctrina reperiuntur, quamvis [?:--na ] et divina praecepta et promissa, quae illis etiam veteribus desint. Augustinus primo Retract. capite 22.

EXPLICATIO. Quid est quod in sermone Evangelico in monte Dominus dicit, Audistis quia dictum est antiquis hoc? Ego autem dico vobis hoc: si nihil ipse amplius praecepit, quam praeceptum est in


179. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 857 | Paragraph | SubSect | Section]

fulgent, et veritate translucent? Quam Iohannes in apocalypsi conspexerat, cum dicebat: Ipsa vero civitas auro mundo similis, vitro mundo. Sacra scriptura plurima continet, quorum quaedam in contrariam, quaedam in diversam, quadam in ambiguam significationem accipiuntur. Augustinus tertio de doctrina Christiana, capitulo vigesimo quinto.

EXPLICATIO. Quoniam multis modis res similes rebus apparent, non putemus esse praescriptum, ut quod in aliquo loco res aliqua per similitudinem significaverit, hoc


180. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 858 | Paragraph | SubSect | Section]

Hieronymo, ut in praefatione decem visionum Isaiae ad Amabilem episcopum: Origenes, inquit, liberis allegoriae spaciis evagatur, et ingenium suum facit Ecclesiae sacramenta. Locum unum sacrae Scripturae exponere per alium eiusdem scripturae clariorem, optima interpretatio. Augustinus tertio de doctrina Christiana, cap. 26.

EXPLICATIO. Ubi apertius aliquid ponitur, ibi discendum est, quomodo idem intelligatur in locis obscuris. Neque enim melius potest intelligi quod dictum est Deo,


181. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 858 | Paragraph | SubSect | Section]

scripta esse, quae dicit: quanto magis nos minimi observare debemus, ut non nostras, cum docemus, sed sancti Spiritus sententias proferamus? Non quid omnipotentia Dei facere possit, cui cuncta possibilia sunt: sed quid in naturae ordine ab eo institutum sit, videndum est. Augustinus 2 de Genes. ad literam, capite primo. Scripturae sacrae obscuritas cum diversas pariat sententias, utilis est. August. 11 de Civitate Dei, c. 19.

EXPLICATIO. Multi hoc dictum Augustini celebrant,


182. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 858 | Paragraph | SubSect | Section]

creavit, subiungit dicens: In die quo fecit Dominus Deus caelum et terram, et omne virgultum agri, et caetera. Quod idcirco dictum est, ut quomodo possemus, cogitaremus simul omnia Deum fecisse: quamvis superior sex dierum enumeratio, velut temporum intervalla ostendisse videretur. Male hic sensit Augustinus. Moris est scripturarum, obscuris manifesta subnectere: et quod prius sub aenigmate dixerint, aperta voce proferre. Hierony. in Esa. cap. 19, lib. 5 Comment.

EXPLICATIO. Cum contra


183. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 860 | Paragraph | SubSect | Section]

usque hodie operatur, et ego operor: continentem suam providentiam nobis declarat, et operationem vocat conservationem factorum, quibus largitur, ut permaneant, dum totum gubernat mundum. Evangelista non est Evangelistae contrarius, in his quae narrat, licet non concordet. Augustinus super Ioannem tractatu 112.

EXPLICATIO. Quod Ioannes Evangelista narrat, ingressum Dominum Iesum cum discipulis suis in hortum, non continuo factum est, cum eius illa finita esset oratio: de cuius verbis ait, Haec cum


184. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 861 | Paragraph | SubSect | Section]

autem nox. Altquando res gesta in facto culpa est, in scripto autem prophetia virtutis: aut e contrario in sacris literis. Gregorius 3. Mor al. cap. 21. et Augustinus contra Faustum lib. 22, cap. 87.

EXPLICATIO. Sic Samsonis coniugia, vocationem gentium, et poenas tyrannorum indicant. Sacra scriptur a plerunque de virtutibus et vitiis sic agit, ut


185. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 862 | Paragraph | SubSect | Section]

et impedita sunt, et obscura. Si enim aliquis divina aliis verbis demonstrare, quam quibus a Deo dictum est, volet: aut ipse non intelliget, aut legentibus non intelligendum relinquet. Per sacra eloquia scimus, quod ignorare non expedit, neque per nos scire possumus. Augustinus 11. de Civit. Dei, cap. 3.

EXPLICATIO. Prius per Prophetas Dominus, deinde per seipsum, postea per Apostolos, quantum satis esse iudicavit, locutus, etiam scripturam condidit, quae Canonica nominatur,


186. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 862 | Paragraph | SubSect | Section]

Ex sacris Literis perperam intellectis ortae sunt haereses: nulla tamen est Scripturarum, sed male intelligentium culpa. Sed hoc commodi elicuit Deus, ut multa quae latebant in Scripturis, aperta sint haereticis Ecclesiam exagitantibus. Hilarius de Synodis adversus Arrianos, et Augustinus in Psal. 54.

EXPLICATIO. Hilarius ubi supra, Ex Apostoli, in quit, verbis scilicet, Mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, Photinus suam haeresim hausit, hominem tantum Christum affirmans. Marcion ex


187. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 862 | Paragraph | SubSect | Section]

suis crevisse monstratur, sic obtrivisse cognoscitur insequentes. Gregorius: Etenim haereticis exerta est Catholica ecclesia, et ex his qui male sentiunt, probati sunt, qui bene sentiunt. Multa enim latebant in Scripturis, et cum praecisi essent haeretici, quaestionibus agitaverunt Ecclesiam Dei. Augustinus ubi supra, Multi, inquit, qui optime possunt Scripturas dignoscere et pertractare, latebant in populo Dei: nec asserebant solutionem quaestionum difficilium, cum calumniator nullus instaret. Nunquid perfecte de Trinitate tractatum est, antequam oblatrarent Arriani? Nunquid perfecte de


188. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 863 | Paragraph | SubSect | Section]

Sacra scriptura laudanda vel vituperanda hominum facta vel ipsa iudicat, velle gentibus iudicanda proponit. Nec solum homines ipsos vel laudabiles vel vituperabiles intimans: verum etiam quaedam in vituperabilibus laudanda, et in laudabilibus vituperanda non tacet. Augustinus 22. contra Faustum, cap. 66.

EXPLICATIO. Neque enim, quia vituperabilis homo erat Saul, ideo non est laudabile factum eius, quod gustatum de anathemate tam diligenter scrutatus, tam severe vindicare conatus


189. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 868 | Paragraph | SubSect | Section]

ratione labefactetur? Quod si quorundam philosophorum doctrina divinis Literis contradicat, ut quod Aristoteles mundum non incoepisse dixit quis non videat, quam frivolis argumentis id agat? Divinarum scriptur arum auctoritas maior est, quam omnis humani ingenii capacitas. Augustinus 2. de Genes. ad literam, cap. 5.

EXPLICATIO. Multis rationibus disputatum est, idque ab eruditis viris, qua ratione fieri possit, ut aquae, quarum natura gravior est omnibus elementis, praeter terram, super


190. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 868 | Paragraph | SubSect | Section]

collocari potuerint, in utramque partem multa adducentibus. Nobis autem sine dubitatione credendum est, eas super caelos collocari, quales illae sint. De hac re in voce Firmamenti dixi. Si qua contraria sacris Literis in Gentilium libris inveniantur, falsissima sunt. Augustinus.

EXPLICATIO. Solus Deus est verax, omnis vero homo mendax. Ipsimet philosophi sese invicem insinitorum erratorum convincunt. Quod divinarum Literarum auctoritate traditur, sine ulla cunctatione


191. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 868 | Paragraph | SubSect | Section]

EXPLICATIO. Solus Deus est verax, omnis vero homo mendax. Ipsimet philosophi sese invicem insinitorum erratorum convincunt. Quod divinarum Literarum auctoritate traditur, sine ulla cunctatione asserendum est. Augustinus 7. de Genes ad literam, cap. 1. Divinis literis potius credendum est, quam Angelis de caelo descendentibus, aut mortuis resurgentibus. Chrysostomus in epistolam ad Galat. cap. 1.

EXPLICATIO.


192. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 869 | Paragraph | SubSect | Section]

qui velur aves caeli levibus pennis verborum duntaxat pompa excelsa sectentur, et ardua: et rationibus capti, velint habitare in ramis istis, in quibus non loquendi decor est, sed ratio vivendi. In divinis Scripturis vera aliquando tacentur, non mentiendo, sed tacendo. Augustinus contra mendacium ad Consentium, cap. 10.

EXPLICATIO. Quamvis enim omnis qui mentitur, velit celare quod verum est: non tamen omnis qui vult quod verum est celare, mentitur. Neque enim mentitus est Dominus, ubi


193. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 869 | Paragraph | SubSect | Section]

veritatis in Salomone praemissa sunt, ut in Domino salvatore perfectius implerentur. Salomonem igitur et caeteros sanctos in typum adventus sui praemisit. Apertis sacrarum Literarum testimoniis, probandum est, quod credi volumus: et adversus Ecclesiae hostes illis utendum. Augustinus contra epistolam Petiliani Donatistae de unitate Ecclesiae, capite decimonono.

EXPLICATIO. Ambigua testimonia non minus adversariorum quam nostram causam adiuvant. Doceamus scripturas Canonicas aperte aliquid dixisse, et


194. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 870 | Paragraph | SubSect | Section]

continuo haec secutura monstraret, His posuit: sed Illis, inquit, diebus, in quibus certe ista contingerent. Vide regulam de vocibus metas significantibus. Significatio Scripturae sacrae, quae non videntur necessaria, indaganda est solertilectori. Augustinus contra Faustum, lib. 2.

EXPLICATIO. Si quis nostrum, qui Hebraeas literas ignoramus, id est, ipsos vocum characteres, videret eas in pariete conscriptas honorato aliquo loco: quis esset tam excors, ut eo modo pictum


195. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 872 | Paragraph | SubSect | Section]

De hoc uno libro Ezechiel mystico sermone testatur, quod scriptus fuerit intus et foris in spiritu, et in litera. De quo et Salvator loquitur in Psalmis: In capitulo libri scriptum est de me. Non Hieremiae, non Esaiae, sed in omni scriptura Sancta, quae unus liber appellatur. Et Augustinus in Psalmum 150: Sunt, inquit, qui universas omnino scripturas Canonicas, unum librum vocent, quod valde mirabili et divina unitate concordent. Moris est Scripturarum, quamvis plures libros si inter se non discrepent, et de eadem rescribuntur, unum volumen


196. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 877 | Paragraph | SubSect | Section]

quid significarent septem spicae, et septem boves, quam Pharao, qui eas vidit in somnis. Illius enim spiritu informatus est, ut videret: huius mens illuminata, ut intelligeret. Prophetae non solum fuerunt ante Christi adventum, sed etiam post Christi ascensionem. Augustinus contra Faustum, lib. 19.

EXPLICATIO. De Prophetis, qui post Ascensionem fuerunt, scribit Paulus: Et quosdam constituit in Ecclesia: primum quidem Apostolos: deinde Prophetas. de quibus non dictum est, Lex et Prophetae usque


197. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 879 | Paragraph | SubSect | Section]

qui nil futurum indicat, sed praesens narrat? Qua in re animadvertendum est, quod recte prophetia dicitur, non quia dicit ventura, sed quia prodit occulta. Prophetae figura praeteriti temporis, ea quae ventura erant, saepe cecinerunt: quod et Apostoli etiam faciunt. Augustinus de Serm. Domini in monte, lib. 1. Epist. 80.

EXPLICATIO. Sicut est illud: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? cum ea non quasi transacta meminisset, sed ventura prospiceret. Tale etiam illud est:


198. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 896 | Paragraph | SubSect | Section]

dicit, Nonne ex operibus iustificatus est: quia Rom. 4. probat Apostolus, quod Abraham ex fide iustificatus est, non ex operibus, et ibidem dicitur: Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad iustitiam. Ibi glossa Augustin. Non ex operibus iustificatus est, sed ex fide. Responsio: Apostolus et Augustinus loquuntur de operibus praecedentibus fidem, scilicet operibus legalibus, ut patet ibidem, ex quibus nullus plene iustificatus est: hic autem loquitur de operibus sequentibus fidem, quae dicuntur iustificare non secundum quod iustificatio dicitur iustitiae infusio, sed secundum quod


199. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 900 | Paragraph | SubSect | Section]

iustitia. alias active, qua nos iustificat: et est Evangelica, ac significat meritum filii eius per imputationem ad nos translatum. Sic Iacobus: Ira viri iustitiam Dei non operatur, id est, Deo probatam obedientiam aut vitam. 37 Quod de imputativa iustitia etiam olim Augustinus multum monuit, et nos hoc tempore contra Osiandrum obtinere oportuit. Gloria Dei plerunque passive accipitur: ut, Gloriam meam alteri non dabo. et: Gloria in excelsis Deo: nempe qua ipse glorificatur. Alias active, qua alios glorificat, aut quam statuit esse veram gloriam. Ad Rom.


200. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 906 | Paragraph | SubSect | Section]

et filius datus est nobis: pro, nascitur et dabitur. Esa. 60, Venit lux tua, et gloria Domini super te orta est: id est, veniet, et orietur. Causam huius moris loquendi esse dicunt Hebraei Grammatici, quod tam certa ea sint quae praedicuntur, ac si iam facta essent. Annotat hunc Hebraismum Augustinus Epistola 80. Phalereus dicit, vehementiorem esse significationem in praeterito, quam aut in praesenti, aut in futuro. 21 Et vicissim futurum interdum pro praeterito ponitur. Psal. 21, Magna est gloria eius propter salutem et decorem, pones super


Bibliographia locorum inventorum

Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].

Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].


More search results batches of 100
1 2 3

Omnes locos monstra

Preme hic ut KWIC videas


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.