Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Bibliographic criteria: none
Searching Entire Database for saepenumero

Quod quaesisti inventum est in 25 locis.

Preme hic ut KWIC videas


1. Sobota, Ivan. Epistulae V ad Mapheum... [page 58 | Paragraph | Section]

sculpta sit, citius quoad potero compertam ad ipsum mittam. Haec de his. Hoc unum te, Maphee praestantissime, nolo latere: patri tuo, nostro praetori clarissimo, litteras quas ad me scribis tantae voluptati esse ut nihil supra meque saepenumero solet exorare, ut cum litteris meis te ad scribendum excitem; qua ex re, si patrem tuum magna voluptate explere vis, saepius illo tuo stilo litterali ad me scribas; mihi etiam tuis litteris nihil iocundius ex Italia afferi potest, praesertim si ad me scribes quo


2. Sobota, Ivan. Epistulae V ad Mapheum... [page 57 | Paragraph | Section]

tantum de te mihi pollicetur quantum de me mihi polliceri soleo meque hortatur ut tibi magis imperem quam te exorem. Qua ex re, si temeritati mihi hoc imputes, humanitas tua et obiurganda et accusanda erit, quae mihi tantam audatiam tribuit. Et si saepenumero et opera et diligentia tua mirifice usus sim, hac tempestate vero et armis et viribus et nervis tuis utendum est: te ad hanc rem conficiendam ducem et patronum animosissimum esse vellem. Angelus de Castro iuris consultus superiori die consuluit in


3. Augustin... . Epistola ad Nicolaum Ostphi,... [Paragraph | Section]

abstulit . Eius etenim consuetudinis usu, qua cottidie fruebamur quamque in noctem, quam maxime potis fuerat, protrahere conabamur, abstracti, aegritudo animi non minima nobis intercessit. Nanque, uti te non fugit, nocte saepe et saepenumero in sermonibus conferendis producta vix separabamur. Ita vero in animum induco meum, nisi et somno suas partes tribuere oportuisset, ut hinc promptiores aptioresque ad studia reliquasque disciplinas capessendas ac caetera officia exequenda essemus, vesperam matutino crepusculo fando


4. Sizgoric,... . Elegiarum et carminum libri tres,... [Paragraph | Section]

et commodius et facilius ascendere potuissent, quemadmodum eos temporum curriculo et studiorum diligentia ascendisse videmus. Quod et in Iliade Meonides et in Eneide Maro et poeta Cordubensis in magno civium motu ostenderunt. Nos vero saepenumero doloris cruciatu affecti, aliquando refecti ipsa consolatione, interdum amicorum desideriis satisfacientes elegias, carmen Sapphicum atque Phaletium pro exercitationis scripsimus utilitate. Nanque apud Iuvenalem Sat. I


5. Benesa, Damjan. Epistolae dedicatoriae ex opere de... [page bbiiiv | Paragraph | Section]

Christiano, pro quo nomine saepe nedum regnum exposuere, sed sanguinem et quicquid hominibus chari habetur, acerrime pugnando contra infidelium furores. Atque Ludouicum hunc Duodecimum, ob multa praeclare gesta perpetuis monumentis commendandum, nullam arbitror calamitatem aegre laturum, quam e re Christiana uiderit futuram.

Sed quis lachrymis, quaeso, moderari queat, cum meminerit post foedus ictum inter principes et aduersus infideles susceptam iam expeditionem, quae publice Romae fuit i


6. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 4 | Paragraph | Section]

omnibus crudele iugum horrendaque supplicia minitatur. Memoria dolenter repeto supra centum arces, castella, oppida ab illo esse nobis tum deleta, tum adempta; iamque omnia deserta. Et lachrymabundus refero illas immanes belluas (quod his oculis vidi) saepenumero miserabili nostrorum strage omnia conplesse: liberos ante ora parentum, viros ante uxorum conspectum obtruncasse, abduxisse uxoresque spectantibus miseris maritis stuprasse, violasse bimosque ac trimos infantes quos abducere nequirent coram matribus


7. Petrovic, Nikola. Oratio salutatoria ad Rhagusinum... [Paragraph | Section]

Romanae Vrbis praesentia, totius orbis dominae, a qua procul abesse cogebar. Occurebant in ipsa assiduę maximorum principum consuetudines, tot eruditissimorum uirorum in omni scientiarum genere cotidiani congressus, et quod a nemine non paulo nobiliore expetitur, summi pontificis praesentia, quem saepenumero cernere, nonnumquam alloqui, haud alienum a foelicitate putabam. Quibus omnibus carere cum permolestum uidebatur, deprecandam mihi omnino esse hanc prouinciam, auersandumque hoc munus, penitus statuebam. Verum diligentius hoc mecum ipse reputans, cum his quae ad doctrinam ac mores ipsos


8. Vrancic, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [Paragraph | Section]

pollere, aditum ad illum, facileque colloquium omni tempore, non observatis momentis, secum habere, ac desideriorum compotem ab ipso semper discedere scio. Quare saepius ad te scribere et secretarum rerum mearum curam confidentius inducor commendare, cujus amorem ac benevolentiam erga me, saepenumero perspectam habui. Rogo itaque, fac me quamprimum certiorem, si intelligere potuisti: num avunculus meus moram hanc meam Albensem ferat iniquo animo, quo tempestive consilium capiam, et indignationem ejus evitem. Ea enim si a me abest, abest omne malum; si adest,


9. Vrancic, Antun. Epistulae anni 1540, versio... [page 204 | Paragraph | Section]

eorum aetate aliquando licuit, juventuti suae negent licere, ac eam froeno etiam coerceant: nempe ut iam securi a vitiis, et destituti ab omnibus voluptatis incitamentis, quae adhuc nobis a fronte sunt, et evincenda supersunt. Verum saepenumero et ipsi metas auctoritatis excedunt, resecantes in juventute etiam illa, quae successivis temporibus natura ipsa indulsit, et omnium


10. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 36 | Paragraph | Section]

odia, vel a simultates inclinent. Hoc autem operaepretium est, ante omnia prospicere, et omnis eo vis atque ratio animi et ingenii conferenda; est ut explorentur mentes finitimorum, vel publicorum hostium, vel dubiorum amicorum, quid cogitent, quid sperent, quid moliantur. Quarum rerum ignoratione saepenumero contingit, magnas rebus publicis inferri calamitates: alioqui si nullis addiciantur incommodis, id non arrognet suae providentiae: caeterum tribuant felicitati, ac stupiditatem suam damnent. Memini equidem huiuscemodi negligentia bis in Hungaria maximam cladem


11. Vrancic, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

Nec succurrit, quibus ex rebus proveniebat, ejus tamen summa pecuniae ascendebat ad VI. millia aureorum, feruntque eam pensionem supra quam dici possit, molestam et onerosam semper fuisse subditis. Quare saepenumero XX. millia aureorum duci suo quotannis pendere voluerunt, si eo proventu eos liberasset. Exorari tamen nunquam potuit, et professus est, si centuplum pendissent, se non facturum, ne ejus institutores injuria afficeret. Unde


12. Vrancic, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

appellatur Servia et Rascia, quum sit una atque eadem regio, tabulae Europeae IX. lib. III. cap. IX. Tricornium nomen similiter civitatis, et fluvius Moschius, et item Niis ac tandem Ulpianum civitates. Quae etsi saepenumero legerim alias, et mecum altius considerarim, consultisque etiam aliis authoribus et multis hominibus locorum eorum peritis, atque etiam inibi incolentibus, cupidus aliquid veritatis elicere, nunquam tamen rem proprius visus


13. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 639 | Paragraph | SubSect | Section]

aliquando ponitur, sicut et vox Linguae. Non est sermo, nec sunt verba, ubi non audiatur vox eorum: Psal. 19. i. in omnib. gentib. ac linguis, quamvis remotis ac peregrinis, audita est vox concionatorum Christi. APPENDIX. Verbum quando doctrinam caelestem significat, synonymon saepenumero habet Sermonis vocabulum: quare de utroque promiscue testimonia quaedam Scripturae subiiciemus. Varia autem sunt, quae utrique adiiciuntur epitheta, cum in Veteri, tum Novo testamento, partim ab efficiente seu authore doctrinae, partim ab eius natura seu qualitate, partim denique ab


14. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 811 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Anabaptistas allegoriis magnopere delectatos, atque iis permultum effecisse ad sua paradoxa apud imperitos stabilienda. Adhaec, quod tu unam in partem per allegoriam interpretaris, alius pari confidentia idem interpret. bitur per allegoriam in partem prorsus diversam. Ex quo fit, quod Anabaptistae saepenumero pugnantes intersese enarrationes adducant: et quae ipsi iunctis phalangibus contra nostros eiaculantur. eadem nostri mutata paululum interpretatione, statim retorquent in illos, non aliter quam solent exercitati milites clypeis excepta hostium tela iterum in hostes vibrare. Quid multa?


15. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 828 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ac statuere, omnes quamlibet eximias esse eiusmodi, quas alacriter velis relinquere, ut Christo in caelis iungi, et pro bonis momentaneis adipisci aeterna queas: 1 Consideratio divinae providentiae efficit, ut in omnibus actionibus praesentiam Dei inspectoris mens cogitet, eiusdem auxilium saepenumero imploret, deinde iuvari ac regi actiones ab eodem persuasissimum habeat: denique nullum periculum tam formidabile instare, a quo ille non possit et velit clementer eripere, quando opportunum iudicabit. Hoc genus institutiones non tantum cognitionem rerum divinarum augent, sed viti ipsam


16. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 835 | Paragraph | SubSect | Section]

nihil contemnendum est his qui ad cognitionem introducuntur. Nam si quis prima elementa velut minuta contemnat, quando perfectorum sapientiam assequetur? Ne, et non, syllabae duae sunt. Attamen fortissima omnium bonarum rerum veritas, et extremus pravitatis limes mendacium, parvis his verbis saepenumero comprehenduntur. Et quid haec dico? cum iam quis etiam capite solum nutu facto in testimoniis pro Christo, omnem pietatem explevisse iudicatus sit. Si vero haec hoc modo se habent, quodnam verbum Theologicum adeo parvum est, ut aut recte aut secus se habens, non magnum habeat in


17. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 843 | Paragraph | SubSect | Section]

ne quaerat in specie seu in parte, quod certius et melius potest invenire in toto. Quintam regulam ponit de temporalibus, aut quantitate temporum, quae Regula, (ut inquit Augustinus) etiam de aliarum rerum numeris est accipienda, ubi vigilare debet lectoris intentio, ut intelligat in Scripturis saepenumero aliquid dici secundum totum aliquod tempus, quod secundum partem solum illius temporis aut praeteritum aut futurum est intelligendum, veluti quod Christus dicitur tribus diebus et tribus noctibus fuisse in visceribus terrae, secundum tropum Synecdochen accipiendum est. Et rursus aliquid


18. Kitonic, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

ad quandam historicam narrationem, quae vel decoris gratia, vel indicandae Genealogiae illius familiae ergo, repeti videtur, ad Similitudinem literarum Fassionalium, et Procuratoriarum, in quibus longa series genealogiae saepenumero denotari solet. At intermissis ultimo, vel etiam intermediantibus Actoribus, huiusmodi Condescensio causae, nihil valet, et Iudiciales etiam ob id condescendere solent. Ita iudicatum


19. Kitonic, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

) denotari debent. QUAESTIO SECUNDA. / Omniumne productorum in Sede, Paria petuntur? Non omnium saepenumero, sed tantum dictarum Praesentium et Iudicialium: aliorum autem, si necesse foret, in hospitio apud Magistrum Protonotarium videntur. Unde cautus esse debet Reus, ut sic petat Paria, et inspiciat productas, quod


20. Kitonic, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

videtur, etiam contra Nobiles) alia quoque facinora sua, et complices, sociosque et fautores, atque receptatores confiteatur; huiusmodi quaestioni subiicitur. Quae nisi ille hoc modo confiteretur, et eisdem occurreretur, saepenumero multo maiora incommoda sequi possent. Simpliciter tamen absque certis indiciis torqueri non debet, et non nisi post Probationes Testium Auditas et Publicatas, prout ordo Iuris requirit, et etiam


21. Crijevic, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

aptos fiere posse, nec Tullius, praesertim quod homo Romanus, ibit inficias. Quis enim nisi omnino hospes et peregrinus in gentium, quae populo principatum permittebant, historiis, in Romana praesertim, ignorat saepenumero ex officinis opifices atque etiam ex agris et ab aratro bubulcos ad rem cum imperio gerendam accersitos animo plane ingenuo imperasse et egregiam reipublicae operam navasse? At certe non omnino invenies opificem, qui in officina callum obduxit, ad litterarum studia aptum et appositum.


22. Krcelic, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 565 | Paragraph | SubSect | Section]

illum habiturum non solum patronum sed patrem, proinde cum suum mihi patrocinium per me et in mea diligentia staret, potius aliorum quoquo exquiram patrocinia. Hinc conclusiones inscribere jussit celsissimo principi Emerico Eszterhazy archiepiscopo Strigoniensi et primati Hungariae, quod et aliis saepenumero fecit. Sub hoc Posegae residentia patrum societatis (Jesu) in collegium erecta, sub hoc juris canonici studium ac dein theologiae speculativae in accademia Zagrabiensi institutum. Jurium ecclesiae talis totusque propugnator


23. Zamanja, Bernard. Echo libri duo, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

tamen, quod iniquissimum esset, in opere omnium difficillimo nihil remittendum de censoria severitate, nusquam connivendum, nulli errato veniam dandam esse arbitrere. Equidem non diffiteor summam in interprete fidem, summam in poëta venustatem inesse oportere: verum haec duo inter se pugnant saepenumero tam vehementer, ut et fidei venustatis, et venustati fidei causa sit aliquid necessario detrahendum, ac tenenda utraque in re mediocritas quaedam digna, ut mihi videtur, laude non mediocri. Quam mediocritatem qui aspernantur hoc in genere, ac summa illa requirunt, atque omni ex parte


24. Kalic, Arkandeo. In adventu Domini Gregorii Lazzari... [page 146 | Paragraph | Section]

quos ipsi novimus, quorum ora aspeximus, quorum gesta sumus admirati, Gallani, Franchi, Miglcovich, Lupi, Pugliesi, quorum laudem et gloriam nulla temporis diuturnitas nec ulla rerum vicissitudo delere aut extenuare poterit. 2 nonnumquam etiam potentibus dimicandum A, B: saepenumero dimicandum D 11 sumptuoso A, B: voluptuoso D 12 haec omittit D 12 facio A, B: faciam D 17 laudanda A, B: praedicanda D 25 cursu A, D: ausu B 27 vetera A, B: vetusta D 28 viros A, B: praesules viros D


25. Kravar, Miroslav. Oratio in conventu Latinis... [page 182 | Paragraph | Section]

huic rei seminaria classica apud facultates philosophiae quattuor Universitatum operam suam navabant: Aemonensis, Zagabriensis, Singidunensis, Scupensis. Neque deerant controversiae, sicut in aliis orbis regionibus, de classicorum studiorum utilitate, in quibus saepenumero acriora verba in gymnasium classicum audita sunt, quamquam id radicitus tolli nequibat. Postea vero, in nova iam rei publicae ratione, quae post alterum bellum universale est constituta, multa sunt in scholarum provincia partim renovata partim funditus mutata. Multae


Bibliographia locorum inventorum

Sobota, Ivan (m. 1467) [1438, Trogir]: Epistulae V ad Mapheum Vallaressum, versio electronica., Verborum 672, ed. Arnaldo Segarizzi [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [sobota-i-epist-vallar-5.xml].

Augustin Zagrepcanin, Juraj (fl. 1454) [1454]: Epistola ad Nicolaum Ostphi, versio electronica, Verborum 1885, ed. Ladislaus Juhasz [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [august-g-epist.xml].

Sizgoric, JurajMarulic, MarkoMihetic, AmbrozTideo AcciariniAndrea Banda di VeronaHilarion di VicenzaRaffaele ZovenzoniGiliberto Grineo (c. 1445-1509?; 1450-1524; c. 1420-post 1487) [1477]: Elegiarum et carminum libri tres, versio electronica, 1585 versus, verborum 10077, ed. Veljko Gortan [genus: poesis - carmen; poesis - elegia] [numerus verborum] [sisgor-g-eleg.xml].

Benesa, Damjan (1476-1539) [1514, Lyon]: Epistolae dedicatoriae ex opere de secundo bello Punico, versio electronica, verborum 1502, ed. Rezar, Vladimir [genus: prosa - epistula dedicatoria] [numerus verborum] [benesa-d-epistolae-dedic.xml].

Frankapan, Bernardin (1453-1529) [1522, Nurnberg]: Bernardini de Frangepanibus comitis Segniae, Vegliae, Modrusiique etc. Oratio pro Croatia Nurenbergae in Senatu Principum Germaniae habita XIII. Cal. Decemb. An. Ch. M.D.XXII, versio electronica, Verborum 2137, ed. Violeta Moretti [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [frankapan-b-oratio-croatia.xml].

Petrovic, Nikola (1486-01-15 – 1568-04-16) [1538]: Oratio salutatoria ad Rhagusinum senatum cum primum se ad illorum Vrbem contulit, versio electronica, 984 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - oratio] [numerus verborum] [petrov-n-or-rhag.xml].

Vrancic, Antun (1504-1573) [1538]: Epistulae anni 1538, versio electronica, Verborum 4332, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [vrancic-a-epist-1538.xml].

Vrancic, Antun (1504-1573) [1540]: Epistulae anni 1540, versio electronica, Verborum 996, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [vrancic-a-epist-1540.xml].

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545, Cracovia; Polonia]: Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica, Verborum 8436, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-polonos.xml].

Vrancic, Antun (1504-1573) [1553]: Iter Buda Hadrianopolim, versio electronica, Verborum 10368, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - itinerarium; prosa oratio - diarium] [numerus verborum] [vrancic-a-iter.xml].

Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].

Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].

Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].

Crijevic, Serafin Marija (1686-1759) [1740, Dubrovnik]: Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica, Verborum 6633, ed. Stjepan Krasic [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [crijevic-s-biblioth.xml].

Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Additamenta ad Annuas, versio electronica, Verborum 17030, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann-add.xml].

Zamanja, Bernard (1735-1820) [1764]: Echo libri duo, versio electronica, Verborum 11422, versus 1535, ed. Petra Sostaric [genus: poesis epica] [numerus verborum] [zamagna-b-echo.xml].

Kalic, Arkandeo (1739-1816) [1778, Dubrovnik]: In adventu Domini Gregorii Lazzari oratio, versio electronica, Verborum 3698, ed. Relja Seferovic [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [kalic-a-adventu.xml].

Kravar, Miroslav (1914-1999) [1966, Roma]: Oratio in conventu Latinis litteris linguaeque fovendis, versio electronica, 712 verborum [genus: prosa - oratio] [numerus verborum] [kravar-m-oratio.xml].


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.