Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Bibliographic criteria: none
Searching Entire Database for venetias

Quod quaesisti inventum est in 52 locis.

Preme hic ut KWIC videas

Hic sunt primi 25 loci inventi. Alios exhibebit nexus in ima pagina.


1. Toma Arhidakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ut presensit Raynerius archiepiscopus preparatis nauibus multis cum magno comitatu cleri et nobilium ciuitatis uenit ad eum, defferens ei cibaria et exenia multa. Temptabat rogare ipsum, ut ad Spalatensem urbem, que prope erat, diuertere dignaretur, sed non acquieuit papa. Festinabat enim ire Venetias ad componendum cum Frederico imperatore. Nauigauit ergo inde et uenit Iaderam. Fuit autem Raynerius archiepiscopus cum eo. 7Tunc Martinus insularum episcopus recuperata sanitate iam compos mentis effectus, querelam domino pape de sua expulsione


2. Toma Arhidakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

succursum terre sancte se potenter accingerent fecitque indulgentiam omnium peccatorum, quoscumque ibi pro spe uite eterne mori contingeret. 2Tunc totus pene orbis commotus est et maxime de occiduis regionibus multitudo magna crucis suscepto caractere Venetias aduenerunt petentes dari sibi passagium ex classe conductitia Venetorum. Tunc inita pactione de quantitate pecunie pro nautis ac nauibus persoluenda, Veneti eis expediuerunt quinquaginta galeas et totidem magnas naues ac totidem alias ad subuectionem equorum et uictualium et armorum.


3. Toma Arhidakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

nequiuerunt. Tunc Iaderenses cum Gaietanis potita uictoria, quotquot Venetos in castro illo inuenerunt, omnes gladio peremerunt destructoque totius munitionis illius edificio, Iaderam intrauerunt. Et tunc ruinas domorum suarum, ut poterant, instaurantes, habitauerunt in eis. Miserunt autem Venetias et fecerunt pacem cum ipsis, iurantes eis subiectionem perpetuam et fidelitatis constantiam obseruare. 9Eodem tempore uolentes Veneti de Bernardo archiepiscopo sumere ultionem, uenerunt cum galeis et destruxerunt turrem cum palatio, quam idem


4. Toma Arhidakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ad suum dominum reuersus fuisset, cepit idem cardinalis ad ipsius promotionem satis uigilanter intendere, et ipsum in notitiam et gratiam domini pape deuenire fecit. 3Consecratus tandem et palliatus recessit de curia et transiens per Lombardiam deuenit Venetias, ibidem aliquantam faciens moram emit, que sibi erant necessaria. Viginti fere annis in Romana curia commorando non paruam cumulauerat pecunie summam. Inde iter arripiens uenit per Carinthiam et transiens per partes Aquilegie a domino Bertoldo, patriarcha, honorifice susceptus est. Quem


5. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 15 | Paragraph | SubSect | Section]

Quorum nobilium progenies excellentior illis diebus in ipsa urbe minime reperiebatur atque ipsorum populariorum plebeitas tutior non extimabatur nec probior. Et tam istos, quam illos Pagi sic detentos cum tuta comitiua Nonam transmiserunt et, ibidem per aliquot dies captiuatis manentibus, Venetias eos destinarunt. Quibus Venetiis manentibus ductis nocte tenebrosa, ipsos in aspero clauserunt ergastulo. Grandem equidem copiam uirorum armatorum in ciuitate Nonę, tam peditum quam equitum, ipsi Veneti stabilierunt, omnesque ciuitatum homines ac castra regionis


6. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

retulit idem legatus ea, quę a Capitaneo didicerat, Iadrensi Consilio. De quo Iadertini valde gauisi tres honoratos elegerunt viros, quorum primus dominus Nicolaus, Dei gratia Iadrensis archiepiscopus, alius Martinusius predictus et vltimus Thomas Iacobi de Petrizo vocati sunt, qui Venetias transfretare celeriter studeant, admirrantes coram Duce et Consilio Venetiarum de nouitate eisdem facta et damno Iadertinis perpetrato, spondentes volentes statuere eorum correctioni, si aliquo errore forent inquinati. Et ipso die nominatus Capitaneus per eius galeas publice iussit voce


7. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

gratanter susceperunt. Intrant castrum, siquibus obuiant insulanis, mucrone membra mutilant et occidunt, sponsionem cum fiducia minime recordantur, nulla misericordia mouentur, ultraquam quadraginta viros insulanos lętali ictu interimunt. Illosque duos castellanos captiuatos Venetias transmittunt, quorum vnum aliquo tempore retroacto sanum ad patriam conduci fecerunt, reliquum usque ad executionem operis in duro carcere cum reliquis captiuis nexauerunt. Stipendiarios oppidi cum salute custodiunt Venetiasque captiuatos deducunt.


8. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 91 | Paragraph | SubSect | Section]

tremore dicti conciues, et ecce repente, scilicet in Kalendas nono Februarii exiit edictum a capitaneis, vt vniuersa ciuium arma describerentur pariter et auferantur. Nec non hęc dum perfecta erant, et ecce aliud mandatum Ducale intonuit, quinquaginta elegantiores ac nobiliores ciues Venetias debere celeriter adire, qui sexto Kalendas Februarii ad locum eis constitutum suum iter in galleis Venetorum arriperent. Fit grandis meror in vrbe, fit priuatio tantę nobilitatis, quę in ipsa tempore felici vigebat.


9. Nikola Modruski. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

amplectebatur affectu. Vnde sibi curandum statuit ut tam excellens ingenium per bonas artes excoleretur. Itaque docto cuidam grammatico Latinis eum litteris Vicheriae imbuendum tradidit, quibus mira celeritate perceptis mox Ticinium, deinde Patauiuum, subinde Venetias, Bononiam, Perusium, Senam, Ferariamque misit ut, quaecumque in tam celeberrimis Italiae gymnasiis aut liberalium artium aut sacrarum litterarum dogmata florerent, ipse uelut operosa apis undique colligeret et in sacram pectoris sui cellulam


10. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

trahendo, atrocitatem Chalcidicae cladis lenire, usus opera atque ministerio nouercae suae mulieris christianae, Georgii, olim Triballorum dispotae, filiae. Quae, cognita priuigni uoluntate, ex suis domesticis fideliorem Venetias misit, cui mandat daret operam ut Veneti legatos ad Turcum mittant, affirmans, si uenerint, ex sententia rem composituros esse. Mittuntur ergo duo


11. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

est. Interim, dum imperator ad muniendam urbem Neapolim hiberno tempore studet, et ut naues reficerentur operam dat, nuntius quidam cum litteris regis Persarum ad imperatorem uenit, eadem quae et superior eius orator afferens. Quem cum audisset, triremi impositum Venetias misit. Veneti et oratoribus regis et litteris Katarini Zeni, sui apud regem oratoris, moti, magnum numerum tormentorum cuiusque generis parant; uasa etiam ex auro et argento conuiualia Parisini operis egregie caelata, multum panni lanei


12. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

occisum narrant: se in fide reginae et in Venetorum amicitia mansuros affirmant; praetorem rogant, ut Senatui Veneto et imperatori scribat Andream sua culpa a militibus mercenariis, quos stipendio fraudauerat, interfectum esse. Se quoque oratorem Venetias et ad imperatorem mittere uelle dicunt, qui et fidem eorum integram regi suo cum matre, et amicitiam perpetuam Senatui Veneto polliceatur. Praetor, tametsi eos falsa locutos sciret, tamen, tempori inseruiens, omnia se facturum promittit.


13. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Quibus peractis, unam ex regiis triremibus cum illo regio nuntio qui cum archiepiscopo uenerat, uti regi Ferdinando acta significet, mittunt. Deinde, metuentes Venetorum potentiam, ne se opprimerent antequam ipsi suas opes firmassent, oratorem Venetias et ad imperatorem classis mittunt, ut atrocitatem caedis Cornariae leniat, et, si qua expeditio contra eos futura esset, rem quoquo modo posset


14. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

satiant. Hic multi aqua repleti stupidi rigentibus membris statim mortui conciderunt. Imperator audito hostis discessu, cum neque medici neque medicamenta Rhagusina aliquid eum iuuarent, graui ualitudine oppressus Venetias se contulit. Nec post multos dies Triadanus nouus imperator Catari moritur. Stephanus Malipetrus, Mocenici legatus, cum hostis suo discessu secura


15. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

omnia reliquisset, classem dissoluit. Praefectis nauium mandat uti se ad salubriora loca conferant, suam et naualium turbae sanitatem procurent; nam paene omnes Bolianae morbo correpti iacebant. Ipse quoque infirmus Venetias proficiscitur. Licet nunc mihi in fine opusculi affirmare, cum multa egregia facta Venetorum legissem atque audissem, nullum tamen extitisse imperatorem quem


16. Crijevic Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

quamquam Rhacusani, temporibus ita postulantibus, ad Venetas leges multas ipsi a se latas addiderunt. Itaque nihil ueriti Venetorum fraudem mandant Benessae ut praetextu negotiationis proficiscatur Venetias, auxilium a Veneto senatu aduersus tyrannum petiturus. Qui quidem amicorum opera in senatum introductus (erat enim illi cum plaerisque senatorii ordinis Venetis mercaturae commercio usus familiaris) ostendit se publice a


17. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 92 | Paragraph | SubSect | Section]

utuntur, descriptas attulerant, quamquam Rhacusani temporibus ita poscentibus ad Venetas leges multas ipsi a se latas addiderunt. Itaque nihil ueriti Venetorum fraudem mandant Benessae, ut praetextu negotiationis proficiscatur Venetias auxilium a Veneto senatu aduersus tyrannum petiturus. Qui quidem amicorum opera in senatum introductus (erat enim illi cum plaerisque senatorii ordinis Venetis mercaturae commertio usus familiaris) ostendit se publice


18. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 138 | Paragraph | Section]

praelio, regem Aegyptium Venetorum instinctu de se necando cogitasse opinabatur. Accendebat praeterea Achimathis odium suspicio quaedam, qua credebat non nihil paterni thesauri apud Venetos esse, quem sane uxor Latcouii fratris, qui ultimus Cossiciorum in Illyrico regnauit, secum Venetias attulisse ferebatur. Illa enim, amisso uiro regnoque, eo sese cum paruo filio ex Latcouio genito habitatum contulerat. Exasperabat insuper animum ipsius fratris Latcouii filius eo quod, quum ipse puerum per nuntios multa ei pollicendo, ut ad sese ueniret, saepius hortatus esset,


19. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 163 | Paragraph | SubSect | Section]

aegissent; se insuper, Istris exploratum loca praemissis, praelio non interfuisse, sed re iam transacta superuenisse asseuerabant. Qui quidem quum sese parum purgasse uisi essent, acerbissima primo lacerati sunt a legato oratione, deinde cathenę his iniectae, uinctique Venetias missi ibique in carcerem coniecti, tandem post aliquos menses mulcta dicta dimissi. Etenim senatus Venetus, tametsi illos pro desertoribus haberet, poenam tamen ultimi supplicii eis remisit, non ausus capitalis in patritios animaduersionis inuidiam subire. Seniores enim apud


20. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 196 | Paragraph | SubSect | Section]

recepta Cassianum cum exercitu aduolat. Dimisso pontificis legato conscribit ocyus exercitum, atque quum primum per anni tempus licuit, transmissis Alpibus Mediolanum uenit. Inde misso Venetias uno ex aulicis nobili uiro senatui Veneto suo solius nomine (et ita inter socios conuenerat) bellum denuntiauit. His autem uerbis nuntium, qui hoc bellum indixit, usum esse ferunt:


21. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 198 | Paragraph | SubSect | Section]

appellauit, qui opificem hostem ad fugam plane quam ad pugnam aptiorem habuerint. Profligato exercitu Veneto princeps Petilianus, cui summa imperii in exercitu permissa erat, cum reliquis copiis in Brixianum agrum urbem ingressurus contendit. Brixiam non admissus Venetias uersus abiit atque ad oppidum, quod Venetiis tribus millibus passuum distat (incolae Mestrim uocant) consedit. Interim Bergomates, Cremenses, Brixiani, Cremonenses sese regi permiserunt, Piscariensium quoque munimentis expugnatis fines Mediolanensis imperii ad


22. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 232 | Paragraph | SubSect | Section]

munita, difficilis oppugnatu uisa est, relicta obsidione Hispani praesertim ad populationem Veneti agri conuersi sunt. Quem adeo per triennium fere euastarunt, ut Vincentia, nobili eius regionis urbe, ab omnibus principibus, qui genere ac diuitiis clariores erant, excessum sit, partimque Venetias sese recęperint, partim Veronam abierint. Eo sane hi maxime profecti sunt, qui et Venetorum imperium, nobilitati aduersum, auersati sunt, et eorum fidei parum credebant. Id autem temporis Veronam Maximilianus praesidio tenebat.


23. Bucinjelic, Miho. Epistula ad Gerardum Planiam,... [Paragraph | Section]

quae ad hunc tractum pertinent paulo a mari recedentia, usque ad castellum Ostaruicae hac hyeme Vngaris ereptum, quod super Iaderam est Liburniae ciuitatem Venetis subditam, Turcarum sunt, ex quo loco in Italiam, immo Venetias sex dierum iter est. viden quantum appropiquant Italiae? Spalatum oppidum Dalmatiae, aliquando Diocletiani Augusti palatium per tria milliaria a Salonis, quae ciuitas nunc solo est aequata, distat. Dicunt Turcae ab


24. Pribojevic, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

et praefatas insulas, ipsis insulis tumentium undarum fluctus propulsantibus, tutum nauibus praestet hospitium totusque locus iste a nautis optimus portus aestimetur. Per quem necesse est, praesertim in hyeme, ex Venetiis ad Graeciam Siciliamque et ad caetera orientis loca nauigantes uel inde Venetias uersus tendentes, si maxima uolunt maris discrimina euitare, suum iter dirigere, quamquam (estiuo duntaxat tempore) aliquando nonnulli nautarum inter has insulas et Issam, cuius supra meminimus, octo millibus passuum ab his distantem nauigare non uereantur.


25. Pribojevic, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

si maxima uolunt maris discrimina euitare, suum iter dirigere, quamquam (estiuo duntaxat tempore) aliquando nonnulli nautarum inter has insulas et Issam, cuius supra meminimus, octo millibus passuum ab his distantem nauigare non uereantur. Tendentibus enim hac Venetias uersus ex Graecia huius tractus in principio tribus clausus monticulis, medio caeteris eminentiore arcem inaccessibilem ualidissimo firmatam muro praeruptis Vrbs Pharum describitur. (ut Sabellicus inquit) Sab.


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhidakon (1200-1268) [1268, Split]: Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica, Verborum 40426, ed. Olga Peric [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [thomas-hist-salon.xml].

Anonymus (floruit 1346-1353) [1346]: Obsidio Iadrensis, versio electronica, Verborum 22573, ed. Veljko Gortan; Branimir Glavicic; Vladimir Vratovic [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [anonymus-obsidio-iadrensis.xml].

Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1474, Rim]: Oratio in funere Petri Riarii, versio electronica, Verborum 4115, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [modr-n-oratio-riar.xml].

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477]: Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica, Verborum 16317, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [cipiko-k-petri.xml].

Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1520]: Commentariolus de origine et incremento urbis Rhacusanae, versio electronica, Verborum 5404, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [tubero-comm-rhac.xml].

Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].

Bucinjelic, Miho (1479 - c. 1550) [1524, Dubrovnik]: Epistula ad Gerardum Planiam, versio electronica, Verborum 2445, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [bucinjelic-m-epist.xml].

Pribojevic, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525, Hvar]: Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica, verborum 14680, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [numerus verborum] [pribojev-v-or.xml].

Omnes locos monstra

Preme hic ut KWIC videas


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.