Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Bibliographic criteria: none
Searching Entire Database for zachariae

Quod quaesisti inventum est in 61 locis.

Preme hic ut KWIC videas

Hic sunt primi 25 loci inventi. Alios exhibebit nexus in ima pagina.


1. Sobota, Ivan. Epistulae V ad Mapheum... [page 58 | Paragraph | Section]

potest, praesertim si ad me scribes quo pacto animosissimus Gatamelata sua egregia virtute ac suo ductu nobis excellentem victoriam peperit, quae nobis maximae voluptati esse debet, hostibus vero ad aeternum terrorem. Reliquum est, ut clarissimo viro domino Zachariae patruo tuo me diligentissime commendare velis; praestantissimo etiam iuris consulto domino Andreae Venerio. De incolumitate etiam Patavinae urbis ad me diligentissime scribes, mihi pergratum erit, quidve in hac re in futurum sperandum sit.


2. Sobota, Ivan. Epistulae V ad Mapheum... [page 57 | Paragraph | Section]

Idem ad eumdem. Satis certo scio, humanissime Maphee, Jacopum fratrem tuum ad te scripsisse quo pacto puerum tuum profugum Venetiis comperi, quem continue senatorio viro domino Zachariae patruo tuo tradidi. Cogitans sane diligentius mecum pueri barbari ingenium multiplex ac tortuosum non possum satis non mirari: mea ex sententia quadam egregia vafricia, dum abste aufugeret, usus est. Ex eo, quoniam ad te veniet, cognoscere poteris; ab eo tamen


3. Rastic, Nikola. Clarissimo Equiti D. Francisco... [page 198 | Paragraph | Section]

huic meo honori deesse velis. Dolui profecto saepissime, et libellum vestrum de rе uxoria et commentariolos Brixienses mecum ad has partes non attulisse, cum quibus plurimorum vota, ad quos illorum fama pervenit, adimplerem; quos ut haberem, domino Zachariae nostro causam committere statui. Vale, pater patriae, et me tibi deditissimo in omni re tuo arbitrio uti velis. Ex Ragusio


4. Vrancic, Mihovil. Antonio fratri epistula, versio... [page 334 | Paragraph | Section]

litteras per Belgramonium missas nullas alias in hanc diem habui. Signum est eam longius a Vienna, uti scripserat, recessisse; ad quas tamen litteras ego prope trinis responsum dedi via veneta. An eas acceperit, omnino ignoro. Sed quoniam opera domini Zachariae Scaramelli missae sint, in eam opinionem venio, non periisse, et ideo eadem toties repetere superfluum arbitror. Ex praesentibus autem haec habebit: Nos omnes incolumi frui valetudine, ipsum vero parentem etiam athletice. Sola tamen uxor mea, quod uterum gerat, suo solito more omnibus


5. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

talis victus observabatur in memoriam afflictionum, quas erant perpessi in Aegypto. AGGRAVO, per se perspicuum est, nisi quod quasdam obscuras phrases gignit. ut, Aggravare aures ne audiant Isaiae quinquagesimonono. Non est aggravata auris Domini, ne audiat. Sic et Zachariae septimo, Aures suas aggravaverunt: pro, quasi affluxu humoris obturarunt, ne audirent. Aggravare cor, est pertinax obstinatumque praestare, quod nullis monitis aut poenis moveri queat. 1. Sam. 6. dicunt Philistaei ad se invicem, Quare aggravabitis cor vestrum, sicut aggravaverunt


6. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

25. Ipsi videbunt gloriam Domini, decorem Dei nostri. Cap. 40. Parate viam Iehovae. Cap. 45. Israel salvatus est in Iehova. Hier. 23. Et hoc est nomen quo vocabunt eum, Dominus iustitia nostra. Ioel. 3. Dominus de Zion rugiet. Item. Dominus spes populo suo. Zachariae 14. Iehova exercituum. Esaiae 2. Item cap. 8. Dominum exercituum ipsum sanctificate. Loquitur autem ibi Esaias de Messia. Cap. 12. Confitemini Iehovae, et invocate nomen eius Et hic de Messia gratias agit. Cap. 47. Redemptor noster, Dominus


7. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

cum Christo tuo. Esdrae libro quarto, capite septimo: Morietur filius meus Christus. Propheta, a doctrina. Deuteronomii decimooctavo: Prophetam de gente tua suscitabit Dominus: Sacerdos. Zach. tertio: Ostendit mihi Dominus Iesum sacerdotem magnum. ita enim Deus voluit pingere Messiam. Zachariae sexto: Erit sacerdos super solio suo. Rex. 1. Regum 2. Dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu Christi sui. Sophoniae tertio: Rex Israel Dominus in medio tui. Zachariae nono Rex tuus veniet tibi iustus. Psalm. secundo. Ego constitui regem meum super Zion. Psalmo


8. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

Sacerdos. Zach. tertio: Ostendit mihi Dominus Iesum sacerdotem magnum. ita enim Deus voluit pingere Messiam. Zachariae sexto: Erit sacerdos super solio suo. Rex. 1. Regum 2. Dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu Christi sui. Sophoniae tertio: Rex Israel Dominus in medio tui. Zachariae nono Rex tuus veniet tibi iustus. Psalm. secundo. Ego constitui regem meum super Zion. Psalmo vigesimoquarto: Quis est iste Rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio. Salutare, Salvator. Genesis 49. Salutare tuum expectabo Domine. Sic autem vocatur ab


9. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 90 | Paragraph | SubSect | Section]

ibi Hebraeus textus aliter habeat. Sic Psal. 58. Sagittae tuae infixae sunt mihi. Et Psal. 119. Configet in timore tuo carnes meas: a iudiciis enim tuis timui. Malach. 3. Vos configitis me. dixi, in quo configimus te, seu vim facimus? Celebre vero illud est dictum Zachariae 12. et Iohan. 19, Videbunt in quem confixerunt, aut transfixerunt: quod Evangelista de infixione lanceae in latus Christi intelligit. Sed de hoc verbo aliquid dicemus in Infigo. CONFIRMARE, per metaphoram significat aliquando constabilire in bono proposito


10. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 91 | Paragraph | SubSect | Section]

potissimum examinationem et purificationem piorum ac Ecclesiae, quae fit per crucem. ut Psal. 17. Conflasti me, et non reperisti: subintellige, spirituales feces, ut errores, iniquitatem, hypocrisin. Psal. 66. Conflasti nos, sicut conflatur argentum. Sic et Zachariae 13 locus est insignis, et Malach. 3, quomodo Meschias purgabit Ecclesiam et doctores: Ipse tanquam ignis conflans, et tanquam borith fullonum, et se debit conflans et emundans argentum. Purgabit enim filios Levi, conflabitque eos sicut aurum, et sicut argentum. Ierem. 6 vicina huic


11. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 124 | Paragraph | SubSect | Section]

diei, ordinem lunae et stellarum in lumine noctis: qui turbat mare, et sonant fluctus eius: Dominus exercituum nomen illi. Dan. 1. Benedixit Daniel Deum caeli, Dan. 4. Nunc igitur ego Nabuchodonosor, laudo et magnifico et glorifico regem caeli. Dan. 5. Contra Dominum caeli elevatus es. Zachariae 12. Dixit Dominus extendens caelum, et fundans terram, et fingens spiritum hominis in eo. Psalmo secundo: Qui habitabit in caelis, ridebit, et Dominus subsannabit eos. Psalmo 124. Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit caelum et terram. Psalmo 136. Confitemini Deo caeli.


12. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 143 | Paragraph | SubSect | Section]

Syon: Psalm. 47. Domestici Dei, superstructi super fundamentum Apostolorum, corpus Christi, concives: Ephes. 2. Populus fortis, Civitas gentium robustarum: Isaiae 10 et 25. Urbs fortitudinis Zion: Psal. 2, Isaiae 26. Ablactata a lacte: Isaiae 8. Avulsa ab ubere, filia Zion: Zachariae 9. Isa. 28. Deserta: Isaiae 35. Docti a Domino: eiusdem 45. Omne semen verum, Vinea electa. Deserti, invii et solitudinis nomine intelligit Isaias cap. 34, Ecclesiam Christi: et Per ipsem a et Catharma Paulus. Domus Israel: Hieremiae 2. Formosa, speciosa: Cantic. 2.


13. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section]

Per cognitionem Domini et servatoris IESU CHRISTI. ubi per cognitionem Christi, non dubium est quin Evangelium intelligatur. ¶ Hactenus appellationes Evangelii habuimus, nunc et comparationes et similitudines quasdam addemus. Evangelii praedicatio sibilo comparatur, Zachariae 10. Sibilabo eis, et congregabo eos, quia redemi eos, etc. ubi Sibilus blandus, dulcissima Evangelii praedicatio est, qua cognoscimus Christum nos sanguine suo redemisse, quaque promittit Deus per prophetam, se dispersos in unam Ecclesiam collecturum. Evangelium Igni per


14. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 157 | Paragraph | SubSect | Section]

ut absolutus, sed ut damnatus. Exire facere argentum: pro, exigere. 2 Reg. 15. de indictione tributi accipitur. Exire vinum de aliquo, est edormire crapulam. 1. Sam. 25. Cum exiisset vinum a Nabal. Exire et introire civitatem. Quin et exeunti et introeunti civitatem nulla erat pax: Zachariae 8. Exire et intrare aliquem, aut alicuius exitus aut introitus sunt omnia eius negocia, omnis eius conversatio: quia res aguntur ac expediuntur exeundo et intrando in domum. Inde per synecdochen hi duo motus pro omnibus actionibus, totaque conversatione ponuntur. 2 Samuelis 3. Venit


15. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 157 | Paragraph | SubSect | Section]

introitum tuum. id est, te et omnes tuos conatus et actiones. Sic et Actor. 9 legitur, Erat exiens et intranscum eis in Hierusalem. De qua loquutione et supra in verbo Egredi dictum est. Exire et intrare ante populum, significat praeesse, ut supra in EGREDI dixi. Exire Deum a Hierusalem, Zachariae 2, est, eum deserere illam, non curare, non fovere. Sicut contra, in medio eius habitare, ac versari. Hoc sensu et locutione solebant Romani, obsidentes ac oppugnantes aliquam civitatem, eius deos evocare, ut ad se commigrarent, nec amplius hostibus suis contra se patrocinarentur. Sic et


16. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 159 | Paragraph | SubSect | Section]

et cithara: exurgam diluculo. F FABER, latius videtur in Sacris literis, quam in Latino sermone, patere. Significat enim ferme quemvis manuarium artificem, qui grandiora et laboriosiora opera fabricat. Zachariae 1. Quatuor fabri nominantur quatuor angeli, fabrorum formam habentes. FABULA, alias significat quodvis inane figmentum, aut etiam humanam (ut ita dicam) constitutiunculam, vel traditiunculam: ut Tit. 1. Non attendentes Iudaicis fabulis. Sic Petrus 1.


17. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 178 | Paragraph | SubSect | Section]

et ex eius quasi utero prodeunt. Psal. 80 Threnorum 3. Sic et filius arcus, Iob 41. Filius olei, Isaiae quinque Vinea facta est mihi in cornu filio olei: id est, in loco qui totus est ferax et occupatus ab oleis, aut alioqui etiam praepinguis, ac veluti oleo unctus. Zachariae 4 Duo filii olei nominantur: id est duo uncti. Dicit significare duos in summo magistratu existentes aut vectos, nempe ducem Iosuam, et summum sacerdotem Zorobabel. Filius areae: Isaias 21 cap. vocat Babyloniae filium areae, propterea quod perinde poenis triturabitur et


18. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 183 | Paragraph | SubSect | Section]

stabilia bona, forte et quaevis fructum ferentia, ut sunt negociacio, aut etiam res pecuaria, quae non vult a liberali abiici aut profundi, sed retineri, ac de fructibus tantum illorum egentibus benefieri. Convenit cum hoc quod Cicero monet, ipsos fontes liberalitatis exhauriendos non esse. Zachariae decimotertio, ipsemet Christus per fontem significatur: Fons patens erit domui David, et habitantibus Hierusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatae. id est, sanguis Christi, quo omnes peccatores et immumdi abluuntur et sanctificantur. Psalmo decimo octavo, Apparuerunt fontes


19. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 210 | Paragraph | SubSect | Section]

ut Ezech. 25. Aperire humerum Moab: videtur significare, eius munita loca aperire, aut nudare. Inter humeros, est idem quod in medio Deuter. 33. Et inter humeros eius requiescet, aut habitabit. Humero etiam pro regione, Isaiae 11. In humerum Philistim volabunt. Humerus recedens, Zachariae 7, et Nehemiae 7 id est, refugiens aut recusans onus: Et dederunt humero recedentem. pro, noluerunt ferre iugum legis meae. Onus recedere ab humeris alicuius Isaiae 14. Recedetque ab illis iugum eius, et ab humeris onus. id est, liberabitur populus a tyrannide et tributis


20. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 237 | Paragraph | SubSect | Section]

Liberare animam meam a fovea. hoc est, ne corpus putrescat, et in sepulchro maneat. Lacus mortis, Isaiae 14. Terra oblivionis, eo quod mortuorum memoria brevi intereat. Sic Psal. 87. Iustitia tua in terra oblivionis: et Iob 10. Puteus interitus, Psalm 54. Puteus sine aqua, Zachariae 9. Dimisi vinctos tuos ex puteo, in quo non est aqua. id est, captivitas absque consolatione. Abyssus etiam pro Inferis poni solet: ut Rom. 10, et Ionae 2. ubi vocat ventrem inferi Pelegus, Abyssum, Gurgites, Vectes terrae, et insuper Cor maris, mystice intelligenda. Umbra


21. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 313 | Paragraph | SubSect | Section]

eo cogitatione percipimus. Gloria et magnificentia est opus Dei, Psalmo 3. id est, gloriosum, aut magnificum, aut splendidum. Omnia eius opera sunt valde laudabilia: utpote quae tum praestantiam aut solidam bonitatem habent [?:-um ] et admirabilem ornatum. Magnificentia gloriae, Zachariae secundo: Proiice ad figulum magnificentiam gloriae, qua appreciatus sum ab eis. id est, magnificum ac gloriosum illud precium. vocat sic per ironiam Propheta. MAGNIFICARE, significat augere, facere crescere: idque vel re, vel noticia, vel verbis. Magnificare re,


22. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 322 | Paragraph | SubSect | Section]

thronum Domini. id est, iuravit Dominus per thronum suum. Levare manus, etiam vim contra aliquem parare significat. ut Iob 31. Si levavi manum meam contra pupillum, cum viderem auxilium meum in porta. 1. Reg. 11. Et haec est res propter quam levavit manum contra regem. id est, rebellavit. Zachariae primo: Levo manum meam super eos. id est, [?: invad-- ] eos. Benedicentes etiam levabant manus, ut est Psalm. 134. Item orantes. Psal. 28: Cum levavero manus [?: ] sanctuarium tuum. Sic 1. Timoth. 2. Volo viros orare is omni loco, levantes


23. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 398 | Paragraph | SubSect | Section]

pro, curam ne providentiam illius habet. Contra, Excindi ex oculis Dei , est privari eius cura ac favore. Psalmo trigesimoprimo Excisus sum ab oculis tuis. Sic Cain dicit se [?: ] et abscondi a facie Dei: id est, singulari favore Dei privari. Sic aperire oculos super aliquem, Zachariae duo-decimo. Coram oculis suis aliquid ponere, est, aliquid [?: ] proponere aut assumere agendum: Psalmo centesimoprimo. Non ponam coram oculis meis iniquitatem, [?: ] rem impiam. Apertum habere oculum, est oculatum intelligentemque esse. Sic dicit Bileam


24. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 401 | Paragraph | SubSect | Section]

Et alibi:
Paciferaeque manu ramum protendit olivae. Sic et Livius narrat, Carthaginenses legatos Scipioni protensis oleae ramis supplicasse eumque morem illos a suae originis gente accepisse, nempe a Tyriis, et vicinis Iudaeis. Zachariae 14 est, quod mons olivarum scindetur per medium: quod aliqui exponunt de divisione ecclesiae Hierosolymitanae, quae dispersa ac distracta sit per orbem terrarum ad propagandum regnum Christi, et praedicandum verbum eius. Ideo vero hoc nomine Ecclesia vocatur, quia ibi suos Christus


25. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 434 | Paragraph | SubSect | Section]

poenarum a toto mundo per legem ob peccata exactarum, ab ipso praestita ac depensa, fuit causa nostrae pacis, peperit nobis pacem. Non enim necesse fuit amplius id nos persolvere, quod ipse semel persolvit. Veritatem ac iudicium pacis iudicate in portis vestris: id est, iudicium paciferum. Zachariae 8. id est, iudicate ita, ut pax vobis mutuo inde proveniat, non oppressio. Impetrationes pacis, aut exorationes pacis revelabo eis: Hierem. 33. id est, annunciabo eis esse impetratam pacem, quam et largiar illis. Multitudo pacis, Psalm. 37. Afflicti aut man sueti possidebunt terram,


Bibliographia locorum inventorum

Sobota, Ivan (m. 1467) [1438, Trogir]: Epistulae V ad Mapheum Vallaressum, versio electronica., Verborum 672, ed. Arnaldo Segarizzi [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [sobota-i-epist-vallar-5.xml].

Rastic, Nikola (c. 1418.–1454.) [1451, Dubrovnik]: Clarissimo Equiti D. Francisco Barbaro S., versio electronica, Verborum 532, ed. Angelo Maria Quirini [genus: prosa oratio - epistola] [numerus verborum] [rastic-n-epist.xml].

Vrancic, Mihovil (1507 - ante 1571) [1559, Sibenik]: Antonio fratri epistula, versio electronica, verborum 651, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa - epistula] [numerus verborum] [vrancic-m-epist-1559-02-09.xml].

Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].

Omnes locos monstra

Preme hic ut KWIC videas


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.