Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme. Bibliographic criteria: none Searching Entire Database for maximilianum Quod quaesisti inventum est in 37 locis.
Hic sunt primi 25 loci inventi. Alios exhibebit nexus in ima pagina.
1. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 18 | Paragraph | SubSect | Section] insita in Alemanos odia Hungaris uidebatur eum regem habere atque illi subici, cuius patrem duce Matthia nuper haud magno deuictum negotio ludibrio habuissent, quemque per se etiam, regno Hungariae hostibus undique exposito, haud idoneum censerent. Sane occurrebat animis Maximilianum post soceri sui Caroli, Belgarum ducis, mortem, quem satis constat nunquam bello Francorum regi cessisse, bonam Belgicae Galliae partem, quae sub ipsius Caroli imperio fuerat, parui spatio temporis ac ferme sine certamine amisisse, neque
2. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 47 | Paragraph | Section] defectio dicenda sit) cum obsidionis impatientia, tum odio Friderici imperatoris, qui, ut ante dictum est, quum nollet diadema, quo Hungarorum reges utuntur, restituere, bello a Matthia Coruino est uexatus. Itaque intra paucos dies circiter sex millia peditum mercenariorum ad Maximilianum, qui tunc Lincii delectum habebat, conueniunt. Praeter hos multi mortales uitam latrociniis tolerare assueti, fama huius expeditionis uulgata spe, ut fit, praedę eo confluxerunt, iustique fere exercitus numerum confecerunt. Ad hoc plęrique ciuitatum Alemaniae
3. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 48 | Paragraph | Section] fieri solet, fere semper habuere, et uehementer cuperent detrimenta, Alemanico nomini proximo bello a Matthia Chugniade illata, aliqua ex parte per occasionem resarcire. Igitur ubi quo diximus modo rumor totam Austriam peruasit Maximilianum et suae gentis exercitu satis instructum, et multis Hungarorum principibus sibi clam conciliatis, de regno Hungariae obtinendo haud diffidere, factione praesertim Hungarorum, quae ab optimatibus dissidebat, Maximiliani aduentum aperte exoptante, ab uniuersis Austriae
4. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 49 | Paragraph | SubSect | Section] imperii studiosa Friderico semper dedita fuit, fideque ceteris praestitit, neque iniussu ipsius Friderici in ditionem concesserat Hungarorum. Stephanus Quincithartonus, Sepusiensium princeps atque Austriae, ut supra dictum est, praefectus, ubi Maximilianum aduentare accepit, inops consilii, quod per se nulla re ad propulsandum bellum erat instructus, et quod Vianensium animos haud integra fide in Hungaros esse, atque ad defectionem spectare suspicabatur, clam noctu occulto exitu Vianna profugit, monitis nequicquam,
5. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 51 | Paragraph | SubSect | Section] duceret, ubi accępit hanc Maximiliani erga Hungaros comitatem, eumque iam Austria recuperata talem habere exercitum, cui ob seditiones domesticas Hungari resistere haud quaquam possent, tuto accessu impetrato cum manu sua, quae non exigua fuit, ad Maximilianum ultro quidem ob instantem expeditionem accersendus transfugit, ultionis magis quam pietatis, quam patriae debebat, memor. Caeterum ne transitio, sicut parum honesta, ita et uilis, sine probabili causa emolumentoque eius, ad quem transfugerat, uideretur, quasi ac non partium
6. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 52 | Paragraph | SubSect | Section] Stephanum Batherem Paulumque Cinisium, uiros non minus strenuos quam reipublicae Hungarorum studiosos, Albam Regiam, quo delectus militum indictus erat, cum parua manu, utpote ex presenti copia, misit, satis credens uel solo tantorum ducum nomine Maximilianum aut a coeptis suis deterritum iri, aut saltim eius itineri moram aliquam inici posse. Ipse, Petro comiti Houario munus regium per suam absentiam obire iusso, Posonium ad concitandos Boëmos proficiscitur. Sed quia eos, quos ad custodiam regni
7. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 54 | Paragraph | SubSect | Section] desperato, ut arbitror, Vuladislaui reditu ― non enim deerat rumor eum hostili metu in Boëmiam aufugisse arcem Vesprimiensem, situ fere inexpugnabilem, Alemanis magna famae iactura tradidit, praesidioque accaepto ad Maximilianum desciuit. Quo facto Sclauenorum quoque nomini (erat enim Sclauenis natus parentibus) haud mediocrem apud Hungaros inussit notam. Coepit enim uulgo passim ferri Sclauenos Hungarorum esse proditores. Solent enim plerique ex unius hominis delicto
8. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 55 | Paragraph | SubSect | Section] simul et totius regni periculo clauderentur. Etenim inopinato hostium aduentu Alba Regia neque propugnaculis, neque armis, neque uiris muniri potuit. Nempe Hungari, omnium gentium circa uictores, Austrianorum maxime, et ob id elati spiritus homines, in animum inducere non poterant Maximilianum Albam Regiam exercitum admouere ausurum. Nocte igitur insequenti duces Hungari, desperata urbis tutella, cum quingentis leuis armaturae equitibus, quam quidem solam manum habebant, profugiunt, Budamque, caput regni, petunt, rati ea urbe seque
9. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 57 | Paragraph | SubSect | Section] unquam permissuri regem aliquid suis rebus deperdere. Adiecit ad haec quidam procerum, superbiae Alemanicae infensus, nec ignauiae eorum ignarus, uerba et feroci Hungarorum ingenio et postulatis Alemani insolentibus congruentia: non debere Maximilianum in Flamengorum delitiis enutritum (ita Morinos uulgo appellant) Vesprimio ac Alba Regia proditione captis nimium inflari atque efferri; acie non semel uincat Hungaros necesse est, si eis uelit imperare; nam uel si omnes Hungariae urbes in potestatem suam redegisset,
10. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section] Albam Regiam cum exercitu profectus castra ad teli iactum ab urbe ponit. Priusque quam compararentur, quae ad cingendam operibus urbem usui essent, mittit caduceatorem, qui terrore oppugnationis iniecto suaderet Alemanis, ut urbem mature redderent, ratus et Maximilianum demissurum animum audita celeri Albae deditione, et de improba Alberthi spe multum demptum iri. Sed ubi rex caduceatorem in urbem haud admissum intellexi, iubet partem exercitus, obiectis aduersus hostem longis Boëmicis scutis, muris succedere, quum pluribus aliis
11. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section] in Hungaros resumeret regno nondum pacato, ira accensus, quae quidem pestis semper improuida est, decorisque ac neccessitudinis immemor, Stephanum Botherem, Transiluanae regionis praefectum, et Thomam Iauriensium, id temporis praesulem eundemque epistolarum magistrum, oratores ad Maximilianum confestim mittit. His mandat, ut tota fere conditione cum illo pacem componant, neque eum pacis etiam conditiones eius arbitrio dicere recusent. Tantus sane dolor fraternae iniuriae animum alioqui satis placidum inuaserat, tametsi
12. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 103 | Paragraph | SubSect | Section] ferme negocio eorum conatus compressit. Nam quum illi confisi auxiliis Maximiliani Caesaris, cuius leuitatem nondum perspexerant, nouas res in Vuladislauum moliti essent, siue eius ignauiam contemnentes, siue regem perosi, cui studiis et suffragiis suis aduersati fuerant, tandemque cognouissent Maximilianum neque posse saluo foedere, neque etiam audere in regem Hungarorum quicquam mouere, omissis inquietis consiliis in potestatem regis concesserunt. Quorum exemplum secuti caeteri coniurati depositis armis sese Vuladislauo dediderunt, quos ille locis duntaxat ad
13. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 157 | Paragraph | SubSect | Section] e uiri thalamo aduersus leges pontificias
abripuerit, atque alii in matrimonium sola fortunatioris coniugii spe dederit.
14. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 158 | Paragraph | SubSect | Section] sustinuerant) thesauro omni, quem per acerbissimas exactiones spatio multorum annorum coaceruauerat, quinque et uiginti sarcinariis mulis imposito in Germaniam ad Maximilianum, Friderici Caesaris filium confugit, relicto hostibus regno, quod quatuor fere annos post mortem fratris filii obtinuerat, omnibus auaritiae ac crudelitatis operibus in suos aeditis, ne scilicet imperium aliis artibus, quam quibus illud parauerat, gereret.
15. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 185 | Paragraph | SubSect | Section] facta, atque ad Venetos literis legati sui, qui apud Hispanum regem erat, perlata, ingenti ex conscientia perfidiae metu perculsi sunt. Itaque quo et ipsi alicuius Christiani regis amicitia sese munirent, omnibus tentarunt artibus Maximilianum Caesarem, Friderici filium, hominem satis notae leuitatis, in societatem pellicere, aut saltem a caeteris Christianis regibus auertere. Nihil enim Veneti et Romani etiam pontifices magis sibi timendum censent quam Christianorum regum coitionem. Metus autem
16. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 185 | Paragraph | SubSect | Section] quam quae plęrique eorum religionis ritu capti reliquerant. Sed de hoc alias. Vt uero animaduerterunt Veneti, non caeteros modo Christianos principes fere sibi esse infensos, sed ipsum quoque Maximilianum ab se auersum, omni spe in propriis uiribus reposita, audacia sese tutos reddere constituunt, nulloque honestatis respectu, quod ut plurimum ab his a condita eorum urbe factitatum est, imperium augere, rati amplitudinem imperii, quibuscunque id artibus
17. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 191 | Paragraph | SubSect | Section] imperio Italia eximeretur, atque imperator Alemanus, quem quidam Germani principes regem Romanum dictum in imperatorem Christiani exercitus designant, in sua ditione Italiam solus haberet. Vnde quidam Gallus, qui id temporis Mediolanensibus Francorum regis nomine praeerat, satis urbane in Maximilianum iocatus affirmauit illum ingentia infirmis manibus semper amplecti, atque ob id et pacis et belli iura confundere, nec pacta ulla seruare religione, aliisque, ne quid rei gerant, magis impedimento esse quam ipsum quicquam rege dignum gerere.
18. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section] alicuius Alemani ipsorum pecunia corrupti enuntiatione consilio Maximiliani perspecto, respondent imperatorem multis militum copiis, quibuscum Romam iret, haud indigere, se paratos esse in eius gratiam, cum suo exercitu illum, quo uellet, deducere. Hoc nuntio ad Maximilianum remisso exercitum suum eo proficisci iubent, unde Germanos in Italiam irrupturos putabant. Maximilianus satis intelligens se suis artibus a Venetis peti, cum paucis equitibus e Tridento in Ulteriorem Alemaniam, relictis ibi castris, proficiscitur, quo maioribus copiis coactis
19. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 193 | Paragraph | SubSect | Section] Gallus non minus optabat de ferocia Maximiliani demi quam noua aliqua causa inter Venetum et Alemanum offensam exoriri, quo Venetis maius omni ex parte odium conflaretur. Igitur Veneti, abusi Maximiliani absentia, Carnos Histrosque, quatenus hae gentes ad Maximilianum pertinebant, suis per se copiis inuadere statuunt. Itaque nullo hoste occurente intra paucos dies, quicquid oppidorum ac uicorum in finibus Veneti imperii Alemanus tenebat, partim ui, partim hostium uoluntate, arcium praefectis pecunia corruptis, in potestatem redegerunt.
20. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 194 | Paragraph | Section] Auctore Iulio Secundo pontifice omnes fere Christiani principes contra Venetos foedus ineunt; pontifex ad Gallos legatum mittit. Iulius Secundus, Romanus pontifex, ubi Christianorum regum in Venetos odium noua insuper in Maximilianum Caesarem iniuria uehementer exasperatum esse accaepit, ratus reges ipsos seu positis purgatisue suspitionibus, aut dissimulatis simultatibus aduersus communem regum hostem facile coituros, eos iterum legationibus fatigare institit. Cuius quidem auctoritas opera
21. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 232 | Paragraph | SubSect | Section] auro redimere statuunt, quam a Maximiliano uix impetrant; digressio auctoris politica, an mercatores et opifices agricolis praeferendi; Matthiae Hungariae regis de statu democratico indicium. Itaque Galli Italiam ingressi, quum accepissent Maximilianum, Lodouici Mauri filium, Nouariae moenibus cum ualido Alemanorum praesidio inclusum hostium aduentum opperiri, rati in illo corpore uictoriam suam positam esse, eo cum omni oppugnandae urbis apparatu contendunt. Prius tamen quam uim ullam
22. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 233 | Paragraph | SubSect | Section] coegerunt. Itaque quum multis praeliis inter se factis non modo Hispanus nusquam inferior extitisset, uerum etiam Aluianus saepius uictus atque profligatus abisset, Veneti tandem tot aduersis infracti consiliis belli depositis ad pacem petendam animum adiciunt, statuuntque Maximilianum, grauem finibus suis accolam, auro, quando armis nihil prospere cederet, aggredi. Nec consilio fortuna defuit, quamquam Maximilianus non tam auidus quam indigus pecuniae erat, quippe quam inconsultis sumptibus ita absumebat, ut ei stipendium militibus
23. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 233 | Paragraph | SubSect | Section] conditionibus restituta est, ut scilicet omnibus Veronensibus, qui Maximiliani partes secuti essent, tuto domi esse liceret, foederi adscriptum est, ne per inducias ullum urbi nouum munimentum iniussu ipsius Maximiliani adderetur. Quae quidem res argumento est inter Maximilianum et Venetos tunc de pace haud quaquam conuenisse, induciasque, ut dictum est, factas, non autem certam pacem compositam fuisse, quo scilicet Maximilianus aut, quum ei uideretur bellum instaurandum, sublatis induciis libera fide illud cum Venetis gereret, infidis sane sociis
24. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section] Longus Budae ad poenam trahitur; plebs paullatim ad seruitium reducitur; Iohannes Scepusiensis parta huius belli gloria se regi suspectum reddit; occasio inde colloquii inter imperatorem et Hungariae regem nata; Vladislauus cum fratre Sigismundo, Poloniae rege, Viennam ad Maximilianum imperatorem ascendens, affinitate cum Austriacis iungitur; Budam regressus paucos post menses diem obit. Iisdem temporibus Ioannes Abstemius, Tholnensis ciuis, a rege Vuladislauo titulis ac fortunis admodum auctus, aliquot
25. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 241 | Paragraph | SubSect | Section] ualde aduersarentur. Igitur Vuladislauus (neque enim erat adeo hebeti ingenio, quin interdum prospiceret, quae in rem suam essent) communicato cum amicis consilio, his maxime, qui Sepusiensem supra modum crescere nolebant, misit ad Maximilianum legatos, qui postularent, ut in confinibus utriusque imperii locum colloquio deligeret, uelle sese de summis rebus ad utrumque pertinentibus cum eo agere. Qui quum non abnuisset colloquium, rex extemplo Posonium cum
Bibliographia locorum inventorumCrijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.