Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Bibliographic criteria: none
Searching Entire Database for magnates

Quod quaesisti inventum est in 96 locis.

Preme hic ut KWIC videas

Hic sunt primi 25 loci inventi. Alios exhibebit nexus in ima pagina.


1. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et mortuus est. . XIX Post quem regnavit Pridislauus filius eius, qui multas iniquitates operatus est. Quodam itaque tempore insurrexerunt magnates Bosnae cum aliquantis et interfecerunt regem, corpusque eius in flumen proiecerunt. XX Tunc Crepimirius, filius eius, una cum bano captis omnibus illis, disperdiderunt


2. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

coeperunt populi in eum intendere et valde diligere Graecosque nimium odisse. Inter haec consilio inito populi inter se quadam die uno consensu mittentes legatos et cartulas mutuo ad invicem surrexerunt, et uno die interfecerunt omnes magnates Graecorum, qui sunt inventi per totam Dalmatiam. Post haec congregati omnes populi miserunt Dobroslavo, et fitiis eius, ut venirent, et acciperent regnum, et terram patrum suorum, qui veniens cum quinque


3. Toma Arhidakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et omnia mala perpetrabantur impune. Non enim unicus erat, qui gubernationis moderamen super omnes teneret, sed uniuerse ciuitatis uulgus pro sua uoluntate singillatim dominos sibi de potentioribus fecerant, quorum iniquo freti patrocinio, multa scelera presumebant. Et propter hoc inter ipsos magnates multorum emerserat materies odiorum ita, ut in nequitiis perpetrandis sibi emulatores existerent et ille reputaretur maior et melior, qui plus gloriari poterat in malitia, qui potentior erat in iniquitate. Sic dissipata et lacerata erat ciuitas, ut nullum rigorem iustitie curia exercere


4. Toma Arhidakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uero uulgus utriusque sexus et etatis pene innumerabile erat. Appropinquante autem domino rege ad introitum ciuitatis, uniuersus clerus et populus processionaliter exeuntes debito uenerationis obsequio susceperunt eum, dantes ei hospitia infra muros, quotquot uoluit ipse. Venerunt etiam isti magnates cum eo: Stephanus episcopus Zagrabiensis et alter Stephanus Vacciensis et idem in Strigoniensem archiepiscopum postulatus, Benedictus Albensisprepositus, aule regie cancelarius et idem ad Colocensem sedem electus, Bartholomeus Quinqueecclesiensis episcopus et quidam alii episcopi.


5. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 18 | Paragraph | SubSect | Section]

conuerterunt et aliquos igne iusserunt cremare, nec non infantulos et insontes pueros in cunabulis eorum quiescentes, nulla moti misericordia nec intuitu pietatis, gladio occiderunt. Et sic illo die toto nihil aliud per eos egisse narratur. Ad quod ciues Iadrę tam parui quam magnates, in multa stupefactione cordis sunt commoti. Eundem fratrem Nicolaum ad dictum Capitaneum transmiserunt ac comissione sibi apposita: “Non modicum admirrantur Iadertini per vos, nobilis Capitanee, de gestis eisdem illatis, cum insontes se


6. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

recentium priuantur, quamuis sapore aquatilium in fertilitate aluntur. Terribilia iudicia magni Tonantis super ipsos obsessos irruerunt, cuius non extitit memoria, nam mutatur aer, auster regnat imbricus, plurimi tam imfimates, quam magnates ciuitatis incurabili opprimuntur languore simulque vita euacuantur. Nam ab exordio huius descriptionis vsque ad Quintilis proximas Kalendas ex collectione ciuitatis egregia progenie vltra octigenarium numerum tam Parca accidentali, quam naturali a gloria huius sęculi


7. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 63 | Paragraph | SubSect | Section]

Coreę astilidiaque equestria per vrbem uagant discurrendo et uniuersus mediocris populus, miserabiles uiduatęque femine ac orbati parentes elegicas exuunt vestes nuptialesque nimio assumunt solatio. Omnia eis prospera uidentur et nihil sinistri accidere posse arbitrantur. Soli magnates se disputantur et in tanta cordis elatione mouentur, quod supernus dominus abhorrebat, nam eis uidebatur totus orbis exultasse. Parant ornasse ciuitatem decoris sindonibus, per que ille amantissimus princeps, eorum rex, excelsa ethera posset speculari. Appetit quisquam ciuium plus sibi


8. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section]

tristitia et inextimabili infortunio cinguntur, ascendunt menia vrbis, conspiciunt suos trabuchos pyro consummere, tueri ipsos nequeunt. Non tantum dolore mentis punguntur ex machinarum ammisione et cattorum destructione quam ex ingenti perpetrationis dedecore illato per illos magnates tyrones, qui potius cupiditatem quam tam grandis honoris adeptionem aspectarunt. Condeletum extiterat in codicis et abrasum canticum, quod per uniuersam regionem Dalmatię interrogationum sanctarum comitiua titubabatur: Ab ira Vngarorum libera nos, o


9. Brodaric, Stjepan. Epistula ad Francescum di Nobili... [page 177 | Paragraph | Section]

intelligere potuimus, supra duo millia hominum in eorum exercitu sint desiderati, et in his non pauci primarij viri; octo autem sint naues suis militibus orbate, ex nostris pauci admodum pro tanto numero perierunt. Obsidebantur cum Majestate regia plerique primores et magnates regni Hungarie, tum vero illustris D. Aloisius Gritti, filius serenissimi principis Vestri, cuius prudentie et industrie non solum Majestas regia, sed omnes a minimo usque ad maximum, qui obsidebantur, pro salutis et victoriae tribuunt palmam. Majestas Regia


10. Durdevic, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

inaudita exempla miseriae. Caeterum homines iugo copulatos aratrum ducere nunquam uidi. Ancillae arctissimae habentur in perpetuis laboribus et extra conspectum uirorum, et ne cum conseruis quidem illis ulla confabulatio permittitur. Si quis cum uxore et liberis captus fuerit, hunc libentissime magnates emunt, et uillis praeficitur, ut curam uel aruorum, uel uinetorum, uel pascuorum agat, nati ex illis uernae fiunt. Si in Christiana fide perseuerauerint, statuitur certum tempus seruiendi, quo elapso liberi fiunt: filij tamen eorum nisi redimantur, in seruitute


11. Grbic Ilirik, Matija. Aristeae historia cum conversione... [page 55 | Paragraph | Section]

solennis et magnus, quo vos ad me venistis. Et quia contigit ut ad me veniretis tempore illo, quo ego navali adversus Antigonum praelio victoria sum potitus: ideo volo hodie vobiscum coenare. Iussitque suo convenienti ordine et modo convenire et adesse omnes magnates et potentiores suos, interque eos nos quoque, cupidos et paratos. Diversoria vero in quibus illi seniores quiescerent et morarentur, mandavit illis quae proxime arcem decentissima essent dari, et simul quae ad convivium attinerent adornari.


12. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 32 | Paragraph | SubSect | Section]

Super quatuor angulos terrae, Apocalypsis 7, et 20. Angulum capitis aut barbae tondere, est extremitatem capillorum tondere. Lev. 19, Filii nostri sicut anguli excisi instar palatii: pro, sicut angulares lapides elegantes. Anguli totius populi, Iud. 20, pro, primates, proceres, magnates, per metaphoram sic dicti. Zach. 10, angulus eadem ratione nominatur ipsemet Christus, Ex ipso angulus: pro, ex Iuda Christus, caput Ecclesiae. Sic ipsemet Dominus prophetiam de lapide angulari, de se interpretatur: Lapis quem reprobaverunt aedificantes, factus est in caput anguli.


13. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 48 | Paragraph | SubSect | Section]

monstrum sit Leviathan: nempe esse serpentem aut draconem aquaticum. Eadem metaphora utitur et Psal. 74: Tu contrivisti capita Leviathan, dedisti eum in cibum populo solitudinum. Agit de miraculis eductionis populi: inter alia vero et hoc recenset, quod regem Aegyptium, eiusque magnates tum in ipsa Aegypto castigaverit, tum postea in mari rubro prorsus perdiderit, eumque populo Israelitico per solitudinem erranti in praedam dederit. Significat igitur et ibi Leviathan, Pharaonem. Iob. 3. Cap. dicit de desperatis hominibus, quod parati sint excitare


14. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 50 | Paragraph | SubSect | Section]

caeli desuper, et abyssi iacentis deorsum. benedictionibus uteri et vulvae: id est, beneficiis variis afficiat. Psal. 21. Praevenisti eum benedictionibus optimis, id est, summis beneficiis. SEXTO, sive ab hac significatione divina, sive quod salutantes, praesertim suos magnates, solent offerre munera, fit, ut benedictio etiam humana beneficia signet ut 1. Sam. 25. dicit Abigail ad Davidem, et cap. 30. David ad Israelitas, Accipite benedictionem: pro, munus. Sic et Gen. 33. Iacob ad Esau ait. Sic et 2. Reg. 5. usurpatur. Sic et Paulus usurpat


15. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 63 | Paragraph | SubSect | Section]

Iob. 12. id est, summos gubernatores reddit incertos, quid agendum aut omittendum sit in summis meis difficultatibus. In hoc sensu adiungitur et opponitur ei Cauda, quod sit et ultimum et ignobilissimum membrum. ut Isa. 19, Nec erit Aegypto opus, quod faciet caput vel cauda: pro, neque magnates neque plebeii facient quicquam salutare. Peregrinus evadet in caput, et tu in caudam, Deut. 28. pro, ipse fiet tuus dominus aut superior, et tu eius subditus aut servus. Fuerunt inimici eius in caput, Thren 1. pro superiores, et dominati sunt ei. Esa. 9. paulo aliter caput et cauda


16. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 133 | Paragraph | SubSect | Section]

ut Habac. 2, Qui dilatat animam suam sicut infernus. Et Isaiae 14, Dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum sine modo: quod magnitudinem ac praesentiam poenarum impiorum indicat. Proverb. 18, dicitur munus alicui Dilatare viam: id est, parare aditum ad regem, aut alios magnates. Sic Latini dicerent, parare viam. Contra autem angustiae ponuntur pro omni difficultate ac pressura corporis aut animae. sive hic tropus inde veniat, quod in adversis et tristibus constringatur cor: sive etiam, quod per incommodum est in loco angusto versari, unde nequeas ea habere quae


17. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 178 | Paragraph | SubSect | Section]

Filii Dei aliquando piorum liberos significant, etiamsi ipsi parum pii, et magis filii diaboli quam Dei sint. ut Genes. 6. Viderunt filii Dei filias hominum: id est, sanctorum liberi connubiis, aut etiam scortationibus sese commiscuerunt impiorum turbae. Cum autem Dii vocentur aliquando magnates ac potentes, sicut et Filii excelsi, ut est in Psalmo. 82. aliqui putant, filios Dei in praedicto loco Genes. 6. significare filios procerum ac magnatum, qui plebeiorum filias ad libidinem ac turpitudinem violenter rapuerint. Quam interpretationem confirmat, quod ibi adiicitur De


18. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 187 | Paragraph | SubSect | Section]

ac cohercere: Iacobi 1. et 3. Sic et Psal. 32 dicit, securos ac impoenitentes divinitus flagellandos esse, ut cogantur ad implorandam opem ac misericordiam Dei confugere. Apoc. 14 dicit, torcular exundasse usque ad frenum equorum: quod alicui intelligunt usque ad proceres et magnates Antichristi. Videtur autem simpliciter significare iustam magnitudinem, quod equi attollunt capita satis alte, ac supra reliquum corpus: ut cum aqua attingit frenum, aut os equi, iam reliquum corpus ferme totum sit aqua contectum. FRIGUS, et


19. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 193 | Paragraph | SubSect | Section]

huius vocis Zamam indicare solet, et utrumque horum vitiorum istis magnatibus non raro inest. Enackim, quoque, a torque gestando, quasi Torquati sunt vocati: vel a gemendo, quod gemerent miseri propter eos. Nec non Zuzim. Denique postes, sive a proceritate, sive a gestando aedificio, sive quia magnates in portis stabant. Et Nephilim, a cadendo aut irrudendo, et quod subinde invadere ac prosternere alios solebant. Num. 13. Filii gigantis, idem valet quod gigantes: Sicut alibi diximus de phrasi, Filii hominum. GLADIUS, praecipuum organon belli saepe ipsum


20. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 345 | Paragraph | SubSect | Section]

negat molles intraturos in regnum caelorum: intelligens impuros cinaedos, qui sese modis omnibus effeminabant, et molliculi esse studebant, ut tanto magis irritarent aliorum Sodomitarum in se libidinem, ut et impurae mulierculae solent. Mollibus indutos, vocat Christus Matth. 11, et Luc. 7, magnates aut satrapas, vel certe satraparum principum ac regum aulicos, quia vestiebantur serico, bysso et syndone, quae sunt mollia tactui: ut de illo praedivite epulone legitur, cum reliquum tenuius vulgus asperioribus vestimentis uteretur: sicut et ip semet Baptista, de quo ibi agitur. Solent


21. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 356 | Paragraph | SubSect | Section]

frequentiorem, ditiorem ac cultiorem: ac inter alias impuras fuisse etiam quandam nomine Lais: quam cum innumeri appeterent, nec ea potiri possent, exortum est proverbium, Non omnibus contingere adire Corinthum. Sicut igitur talis aliqua nominatissima meretrix carnaliter scortando contaminat magnates omnium vicinarum, aut etiam remotarum civitatum ac provinciarum, sic etiam haec spiritualis meretrix multo magis suis idololatricis cultibus et falsa religione orbem terrarum conspurcavit. Voluit ergo Apocalypsis hanc horrendam idolomaniam Antichristi, orbem terrarum polluentis,


22. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 357 | Paragraph | SubSect | Section]

pro, maximus exercitus caelestis. Multitudo pro plebe ponitur, ut et antea monui de Graeco οἱ πολλοὶ Is. [?: ] Viri gloriae eius, viri famis, et multitudo eius aruit [?: ] : pro. plebeii eius deficiunt, moriuntur siti, magnates sunt fame. Multitudo vestra prae gentib. quae in circuitione vestro sunt, Ezek 5. id est, Populosiores estis circuitionis gentibus. Alii, Plurib. beneficiis estis affecti. Exercitus in multitudine: id est, longe maximus. secundo Paralip. 24, Tradidit in manus eorum exercitum in


23. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 363 | Paragraph | SubSect | Section]

spiritualia Dei praesidia notat, quibus tuetur suam Ecclesiam, quae per hanc civitatem et cives depingitur. Proverb. 18. Substantia divitis est urbs fortitudinis eius, et veluti murus munitus in imaginatione eius: id est, suo iudicio. Murum, Isaiae 49. putant aliqui significare principes et magnates, qui se veluti murum opponunt pro [?:-mo ] ac populo Domini: sicut hoc nomine Prophetae et doctores Ezech. 13 accusantur, quod non opponunt sese irae Dei veluti murum pro populo. Et [?: econtra ] servi Nabal dicunt ad Abigail, eius uxorem, 1. Sam. 28 de


24. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 371 | Paragraph | SubSect | Section]

meo tranquille moriar. Nidos etiam vocat Scriptura, illa cubicula brutis in arca fabricata. Ezechielis trigesimoprimo describitur regnum Assyriae per pulcherrimam arborem: cui inter alia tribuitur, quod omnes aves in eius ramis nidificaverint. Indicatur vero quod varii magnates ac praepotentes, et omnino diversi ordines, civitates ac gentes in eo regno, et sub eius patrocinio creverint, auctique sint et floruerint. Similis descriptio per arborem est etiam regni Nabuchodonosor, Danielis quarto. Christus dicit aves caeli habere nidos, et vulpes foveas, se vero


25. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 373 | Paragraph | SubSect | Section]

significat. Sic Rom. 16 Andronicus et Iunia dicuntur fuisse nobiles inter Apostolos. tametsi ibi rectius verteris insignes, cum sit in Graeco ἐπίσημοι. Porro in illo 1 Cor. 1, Non multi nobiles, non multi sapientes sunt vocati: videtur proprie magnates istos indicare, qui ob generis nobilitatem insolescunt, religionem ac pietatem parum curantes. NOBIS sicut et alii Dativi, aut etiam Ablativi (de quibus etiam in Regulis universalibus dictum est) habet idiotismos quosdam. Exod. 24. Manete nobis hic, donec


Bibliographia locorum inventorum

Pop Dukljanin (c. 1149) [1149]: Regnum Slavorum, versio electronica, Verborum 12004, ed. Vladmir Mosin [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [presb-docl-regnum-sl.xml].

Toma Arhidakon (1200-1268) [1268, Split]: Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica, Verborum 40426, ed. Olga Peric [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [thomas-hist-salon.xml].

Anonymus (floruit 1346-1353) [1346]: Obsidio Iadrensis, versio electronica, Verborum 22573, ed. Veljko Gortan; Branimir Glavicic; Vladimir Vratovic [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [anonymus-obsidio-iadrensis.xml].

Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1531, Buda]: Epistula ad Francescum di Nobili dictum Cheream, versio electronica., Verborum 523, ed. Franjo Racki [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epist-1531-01-25.xml].

Durdevic, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545, Leuwen]: De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clare exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus, ed. Durdevic, Bartul [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [numerus verborum] [djurdjevic-b-afflictio.xml].

Grbic Ilirik, Matija (1503/1512 - 1559) [1559]: Aristeae historia cum conversione Latina, versio electronica, Verborum 3353, ed. Nino Zubovic [genus: prosa oratio - historia; prosa oratio - versio] [numerus verborum] [grbic-m-aristea.xml].

Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].

Omnes locos monstra

Preme hic ut KWIC videas


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.