Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Bibliographic criteria: none
Searching Entire Database for palatinus

Quod quaesisti inventum est in 85 locis.

Preme hic ut KWIC videas

Hic sunt primi 25 loci inventi. Alios exhibebit nexus in ima pagina.


1. Brodaric, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 46 | Paragraph | Section]

pontificalibus induti, et alii episcopi minores. Inter initia missae, infans regius flens et vagiens et ob multitudinem territus primo inungitur, post ensem strictum ac deinde pomum aureum et sceptrum regale accipit. Post evangelium vero, antequam corona ei imponeretur, dominus palatinus 7 ex more ter quaesivit a dominis et regnicolis alta, ut ab omnibus, qui in templo aderant, exaudiri posset, voce, si vellent Lodovicum regem coronari. Qui quidem omnes unanimi consensu, uno ore acclamarunt se velle. Inter quos populi et nobilitatis clamores regia


2. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 22 | Paragraph | SubSect | Section]

Proceres dum de nouo rege creando inter se deliberant, Stephanum cognomento Incitartonum, Sepusiensem principem, ne decreta eorum sine summo magistratu essent irrita, absentem declarant naderhespanum. Ita senatus principem Hungari uocant, uulgo comes palatinus dicitur. Hic autem magistratus dignitate primus post regem est, regiamque fere obtinet potestatem: nam rege absente, aut nondum designato senatum uocandi, quod quidem nulli praeter ipsum licet, ius habet. Declarato igitur senatus principe filium


3. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 23 | Paragraph | SubSect | Section]

ubi reges publicis rebus praesunt, obtinuerat, extinctis omnibus possessionum legitimis haeredibus. Nam caducae hereditates regibus acquiruntur. Quibus ille spretis exercitum parat; palatinus eum sequentes proscribit. Caeterum regulus paternae haud immemor dignitatis, uidens iam regnum ad Vuladislauum procul dubio deferri, relicto in regia satis firmo praesidio magnam uim auri atque argenti, dum sese spretum credit, asportat,


4. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 24 | Paragraph | SubSect | Section]

praefectum, quem senatus principem, seu comitem palatinum creatum demonstrauimus, uirum diuitiis et auctoritate nominis Hungarici longe principem, Viannam ad rem, uti se habebat, indicandam misso. Neque enim inconsulto tantae auctoritatis uiro bellum incipere censuit. Quo nuntio accepto palatinus omneis aduersae factionis homines, praeter regium puerum, hosteis iudicari, eorumque bona publicari iussit. Illum enim et parentis amicitia palatino commendabat, quippe quem Matthias ex infimo fere loco in summum dignitatis ac fortunae euexerat


5. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 73 | Paragraph | SubSect | Section]

Dalmatiae sacerdotes consulto praeterii, quippe qui, quum partim ob frequentes Turcarum incursiones ualde pauperes sint, partim in Turcarum ditione degant, rempublicam Hungaricam armis iuuare haudquaquam potuere. Ex profanis uero optimatibus Stephanus Sepusiensis, regni palatinus, quem summum dignitatis locum obtinere docuimus, quingentos equites, omnes quidem galeatos, secum duxit. Item praefectus Transiluanae regionis quingentos, in queis ducenti leuis armaturae fuerunt. Laurentius Vuilacenus ducentos galeatos,


6. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 73 | Paragraph | SubSect | Section]

necdum in patriam redire ausi metu tacito per conscientiam scelerum animis insidente, quandoquidem regnum Hungariae oppugnari absque ciuium armis haud quaquam potuit. Stephanus palatinus contra Polonos progreditur, milites hortatur; acies utrinque instruitur. His omnibus copiis Stephanus palatinus, Sepusiensium princeps, praeficitur. Nec quispiam uirium huius regni ignarus paruam hanc manum


7. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 73 | Paragraph | SubSect | Section]

potuit. Stephanus palatinus contra Polonos progreditur, milites hortatur; acies utrinque instruitur. His omnibus copiis Stephanus palatinus, Sepusiensium princeps, praeficitur. Nec quispiam uirium huius regni ignarus paruam hanc manum fuisse ducat, propterea quod nemo equitum in hoc exercitu fuit tam tenuis fortunae, quem saltem tres comites in equis non sunt secuti, at


8. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 75 | Paragraph | SubSect | Section]

auspiciis in Hungariam misistis. Atque iccirco non Hungarorum magis quam uestrę gloriae adscribetur, si hodie profligatus hostis uiolati federis ac impietatis suae in fratrem meritas dederit poenas. Haec ubi furens ira apud suos dixit palatinus, animaduertissetque non modo Hungaros, sed etiam Boëmos ea accensos oratione, aciem e uestigio instruxit. Boëmorum equitum praefectum Ianum Chugbitium in dextero locat cornu, Stephanum Botherem cum leui armatura sinistrum curare iubet. Ipse mediam aciem aduersus


9. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

quasi auctoritate eius interposita, rata forent, ire quidem per se noluit, ualetudinem excusans, licet ea prospere uteretur, uerum eo Thomam praesulem suo nomine misit. Qui quum per speciem oratoris ad conuentum procerum eo maiore animo accessisset, quia ab eo concilio comes palatinus, qui solus post regem nobilium conuentum aduocare potest, abesset (aberat autem ne regem offenderet), dat uehementer operam cognoscendis aduersariorum consiliis, eorumque animis ad sanitatem flectendis, sibique ipsi potissimum reconciliandis. Quippe Thomam non modo Stephanus


10. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 8 | Paragraph | Section]

Conradus episcopus Herbipolensis. Gabriel episcopus Eystetensis. Vilhelmus episcopus Argentinensis. Christophorus episcopus Augustensis. Philippus Palatinus episcopus Freysingensis. Ernestus Bavariae dux episcopus Pataviensis. Bernardus episcopus Tridentinus. Fridericus comes palatinus etc. Ludovicus dux


11. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 8 | Paragraph | Section]

Christophorus episcopus Augustensis. Philippus Palatinus episcopus Freysingensis. Ernestus Bavariae dux episcopus Pataviensis. Bernardus episcopus Tridentinus. Fridericus comes palatinus etc. Ludovicus dux Bavariae. Casimirus Brandenburgensis princeps. Heinricus dux Mechelburgensis. Joannes lantgravius Leuchtenburgensis.


12. Brodaric, Stjepan. Stephanus Brodericus secretarius... [Paragraph | Section]

quo pacto nos ab hoste tueatur, intelliget Vestra Sanctitas ex hiis, quę dominus baro scribit. Magne voluptati fuerunt nobis ille littere ipsius de eis regionibus erecto exercitu, quas, credo, Vestra etiam Sanctitas libenter videbit. Palatinus novus ostendit mirabilem animum ad bene agendum, est nobiscum valde coniunctus. Vaÿvoda et ipse singulari certe prudentia iuvenis. Denique habeo optimam spem res bene ac ex desiderio ac prescripto Vestrae Sanctitatis


13. Brodaric, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

Nitriensis, Boznensis, praepositus Albensis et post hunc secretarii ac cubicularii regii. In parte sinistra penes regem locus erat relictus comiti palatino, qui licet aeger pedibus et vix equo insidens tamen modo in primo modo in secundo agmine diligentissime versabatur. In laeva igitur parte, cum palatinus a loco suo abesset, erant penes regem aliquot barones et illi duo, quos diximus, antistites, regi a tergo adhaerebant Czetricz, Maylath et Horvath stabuli regii magister. Post proceres simili modo erant hi, quos quisque sibi magis fidos et strenuos pro tutela corporis sui delegerat, his


14. Brodaric, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

erant ibi posita quasi in quadam valle, propter quod nostris longe minus, quam si in plano fuissent, nocere potuerunt, et plus terroris quam damni intulerunt. Acie in hoc, quem diximus, loco, eo, quem diximus, modo et die paulo post solis exortum instructa (erat autem dies clara et multum serena) palatinus regem ex eo loco, quem ei designatum fuisse diximus, eductum, quod et triduo ante fecerat, per universum exercitum circumducit, ibi eum praesentem, de quo aliqui dubitaverant, omnibus manu ostentans paratum dicebat omnia extrema et mortem etiam subire pro patria, pro sacra Christi Dei


15. Brodaric, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

non enim in multitudine sed in robore militum sitam esse victoriam; Deum etiam ipsum ex alto pro sua sancta religione pugnaturis affuturum, in manu ipsorum positam esse dicebat non patriae solum, quam hostis occupare venisset, sed totius Christianae rei publicae salutem. Haec et alia talia cum palatinus et simul etiam rex omnibus ordinibus obequitatis commemorassent, rex locum et ordinem suum repetivit. Consumpsimus postea maiorem diei partem in hoste expectando, qui se haud ita multis, qui levia cum nostris certamina ac belli praeludia exercebant, praemissis adhuc


16. Vrancic, Antun. Memoriale Antonii Verantii de... [Paragraph | Section]

Ferdinandus apud palatinum, ut diaeta quedam per reginam ad Comaren opidum tunc in manibus eius existens locum insularem et ad talia prorsus insuetum indicta Possonium transferretur atque ibi electio de se fieret in loco similiter infurto paulo ante in suam potestatem per palatinum tradito, ubi palatinus cum illis paucis, non in campo et loco libero, quod in electionibus regum Hungariae semper est observatum, sed in quadam ecclesia conveniens hortatu reginae, qui in eadem civitate erat, post lapsum tempus illius etiam reginalis dietae nulla lege, nullo ordine servato, nullo


17. Vrancic, Mihovil. Antonio fratri epistula, versio... [page 222 | Paragraph | Section]

enim equitibus et peditibus stipabatur. Nos, quia nostro gradu continemur, contemnimur. Extra jocum, mirantur omnes de ejus taciturnitate. Hic amissa Tata, quies ut antea, solus scit princeps quid agendum fuerit. Sua majestas etsi non sine sua tertiana sit, tamen a periculo longe abest; dominus palatinus cum ad extrema pericula devenisset, utcunque convaluit, et semisanus certe invalido corpore huc se contulit; sic enim res postulant. Rex Maximilianus adhuc fruitur balneis in Bolchyr una cum serenissima regina. De reverendissima dominatione vestra jam aliquoties caesarea majestas


18. Kitonic, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

Domini Locumtenentis Regii: Enchir. fol. 13. Partes vero superiores, cum commode Posonium accedere non possint, supplicarunt Suae Maiestati, si Dominus Palatinus, Protonotarium, aliumve Iudicem loco sui Cassoviam miserit, pro huiusmodi quoque iudiciis continuis, eo, vel ad alium locum earum partium, qui commodior videbitur, proficisci paratae erunt, dicto art. 2.


19. Kitonic, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

alicuius, per Magistrum Pronotarium peti solent, licet ex abusu quodam (qui tamen admitti non deberet) non consueverint per eosdem produci: Styl. Quinto, Appellatio quoque non admittitur, quia cum Dominus Palatinus specialis illarum sit Iudex, alium Superiorem non habent, ad quem transmitterentur. Sexto, quia Fiscus est privilegiatus, ideo nullas literas producere, vel quippiam contra aliquem probare tenentur: 2. tit.


20. Kitonic, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

potestas, non extenditur, ultra formam commissionis. Mynsing. obser. 93. cent. 4. et Hart. tit. 45. de posses. obs. 3. num. 5. VII. Causae articulares, et extraordinariae, quas Illustrissimus Dominus Comes Palatinus, tanquam Iudex specialis, inter suam Maiestatem Fiscumque suum Regium, et Dominos Regnicolas, 1. Vlad. art. 33. diiudicare solet, etiam non transmittuntur, quia supra illum non est alius superior


21. Kitonic, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

Ubi Nota, I. Quod talis sententiatus Gratiam Regiae Maiestatis consecutus Emendam capitis sive homagium, cum tertia parte bonorum, in portionem Actoris cedente, exsolvere tenetur. II. Quod si ipsum Dominus Palatinus condemnabit, tunc neque contra ipsum poterit illi dicta Gratia, Suae Maiestatis Regia, suffragari; quia huiusmodi duae partes, ex antiqua Regni consuetudine, Domino Palatino semper cedunt. 2. tit. 57.


22. Kitonic, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

huius. QUAESTIO DECIMA QUARTA. Qui, et quot sunt Ordinarii Iudices Regni? Hi tres. Dominus Palatinus, Dominus Iudex Curiae, et Dominus Secretarius Cancellarius, tanquam personalis Regiae Maiestatis praesentia. art. 15. anni 1536. (qui hodie est, Dominus Archiepiscopus Strigoniensis) si praesens


23. Kitonic, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

QUAESTIO DECIMA QUINTA. Qui habent ex istis Vice-gerentes, et qui etiam Magistros Protonotarios, et an semper integro numero Iudiciis interesse debeant? Duo habent Vice-gerentes, Dominus Palatinus, Vice-Palatinum, et Dominus Iudex Curiae, Vice-Iudicem Curiae; omnes autem habent suos Magistros Protonotarios, videlicet Dominus Palatinus unum suum, Dominus Iudex Curiae, similiter unum suum, et Dominus Personalis


24. Kitonic, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

semper integro numero Iudiciis interesse debeant? Duo habent Vice-gerentes, Dominus Palatinus, Vice-Palatinum, et Dominus Iudex Curiae, Vice-Iudicem Curiae; omnes autem habent suos Magistros Protonotarios, videlicet Dominus Palatinus unum suum, Dominus Iudex Curiae, similiter unum suum, et Dominus Personalis praesentia duos suos; ac quando etiam Locumtenens suae Maiestatis Regiae, persona Spiritualis erat, et ille quoque habebat suum, ita ut


25. Kitonic, Ivan. Directio Methodica processus... [Paragraph | SubSect | Section]

assident Domini, Praelatus, Baro, duo homines Domini Archiepiscopi, et quatuor Iurati Nobiles, sive Assessores, ita ut ultimo assumptus praecedat priores. Ab interiori vero parte, sive ad parietem, attingunt ipsum Domini, Vice-Palatinus, Vice-Iudex Curiae, et Magistri Protonotarii, Palatinalis, Iudicis Curiae, et duo eiusdem. Et hoc ideo, ut vel directo intuitu litigantes aspiciant, deliberationesque versa ad eos facie pronuncient, vel ne a


Bibliographia locorum inventorum

Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].

Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].

Frankapan, Bernardin (1453-1529) [1522, Nurnberg]: Bernardini de Frangepanibus comitis Segniae, Vegliae, Modrusiique etc. Oratio pro Croatia Nurenbergae in Senatu Principum Germaniae habita XIII. Cal. Decemb. An. Ch. M.D.XXII, versio electronica, Verborum 2137, ed. Violeta Moretti [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [frankapan-b-oratio-croatia.xml].

Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1525, Budim]: Stephanus Brodericus secretarius regius Clementi papae VII, versio electronica, Verborum 579, ed. Bessenyei Jozsef [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epist-1525-09-30.xml].

Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1527]: De conflictu Hungarorum cum Solymano Turcarum imperatore ad Mohach historia verissima, versio electronica., Verborum 959, ed. Arnold Ipolyi [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - historia] [numerus verborum] [brodaric-s-mohach.xml].

Vrancic, Antun (1504-1573) [1532]: Memoriale Antonii Verantii de statu rerum Hungaricarum a morte regis Ludovici II. usque ad finem anni 1529, versio electronica, Verborum 1364, ed. Bessenyei Jozsef [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [vrancic-a-memoriale-1532.xml].

Vrancic, Mihovil (1507 - ante 1571) [1558, Vienna]: Antonio fratri epistula, versio electronica, verborum 282, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa - epistula] [numerus verborum] [vrancic-m-epist-1558-05-25.xml].

Kitonic, Ivan (1561-1619) [1619]: Directio Methodica processus iudiciarii iuris consuetudinarii Inclyti Regni Hungariae, versio electronica, 154 versus, verborum 69145; 12 epigrammata, 12 capita, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [kiton-i-dir-meth.xml].

Omnes locos monstra

Preme hic ut KWIC videas


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.