Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Bibliographic criteria: none
Searching Entire Database for solerter

Quod quaesisti inventum est in 23 locis.

Preme hic ut KWIC videas


1. Marulic, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_639 | Paragraph | SubSect | Section]

Et: Nemo uenit ad Patrem nisi per me. Igitur, cum tam fructuosum sit, ardenter accedamus; cum tam necessarium, nunquam negligamus. Cumque ipse, qui et conuiuium et inuitator est, uocet nos atque hortetur, solerter obsequamur. Scit enim quo indigeamus et quid expediat nobis. Venite — inquit — et comedite panem meum et bibite uinum, quod miscui uobis! Qualiter autem uenire debeamus, instruit subiungens:


2. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section]

nobilitate constat, sitae sunt. Nobilitas uero urbes, quae sane in Hungaria, ut diximus, rarae sunt, non incolit, sed quilibet nobilium in sui fundi uilla proprio degit arbitrio, nullius praeter regio audiens imperio. Igitur spe regni abiecta, quam omnino incisam sibi esse solerter cognouit opportuna praetermissa occasione, Ostriciam repetit relicto Albae ualido praesidio, uti retenta antiqua regni sede, si Hungari ad pacem inclinarent, ipse, ut euenit, dementia Hungarorum pacis ferret conditiones. Quin etiam existimauit haud irritandos esse longiore mora animos


3. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 215 | Paragraph | SubSect | Section]

consilium ratus, milites uariis uersando artibus ad se trahere, atque ad transfugia pellicere, omnibus prius prouinciis, quas inter Danubium et Haemum montem usque ad Drinum amnem sibi commissas putabat, pecuniis imperatis atque acerbissime exactis. Hac re Bazethes solerter perspecta confestim mouit Constatinopolim uersus, ne leuibus ingeniis nouorum consiliorum occasionem praeberet, simul quo Asiae propinquior Sophiacae factioni maiorem incuteret terrorem;


4. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 243 | Paragraph | SubSect | Section]

non cognoscet, et stultus non intelliget. Talibus res divinae, et Deus ipse, stulticia sunt: et vicissim illi Deo stulticia sunt, qui stultam facit, stulticiaeque convincit summam astuciam perversorum, quos capit in vafricie sua. Recte ergo Dominus ac servator noster, illum vocat stultum, qui solerter de cura commodisque ventris cogitabat: animam, Deum ac diabolum non considerans. Cui dicit: Stulte, hac nocte auferetur a te anima tua: et ista quae parasti, tui tandem erunt? INSPIRATIO Dei, pro Spiritu sancto, aut eius dono. ut Iob 32, Inspiratio omnipotentis


5. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 771 | Paragraph | SubSect | Section]

Legis sectantes: aut etiam ministerium doctrinamque iustitiae ac vitae, quae est promissio gratuita de Christo, in Legem accusantem, iudicantem ac condemnantem cum eisdem transformemus. Oportet igitur docentem et discentem Sacras literas, aut sermonem veritatis, ut hic Paulus vocat, recte et solerter tum sermonem, tum et res secare: ita ut non tantum quomodo res prorsus disiunctae inter sese differant, cernat: sed etiam, quomodo vel unum quid diversas quasdam quasi partes, species, elementa, aut quascunque circumstantias, causas, effectus et accidentia habeat: et vicissim etiam,


6. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 785 | Paragraph | SubSect | Section]

dicta occurrant: utque mirifice sese invicem eius libri singulaque loca ac sententiae illustrent: item ut, licet somnolento ieiunae videantur, tamen impossibile sit incidere ullam necessarum scitu quaestionem, quae ex eis dissolvi ac illustrari nequeat, si modo plura loca aut dicta inter sese solerter conferantur. Huc accedit brevitas seu Laconismus Scripturae, item quod non videatur ullus liber in Bibliis ita prorsus Methodice et plenissime de ulla materia disserere, quin non paucae sententiae illis desint, quas aliunde peti necesse sit. Ad istam utilitatem


7. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 834 | Paragraph | Section]

nec ipsi intrare volunt, nec alios permittere: collegi prolixum acervum dictorum ac regularum S. patrum, quibus tum praedicant sacra Biblia, ut unicam supremamque cognoscendae veritatis, et diiudicandi omnes controversias normam ac indicem: tum etiam, quonam modo ea sint legenda ac intelligenda, solerter praescribunt. Etsi autem non sit in eorum distributione aliquis exactior ordo adhibitus: tamen id ad pernoscendam eorum sententiam instructionemque nihil obfuerit. Saepe etiam unum dictum plura continet, ut in certos locos ac sensus distribui ea nequiverint. Nec illud quidem merito


8. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 925 | Paragraph | SubSect | Section]

significationes accuratissime sub dividendae sunt, ita quidem, ut etiam sciamus, per quem tropum a genuina ac maxime propria ad hanc aut aliam tropicam unaquaeque vox in proposito textu migraverit. Quinetiam gradus illarum tropicarum notionum, aut a significatione declinantium expendendi sunt: ut solerter animadvertamus, quanam occasione, et quousque tandem illa a sua, quasi nativa sede recedens, progressa sit. Non mox vocabulum, pluribus rebus aliquo modo differentibus attributum, diversa significat. Potest enim fieri, ut illa diversa communem quandam rationem


9. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 930 | Paragraph | SubSect | Section]

tamen re agentia, exponenda esse docet August. aliique Patres. Undecimo: Harum pleraeque regulae sunt hactenus prolixius a doctis, praesertim in disceptationibus de sacra coena tractatae, maximumque usum in expendendo eo aliisque textibus ac controversiis habent. Quare solerter adhibendae sunt, cavendumque ne quovis figmento humanarum fraudum, verisimiliumque sermonum agitemur. Nihil enim facilius est, quam dicere, Tropus est, figura est, modus quidam dicendi est, Hebraismus est, ut graviter Aug. lib. De Doct. Chr. 3. cap. 10. monet. Omnia igitur


10. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 965 | Paragraph | SubSect | Section]

aut mortuus, id est, privatus omnibus bonis viribus erga Deum seu imagine Dei: sed etiam ad contrariam vitam traductus, i. imagine diaboli et pessimis viribus instructus. Verum id rerum humanarum natura et Parabolae ratio postulat. 13 Observandum igitur et expendendum solerter est in Similitudine et Parabola, quid ob spiritualium rerum veritatem, quid ob sermonem, communem sensum aut res, unde sermo, metaphorae, allusiones et similia ducuntur, seu propter illud simile dicatur. Exempli gratia: Dicitur verbum et etiam spiritus Dei semem piorum. Ibi sedulo


11. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1147 | Paragraph | SubSect | Section]

et praecipit ut si sedenti fuerit revelatum, loquens consideat et taceat. Tales enim spiritus revelationes potissimum tum contingunt, cum in timore Dei, verbum ipsius diligenter meditamur ac scrutamur, singulasque sententias ac voces, suggerente ac illustrante eas nobis Spiritu sancto, expendentes solerter trutinamus. Quinto, ut maxime alia non perinde nos moveant, aut ipsius doctrinae lux, perspicuitas et certitudo, siquidem Deum ac aeternam salutem curamus, invitare aut etiam attrahere nos ad hoc studium debebat. Non enim cogitari potest, quantum lumen,


12. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1162 | Paragraph | SubSect | Section]

genus, huic autem scholastico Dialecticam, et quoddam pressius tenuiusque sermonis filum: quorum illud prius Cicero Orationes, hoc vero Sermonem vocat. Dialectica enim non hominum aut affectuum rationem habet, ut Rhetorica: sed tota in indaganda, apteque evolvenda et explicanda proposita materia solerter versatur desudatque. Hasce duas discendi, dicendi aut docendi rationes, etiam in Christianae religionis tractatione habemus: nempe populares conciones in templis, et scholasticas lectiones ac disputationes in Academiis, aliisve scholis. Ad quas etiam divus Paulus


13. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1172 | Paragraph | SubSect | Section]

mox omnes Patres ordine de ea consulerentur, quidnam singuli sentirent. Utilius verô longe futurum existimamus, si mox, post propositionem, disputatio accurata, ex verbo Dei, de proposita controversia, inter actores et reos, Dialectica potius ratione quam Rhetorica institueretur: quia ita pie et solerter quaestio examinaretur, ut verbum Dei convincens et constringens errantem, omnibus monstraret, quid sit verum, quid falsum, in proposita controversia. Qua peracta, tum demum ita Theologi aut convocati dicerent, suam quisque ordine sententiam, non ut aliquid suo


14. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1205 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

4 Reliquias vetustissimarum historiarum depravatas partim apud historicos, partim apud poetas manentes, inter quas etiam de Diluvio, si quis diligenter cognoscat ac expendat, et cum veris sacrarum Literarum narrationibus solerter conferat, manifeste profecto cernet eas inde derivatas esse, eoque illum librum tum vetustissimum, tum et certissimum esse. 5 Vetustas Iudaica, quae probatur linguae origine. Omnes enim alias linguas inde deductas esse, sagaciter inquisitis originibus, aut


15. Auctores varii. Epistolae Siscienses, versio... [page 311 | Paragraph | Section]

atque in diversis locis diversa facimus, partim targiok, vulgo dotam, erigimus, partim ad patibulum murum certe difficilimum, quem ego nunquam antea perlustraveram, sarculis destruimus, foris tamen interea diligenter excubantes vigiliasque nocturnas solerter observantes. Si quid habent a domino bano, nos reddant certiores ne incauti opprimamur. In Brezt duos reperit dominus Stephanus milites neque naves aut asseres vel homines domini bani illic vidit, adeo locus ille provideatur. Cum his reverendae dominationes valere optamus


16. Auctores varii. Epistolae Siscienses, versio... [page 337 | Paragraph | Section]

vestris, quibus si oblectebimini grataque forent, nobis quoque gratum erit. At hostem haud cessare credimus, qui et nostras hasce oras aut Iwanichensium una dierum clam et repente invadet; dicitur a suis inquietus bassa et iam potioribus magna ex parte exosus. Nichili tamen faciens obmurmurationes solerter suo incumbit officio, prouti videmus et experimur. Haec voluimus vestris reverendis dominationibus communicare, quas et foelicissime valere optamus. Sciscii in die sancti Thomae Cantuariensis 1591.


17. Palmotic, Dzore. Epistula Francisco cardinali... [page n3 | Paragraph | Section]

FELICITATEM. VETVSTISSIMVM genus annalium, Princeps Eminentissime, ac ipsius naturae magisterio generi humano monstratum, poemata, cantusque fuisse, a doctissimo quoque, solerter animaduersum, summamque rationem in ea re versatam esse comperio. Primi namque mortales; cum ad prudentiam in consiliis capiendis necessariam sua cuique experimenta nequaquam esse satis intelligerent, quod plurima gerenda


18. Belostenec,... . Gazophylacii dedicatio et... [Paragraph | Section]

opulentiam haurire: ita profectò, et mihi longè svavissimum accidisisset, vel jam semel eruta in alium librum transumere; vel dispersa in unam molem coaugmentare, vel inventis de meo quidpiam superaddere. Verùm cum nemo nostratum repertus sit, qui adeò solerter tranâsset, et pervestigâsset hoc Pelagus, ut omnes sinus ejus ac latebras habeat exploratas; nemo, qui nomenclaturam Latino-Illyricam eô ordine, eâ dictionum copiâ, varietate, et scribendi methodô in lucem edidisset, quò hoccè


19. Vicic, Kajetan. Thieneidos libri sex, versio... [page 182 | Paragraph | Section]

Noverat hoc sceptri princeps augustus Iberi,
6.698  Mutata qui regna fide, regesque moveri,
6.699  Tristibus exemplis didicit: quo mobile pacem
6.700  Servaret vulgus, regno solerter abegit,
6.701  (Unde etiam in reliquos serpit contagio cives)
6.702  Noxia pestiferas natas in iurgia sectas.
6.703  Sic Deus, ipsa status ratio sic recta reposcit.


20. Rogacic, Benedikt. Euthymia sive De tranquilitate... [page 96 | Paragraph | Section]

discordibus ansae
3.891  Oppositas rerum vires, effectaque partim
3.892  Commoda, Mortales partim laedentia signant.
3.893   24. Quocirca id reliquum, ratio id planissima dictat,
3.894  Infidi capulo vt lateris solerter omisso,
3.895  Dextro, quidquid adest, potiùs mens prouida sumat:
3.896  Scilicet, à rerum titulis peioribus acto
3.897  Vt retrorsum animo, et, quantùm licet, vsque reducto,


21. Matijasevic... . Carmen ad v. c. Iacobum Candidum,... [Paragraph | Section]

per grande receptat
In sua vestibulum subductas tecta carinas.
Quam supra partem pars altera cernitur huius
75   Molis, inaccessis ductae per inania muris.
Ad alios constructa satis solerter in usus
Tangendos iam iamque meae mihi carmine Musae.

Separat inferna solidis a parte perennis
Strata pavimentis hanc contignatio sedem,


22. Matijasevic... . Carmen ad v. c. Iacobum Candidum,... [Paragraph | Section]

ratione fami strictasque vicissim
Admoveat digitis escas ac inserat ori
255   Alterius, sociumque manu iuvet alter onusta.
Sic quod multiplici per se conamine neutri
Moliri penitus licuit, solerter uterque
Praestitit adnixus risum captare theatri
Mirati laeto plausu, quod sumeret apte
260   Illud ab alterutro sibimet quod deesse videbat
Alteruter propulsurus ieiunia ventris.


23. Silobod Bolsic,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

cuiusque antiphonae ponitur, ut iuxta illam intonatio fiat, sive deinde tota antiphona decantetur, sive initium tantum. Discipulus: Dicis omnia ad captum meum, magister! Dic modo quod solerter te dicturum promisisti, quomodo ex nota finali antiphonae et initiali EUOUAE cognoscere possim, cuius sit toni antiphona? Magister: Hoc modo: si finalis nota


Bibliographia locorum inventorum

Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].

Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].

Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].

Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].

Auctores varii (1590) [1590]: Epistolae Siscienses, versio electronica, Verborum 11.224 (pro tem), ed. Josip Kolanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [sisak-epist.xml].

Palmotic, Dzore (1606.-1675.) [1670]: Epistula Francisco cardinali Barberino, versio electronica, 1382 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - epistula; prosa - dedicatio] [numerus verborum] [palmotic-dz-epist.xml].

Belostenec, IvanGlavinic, SebastijanAnonymus (1593./1594. - 1675) [1675]: Gazophylacii dedicatio et prologus, versio electronica, 3558 verborum, 12 versus, ed. Damir Boras [genus: prosa - dedicatio; prosa - epistula; prosa - prologus; prosa - paratextus; poesis - epigramma] [numerus verborum] [belostenec-i-gazophylacium-ded.xml].

Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].

Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].

Matijasevic Karamaneo, Antun (1658-1721) [1712]: Carmen ad v. c. Iacobum Candidum, versio electronica, 351 versus, verborum 2196, ed. W. H. Allison H. C. Schnur [genus: poesis - carmen] [numerus verborum] [matiasev-caraman-carmen.xml].

Silobod Bolsic, Mihalj (1724 – 1787) [1760]: Fundamentum cantus Gregoriani, versio electronica, 6772, ed. Jelena Knesaurek Caric [genus: prosa oratio - dialogus scholasticus] [numerus verborum] [silobod-bolsic-m-fundamentum.xml].


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.