Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme. Bibliographic criteria: none Searching Entire Database for tridentina Quod quaesisti inventum est in 4 locis.
1. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1188 | Paragraph | SubSect | Section] Ecclesia emanasse nemini dubium esse debet. (Nota, aperuit illis intellectum, id est, dedit librum traditionum, quem illi Romanae Papae una cum libris Sibyllinis Testamento reliquerunt.) Hosius porro Cardinalis, nunc Pontificius in synodo Tridentina legatus, et simul quoque praesidens, multo etiam foedius sacras Literas pedibus perculcat. Nam in suo libro contra Brentium, pro monacho Soto, passim multa impia de sacris Literis superbe pronunciat, quorum aliqua breviter quidem, sed tamen ad verbum adscribemus. Inquit enim:
2. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1190 | Paragraph | SubSect | Section] non ad sacrificium Missae a Christo esse Ecclesiae ordinatum ac datum, sed tantum ad communionem. Testatur item, omne sacerdotium esse in Christum translatum, qui sit perpetuus Ecclesiae sacerdos: et denique eum solum plene sacrificasse, perlitasse et Deum placasse. Hîc ergo manifeste synodus Tridentina contra sacras Literas decernit pro suo libitu ac libidine, seque supra hanc divinitus traditam veritatis normam collocat. Sed de Missae abominatione prolixius in nona sessione agemus. In tertia sessione, primum decernunt, ut omnes tantum in eo sensu accipiant,
3. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1193 | Paragraph | SubSect | Section] pronunciare et blaterare. Vae illi, qui se tam crassa impostura decipi patiatur. Dicunt sibi licere ea corrigere ac statuere in hoc sacramento, quae vel hominum saluti, vel huius sacramenti dignitati conveniant. O'sacrilegam audaciam. Num ergo Tridentina cohors melius novit aut instituere potest, quid vel saluti hominum, vel dignitati sacramentorum conveniat: quam ipsemet caelestis magister, et unica via, veritas et vita, vel etiam, eius caelestis pater, cuius praescriptum filius, ut supra audivimus, exactissime secutus est?
4. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1203 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section] violentia, tyrannide ac iniuriis contra omnes regulas praescriptaque omnis iuris ac aequitatis, in perniciem Ecclesiae ac veritatis instructus armatusque sit, et grassetur. Caeterum, sive id factum fuerit, sive non: haec profecto ipsa, quae hactenus de ista sacrilega Tridentina turba et nefario conatu exposuimus, satis et plus satis gravissimarum causarum continent, quae liquidissime et quasi palpabiliter monstrant, istud blasphemum conciliabulum ex patre diabolo esse, ab eoque regi ac gubernari, et in extremam contumeliam Dei, verae Religionis interitum, ac
Bibliographia locorum inventorumVlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.