Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Bibliographic criteria: none
Searching Entire Database for livio

Quod quaesisti inventum est in 6 locis.

Preme hic ut KWIC videas


1. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 24 | Paragraph | SubSect | Section]

honorare: ut legimus Lothum adorasse angelos, putantem esse homines, Gen. 19 Abrahamum adorasse populum terrae, Gen. 25 Iacobum adorasse Esau septies, Gen. 33. Fratres adorasse Iosephum, Gen. 42, 43. Hic mos reverentiae aut honoris exhibendi fuit Orientalibus illis populis, teste Livio lib. 30, cum narrat, legatos Carthaginenses cernuos aut adorabundos pacem a Romanis petiisse. Quoniam autem etiam in sacro cultu eundem corporis gestum exhibebant, factum est, ut haec vox etiam ad animum transferretur, et veram Dei adorationem aut cultum significaret. Exempla sunt: Adoravit


2. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 78 | Paragraph | SubSect | Section]

clavis, aliam functionem gerendi aut sustentandi, alias atque alias res deputamus: sic et Deus alios homines alibi collocat, ut is hunc, alius alios labores ac operas in communem utilitatem subeat, sustineat ac obeat. Clavi infixio, fuit quaedam superstitio apud Romanos, cuius causa (teste Livio) etiam dictatorem nonnunquam dixerunt: qua putaverunt se res animosque suos, et praesertim ipsam Rempubposse in bono statu confirmare. Undecunque demum haec superstitio eis exorta sit, similitudine sane quadam loquutioni Scripturae correspondet. Nam etiam Clavum dare ( Esdrae 9, Ut daret


3. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 166 | Paragraph | SubSect | Section]

fidem Theologicam intellexerint, ut quae nihil non a Deo impetret, nosque in summam dignitatem ac felicitatem evehat. Omnino Numae patrum doctrinam non ignotam fuisse, etiam ex eo apparet, quia templa sine idolis habuit: et libri eius postea, reperti, ut ab Ethnica idololatria plane alieni, teste Livio, exusti sunt. Nomen sane ipsum illius regis Hebraeum esse videtur, sive a נום num dormitatione ei id bellicosi illi inquietique Romani imposuerint, quia non ita ferox fuit ut Romulus, cui successerat sive a verbo Hebraeo


4. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 212 | Paragraph | SubSect | Section]

IACULUM, alias pro sagitta, alias pro aliquo maiori telo in hostem iacto: ut sunt pila, et similia. Fuit autem aliquando moris in bellis, praesertim in defensione civitatum, ignita iacula in hostes, et eorum machinas, et vicissim in domos ac aedificia iacere: ut in Livio de iactis phalaricis in oppugnatione Saguntina, legitur. Dupliciter ergo talia tela laeserunt, nempe ferro et igne. Hinc igitur sumit Paulus per metaphoram, appellationem venenatissimarum tentationum et machinationum, quibus nos varie Satan oppugnat, praesertim in prima tabula. Quare scuto


5. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 298 | Paragraph | SubSect | Section]

Christum paulatim liberari, et in altera vita perfecte liberabuntur. LIBERUM arbitrium, vox in Sacris literis non reperitur, ac nec apud Latinos quidem in hac significatione sed in Ecclesia aut Theologicis scriptoribus in crebro multoque usu est. Reperitur quidem in Livio, liberum suarum rerum arbitrium alicui facere: pro, eius voluntati ac potestati sese suaque subiicere. Sic in vitis post Suetonium scriptis legitur, liberum arbitrium mortis permittere: Id est, potestatem deligendi genus mortis. Sic Curtius 4. Liberum mortis arbitrium occupare. Septimo quoque


6. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 419 | Paragraph | SubSect | Section]

cum lapidibus, Iob 5: supra in voce Foederis exposui. In pactum transire et venire idem sunt, ut paulo ante ostendi. Credo vero phrasin esse sumptam ab illo ritu, qui Gen. 15, et Ier. 34 describitur, ubi sancientes foedus pertransibant inter dissecta animalia. Sic Macedon. reges, teste Livio et Curtio, obligabant sibi suos exercitus. Alias huius vocis phrases vide in Foedere. cum enim una eademque sit vox Hebraea, nihil huc refert, sive per pactum, sive per foedus exponatur. Dicetur vero de hac voce et re, etiam in vocibus Sacramenti et Testamenti.


Bibliographia locorum inventorum

Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.