Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Bibliographic criteria: none
Searching Entire Database for itali

Quod quaesisti inventum est in 36 locis.

Preme hic ut KWIC videas

Hic sunt primi 25 loci inventi. Alios exhibebit nexus in ima pagina.


1. Sizgoric, Juraj. De situ Illyriae et civitate... [Paragraph | SubSect | Section]

cecinit:
Caldaeos Graiosque patres patresque Latinos
Ingenio vicit Dalmata Hieronymus, quem Itali praesertim Illyriis auferre conantur, consyderata gentium modernarum infoelicitate arbitrantes fortasse Dalmatiae spinam non potuisse huiusmodi produxisse rosam pulcherrimam. Pudet me et dictum Appiani Appianus referre, qui ait:


2. Andreis, Matej. Epithalamium in nuptias Vladislai... [Paragraph | Section]

classica Martis
391   Triste minaxque fremunt, sed tota haec pompa triumphi,
392   Virgo, tui; Hesperias tecum, regina, per urbes
393   Belgica signa meant placidam portantia pacem.
394   Occurrunt Itali proceres atque obvia divae
395   Agmina agunt; numen selecto munere certant
396   Promeruisse novum: portatur, decolor Indus
397   Quicquid Erythraeis solers exquirit in undis
398  


3. Marulic, Marko. In epigrammata priscorum... [page 29v | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

61. Cf. CIL XI 126 RAVENNAE FLAVIAE. Q. F. SALVTARI CONIVGI RARISSIMAE. L. PVBLICIVS ITALI- CVS. DEC. ORN. ET SIBI. V. P. HIC COLL. FABR. M. R. LL S. XXX. N. VIVVS DEDIT. EX QVOR. REDDITV QVODANNIS DECVRIONIB. COLL. FABR. M. R. IN AEDE NEPT. QVAM


4. Marulic, Marko. In epigrammata priscorum... [page 29v | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

SPORT. 𐆖. BI- NI DIVIDERENTVR. ET DEC. XXVIII. SVAE. 𐆖. CENTENI QVINQVAGENI QVODANNIS DARENTVR. VT EX EA SVMMA SICVT SOLITI SVNT ARCAM PVBLICIORVM FLAVIANI ET ITALI- CI FILIORVM. ET ARCAM IN QVA PO- SITA EST FLAVIA SALVTARIS VXOR EIVS. ROSIS EXORNENT DE. 𐆖. XXV. SACRIFICENTQVE EX. XX. LLS. ET DE RELIQ. IBI EPVLENTVR. OB


5. Marulic, Marko. In epigrammata priscorum... [page 59 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

, Cf. Mai. 'Volones' [1], [2]; cf. In epigr. 140,2 Qui peregrinę, inquit, conditionis probati erant: (Delmatę) id est non Itali noscebantur, sed Delmatę. Qui quina et uicena stipendia aut plura meruerunt: id est qui quinquies et uicesies uel pluries in expeditione belli fuerunt. (Tria missionum genera) Item dimisso honesta missione:


6. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

Caeterum regina, si ei sana mens fuisset, iam animaduertisset uerba sibi ab Hungaris dari, seque barbarico astu peti, quippe cui promiserant Vuladislauum regia haudquaquam accepturum insignia priusquam sibi Beatricem matrimonio iungeret. Hanc etiam Hungarorum fraudem quidam Itali reginae amici, ut est illa natio callidi ingenii, prospicientes, eam pecuniariae idemtidem admonebant iacturae, consulentes parceret pecuniis, quas per largitiones frustra absumeret, nec promissis Hungarorum fidem haberet. Quid enim iam obstare, quo minus uerae


7. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 147 | Paragraph | SubSect | Section]

Itaque Alexander, quum procul dubio uel a parua uirorum manu praeda exui potuisset, quantum ad hostem pertinuit, nullo ferme aut prorsus paruo affectus est incommodo. Ducenti enim equites ― uulgo Albanesios uocant, opera eorum Itali aduersus Turcas maxime utuntur ― postremum hostium agmen carpendo quosdam occidere, aliquot etiam uiuos coepere. Albanesiorum origo, lingua et


8. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 155 | Paragraph | SubSect | Section]

dediti sint, alienis armis conductisque uiribus imperium Italiae obtineri posse putarunt, sed etiam Italorum principum socordiam atque ignobilitatem arguit, quorum sane ignauia Veneti fraeti tam improbam spem concępisse feruntur. Comisso igitur praelio Itali, utpote magna ex parte collectitii milites, primo hostium impetu pulsi fugantur, amissis ex suo exercitu, magis in fuga quam in certamine, circiter septem millibus hominum. Galli parua suorum cęde, centum enim et quinquaginta


9. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 205 | Paragraph | SubSect | Section]

republica dimicans, ubi uidit Brixianos armatum hostem non sustinere, sed acie paulatim excedere, atque arma ab hoste auertere, quosdam etiam fugae sese mandare, et ipse eodem terrore correptus terga hosti dedit. Et quia exitus ex urbe non patebat, cedes omnia obtinuit: milites Itali ad unum fere omnes cum magna Brixianorum parte trucidati sunt, urbis fortunae direptae, Andraeas quoque Grittius, ciuis Venetus, qui mercatura intermissa cum exercitu Veneto Brixiam ingressus fuerat, uiuus captus. Nam is suorum acie inclinata in hospitis cuiusdam aedem


10. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 233 | Paragraph | SubSect | Section]

mercatorem et opificem anteire gradu aut dignitate agricultorem, quum illos eadem seruilia officia pares efficiant, nec ordine distinguant. Inde Italis nihil fere nobilitatis inesse gentes extra Italiam positae, quas uulgo Transmontanas appellant, existimant, propterea quod Itali, senatorii etiam ordinis homines, urbes promiscue cum opificibus incolunt, mercaturamque excaeptis Neapolitanis patriciis ut plurimum exercent, nec plebem cultoresque agrorum in potestate habent, sed operis faciundis colonos mercede conducunt, quum e contrario


11. Marulic, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

principum uiribus opus est quot ipse quondam regna Christianis et nuper Syris Medisque erepta possidet ac regit. Parum hoc praesides regesque nostri attendunt: si attendissent, nequaquam inter se, sed cum solo illo digladiarentur atque certarent. Nunc autem Hyspani cum Gallis miscent praelia: Itali inter se diuisi sunt, alii aliis fauent; mutuis itaque odiis flagrantes Dei aduersum se iram prouocant. Ecce non multo ante in Italia bellatum est; adhuc Ausoniae campi externorum domesticorumque cruore madent, nunc iterum inundandi nisi praesentis furoris motus opportuno pacis interuentu


12. Brodaric, Stjepan. Stephanus Brodericus cancellarius... [Paragraph | Section]

etiam Sirmiensem suscepisse, imo propter cancellariatum solum, id quod Vestram Sanctitatem ex literis domini baronis, non dubito, plenius intellexisse. Is, qui Sirmiensis erat, contentandus mihi fuit cum beneficiis cuiusdam amici Itali, Regiensis 28 , viri docti, et qui alias a domino cardinale Estensi episcopatum Agriensis diu rexit. Is ipse optavit a me, et ego id ei fretus benignitate Sanctitatis Vestrae libere spopondi


13. Durdevic, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quam differat Sclauonica a Persarum lingua, qua Turcae utuntur. Scias etiam, quod omnibus hac lingua peritis tuto adire licet Croatiam, Dalmatiam, Russiam, Valachiam, Seruiam, Bohemiam, et Poloniam, quamuis propter prouinciarum distantiam in quibusdam uocabulis ac prolatione nonnihil differant, ut Itali ab Hispanis, Germani a Flandris. Nec te lateat, Ruthenos ac Seruios eadem lingua, uti in officijs diuinis. Habent enim xxxiiij. literas Graecis non multum dissimiles. Sic etiam Croaci: sed horum literae plurimum ab illis differunt forma, numero tamen et prolatione similes sunt. Et


14. Durdevic, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

Turcarum sit expugnaturus, an propheta aliquis Christianus sua doctrina sit Mehemetanos conuersurus ad nostram religionem. quamobrem (vt dixi) vltima verba huius oraculi, viri cum gemitu, pueri cum fletu, mulierculae cum planctu et eiulatione excipiunt. Vtinam tandem Itali sua pila, Hispani suas lanceas, Galli sua gesa, Angli suas balistas, Germani et Hungari suas frameas contra istos canes fidei, ipsis (vt ita dicam) fatis damnatos, distringere velint, et discordia qui solummodo moratur nostras victorias, a nostris rebus auferre studeant.


15. Durdevic, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

futurum sit, vt Imperator Rom. non minus Constantinopolitano quam Romano imperio insignis sit futurus? Ferdinandus non minus in Hungaria quam apud Getas, Dacos, Scythas regnaturus, atque itidem rex Franciae suis ditionibus Asiam minorem ad diturus: Lusitani Aegypto potituri: Hispani tota Africa, Itali omnia littora quae cunque habet mare mediterraneum in sua potestate habituri. Angli quoque inter Turcas suum imperium amplificaturi. Nunc digladiamur pro vno et altero oppidulo, et post acerrimas praeliorum conflictationes, post exhaustas opes, nihilo imperio auctiores


16. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 47 | Paragraph | SubSect | Section]

vicissim ei. Sic Psal. 114. dicitur. In exitu Israel de Aegypto, et domus Iacob de populo barbaro. Tertio barbarus incultum, agrestrem et ferum hominem significat. Hac ratione primum Graeci, deinde et Romani, omnes alias gentes barbaras, id est, incultas vocarunt. Sic et hodie Itali alias gentes prae se ut barbaras, id est, minus cultas ac humanas, et minus ingeniosas contemnunt. BASAN, fuit et regio quae Gigantum dicta est, Deut. 3. et civitas regni Og, ibidem et denique mons pascuosus et pulcherrimis sylvis vestitus. Inde fit, ut pro


17. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 262 | Paragraph | SubSect | Section]

quantum in eo est, obtorto collo trahit: et iudex contra absolvens reum, non tantum eum pronunciat iustum, sed etiam eum ab omni iure ac molestatione accusatoris reipsa in posterum represso accusatore liberat: sic et homines a peccato in ipsa morte liberantur, ne amplius infestentur ab ea. Sic Itali dicunt, homo morto non faguera. Sic Anacreon dixerat, Mortuus non concupiscit. Ideo et Paulus hanc inhaerentis peccati importunitatem et tyrannidem, veluti si esset eius ven ditum mancipium, sentiens, et difficulter tolerans, ac valde prolixe de ea questus, tandem cupit ab ea liberari aut


18. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 266 | Paragraph | SubSect | Section]

usurpari: ut cum Rebecca ante desponsationem vocatur Alma, item Maria soror Moysis puella sex annorum. Verum etymologia huius vocis est ad inquisitionem verae eius significationis cumprimis necessaria ac utilis: venit enim ab occultatione. Solebant autem olim Graeci ac Iudaei, et adhuc solent Itali, ut et Venetiis fit, occultare summo studio suas virgines, putantes aliquid de earum castitate ac pudore decerpi, si ab aliis conspiciantur: sic he Phocylides praecipit iuventutem utriusque sexus occultari. A tali ergo sollicita virginitatis custodia ac occultatione, vocantur ab Hebraeis


19. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 352 | Paragraph | SubSect | Section]

est a peccato: Roman. 6. Idem ait Petrus: Qui passus est in carne, liberatus est a peccato 1. Petr. 4 id est, liber est a pravis actionibus huius vitae, neminem amplius laedit, est (sicut Psalm. 88 inquit) inter mortuos liber: aut sicut Anacreon dicit, mortuus non concupiscit: vel sicut Itali, Homo morto non faguera, Ein tode hund beisset nicht. Peccatum revixit, ego autem sum mortuus. id est, veniente lege agnovi magnitudinem peccati. contritus ac in desperationem de mea iustitia adductus lum. Et repertum est mandatum, quod erat ad vitam, cedere mihi in mortem. Rom 7. id est


20. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 399 | Paragraph | SubSect | Section]

Similis prorsus res, ac locutio pene eadem est ad Colossenses 2. ubi affirmat se paratum esse dare illis non tantum Evangelion, sed et propriam animam: id est, quidvis longe preciosissimum, ac sibi gratissimum: cupere se illis in omnibus ac summis gratificari, ac vel mortem pro eis oppetere. Sic Itali de re charissima dicunt, uno oculo emitur, costa un ochio. Oculus ponitur saepe pro tota facie, sicut Latinis O S: et porro per metaphoram transfertur ad cuiusvis rei superficiem, aut externum quasi aspectum. Sic dicuntur Locustae cooperuisse oculum aut faciem, id est superficiem terrae


21. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 643 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsas Conchas ex quibus idem color confieri solitus est, hoc nomine infigiunt. Sic putant aliqui nomen Italicum Scarlato, quo idem color nunc vocatur, venire a Graeco σκώληξ, quasi dicas σκολήκοτον. Sic et Itali eundem colorem a verme dicunt Vermiglio. Iam ille profundissimus et sanguineus rubedinis color fuit Hebraeis symbolum spiritualis maculae, id est peccati forte ob caedes, quia homicidae sanguine rubent: sicut contra albedo et candor, tum illis tum aliis gentibus innocentiae indicium fuit.


22. Levakovic, Rafael. Ad Benedictum Uinkouich episcopum... [Paragraph | Section]

Zagrabiensem per uiam secretam expeditam; nunc laboramus pro gratia obtinenda de expedienda expediendi etiam in praesenti. Commisit id muneris Sanctissimus Praefectis ordinum, siue, ut Itali loquuntur: "alli Capi delli Ordini." Dominus Sabbatinus laborat. Dominus Montmannus


23. Durdevic, Ignjat. Poetici lusus varii, versio... [Paragraph | Section]

Italus esse cupis, non es sed Dalmata, Grille,
2  Voce, animo, curis, gestibus, ore, gradu.
3  Halas barbariem, latras quoque monstra loquendo,
4  Qualia non Itali scurra coquusque Numae.
5  Sudas culta loqui: quae dicas mense Decembri,
6  Incipis a primo vere parare miser.
7  Hoc tamen inde refers, valeant ut spargere


24. Ritter Vitezovic,... . Plorantis Croatiae saecula duo,... [page vi | Paragraph | SubSect | Section]

ch vel tj: c semper eandem acutam vocem faciente, quam apud Latinos ante i et e habet: cujus pronuntiationem ante a, o et u, k nobis usitatum distinguit. Í pro lj, ly vel ùt Itali scribunt gli: ñ pro nj, ny, vel Italo more gn: z pro x, vel sh, quasi liquefacto z, accepi: dum secus multiplicatis ita litteris nequaquam perfectè possunt exprimi. Y quoquè cùm vocalis sit, accepi pro


25. Krcelic, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

ob Hetruriam et portum Livorno ad imperatorem spectantem. 6to. Ob foedus illud cum Algerinis. 7mo. Quod hac ratione et per limites positos omnis Venetorum praetensio mortificata sit, haeque remansae pro Austria partes haereditariae jam sine controversia effectae. Profecto haec ipsi Itali Viennae depraedicabant, ut ipse noscam plures, qui ob similem garulitatem pensione annua remunerati sunt. Ex tanta aulae Viennensis felicitate matrimonium illud inter archiducem Petrum Leopoldum et ducis Mutinensis filii filiam meditati proponentes et effectuantes cum attributa totius


Bibliographia locorum inventorum

Sizgoric, Juraj (c. 1445-1509?) [1487, Sibenik]: De situ Illyriae et civitate Sibenici, versio electronica, Verborum 3721, ed. Veljko Gortan [genus: prosa oratio - descriptio; prosa oratio - chorographia] [numerus verborum] [sisgor-g-de-situ.xml].

Andreis, Matej (c. 1500) [1502]: Epithalamium in nuptias Vladislai Pannoniarum ac Boemiae regis et Annae Candaliae reginae, versio electronica, 451 versus, verborum 3143, ed. Ladislaus Juhasz [genus: poesis - epithalamium] [numerus verborum] [andreis-m-epith.xml].

Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].

Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].

Marulic, Marko (1450-1524) [1522]: Epistola ad Adrianum VI Pontificem Maximum, versio electronica, Verborum 2644, ed. Darko Novakovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [marul-mar-epist-adr.xml].

Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1526, Budim]: Stephanus Brodericus cancellarius Clementi papae VII, versio electronica, Verborum 568, ed. Bessenyei Jozsef [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epist-1526-03-26.xml].

Durdevic, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545, Leuwen]: De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clare exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus, ed. Durdevic, Bartul [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [numerus verborum] [djurdjevic-b-afflictio.xml].

Durdevic, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545, Leuwen]: Prognoma, sive Praesagium Mehemetanorum : primum de Christianorum calamitatibus, deinde de suae gentis interitu, ex Persica lingua in Latinum sermonem conversum., ed. Durdevic, Bartul [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [numerus verborum] [djurdjevic-b-prognoma.xml].

Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].

Levakovic, Rafael (o. 1597 - o. 1650) [1639]: Ad Benedictum Uinkouich episcopum epistulae XI, versio electronica, Verborum 6550, ed. Sime Demo [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [levakov-r-epist.xml].

Durdevic, Ignjat (1675-1737) [1700]: Poetici lusus varii, versio electronica, versus 5453, verborum 35062, ed. Veljko Gortan [genus: poesis - epigramma; poesis - elegiacum; poesis - ode; poesis - sonetto; poesis - idyllium; poesis - metamorphosis; poesis - paraphrasis] [numerus verborum] [djurdjev-i-poe.xml].

Ritter Vitezovic, Pavao (1652–1713) [1703]: Plorantis Croatiae saecula duo, versio electronica, 2815 versus, verborum 19809 [genus: poesis - epica; poesis - elegia; paratextus prosaici] [numerus verborum] [vitezov-ritter-p-plorantis.xml].

Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].

Omnes locos monstra

Preme hic ut KWIC videas


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.