Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Bibliographic criteria: none
Searching Entire Database for chrysostomus

Quod quaesisti inventum est in 43 locis.

Preme hic ut KWIC videas

Hic sunt primi 25 loci inventi. Alios exhibebit nexus in ima pagina.


1. Nikola Modruski. Nauicula Petri, versio electronica [Paragraph | Section]

Nam pollicitus est: In quacumque hora ingemuerit peccator dimittetur ei et peccatorum eius non recordari amplius; quod intellegens psalmista decantabat: Dixi “confitebor aduersum me peccata mea,” et tu remisisti impietatem cordis mei. – Talis enim, ut inquit Chrysostomus, talis est, mihi crede, erga homines pietas Dei, numquam spernit paenitentiam, si ei sincere et simpliciter offeratur; et si ad summum quis perueniat malorum et inde tamen uelit reuerti ad uirtutis uiam, suscipit, libenter amplectitur, facit omnia quatenus ad priorem reuocet statum.


2. Marulic, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_435 | Paragraph | SubSect | Section]

confessionem declarauit. Verum Dominus noster, ut fidei ueritatem ostenderet, sicuti sępe ab impiis hereticis prauitatis poenas exegit, ita ab eorundem insidiis tutatus est seruos suos. Ioannes Chrysostomus, episcopus Byzantinus, quoniam Gainę, militię magistro, uolenti in dioecesi ipsius ecclesiam ponere Arrianorum obnixe restitit, ab illo capitali odio petitus Dei beneficio protectus est. Gainas enim irę


3. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 432 | Paragraph | SubSect | Section]

Ioannem unxit pedes et capillis extersit. Ambrosius posse *add. fieri asserit, ut eadem sit, quę et ante dies sex Paschę in domo Marię et Marthę pedes unxerit et postea in domo Symonis leprosi ante biduum Paschę perfuderit caput. Chrysostomus uero eandem mulierin esse putat apud Mattheum, Marcum et Lucam, aliam autem apud Ioannem, hoc est Lazari et Marthę sororem Mariam. Porro Gregorius pontifex eandem arbitratur fuisse, quam Lucas peccatricem, Ioannes Mariam nominat, et hanc quidem bis hoc fecisse.


4. Marulic, Marko. De humilitate, versio electronica [page 668 | Paragraph | SubSect | Section]

donec ueniam, eum morte communi extinctum ad me recepturus. Constat enim Ioannem apostolum *corr. ex consummi n on martyrio, sed ętate confectum decedisse. Conuenientius autem mihi uidetur, quod Chrysostomus ait in Euangelio Graeco scriptum: Si eum uolo manere, donec ueniam, quid ad te, ut sit sensus: Si eum uolo uiuere, donec ueniam in fine seculi uiuos et mortuos iudicaturus, quid ad te? Non, quod tam diu illum uiuere uellet, sed ut superfluam


5. Marulic, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

multis delibando pertractemus. Cognito enim malorum bonorumque hominum fine diligentius uitia cauebimus et uirtutibus, quibus uera beatitudo comparatur, alacrius incumbemus. Chrysostomus putat infernum esse alicubi extra mundum ideoque hunc tenebras exteriores dici. Communis tamen reliquorum est opinio locum reorum in centro terrę esse. Cum enim terra ipsa in centro mundi sit, credibile est centrum terrę ab


6. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 30 | Paragraph | SubSect | Section]

ANATHEMA. Distinguit Budaeus inter ἀνάθεμα et ἀνάθημα: quod posterius quidem tantum donarium divis dicatum: prius vero rem sacram, execrandam, devotam aut detestandam significet. Sed Chrysostomus pro eodem accipit, quem et nos sequemur, simpliciter de hac voce agentes. Monet alioqui multa Budaeus de hoc nomine utiliter, in secunda parte Annotationum super Pandect. et in Commentario Graecae linguae. Hieronymus quidem monet, hanc vocem aut rem ratione originis propriam Hebraeis


7. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

notionem Erasmus videtur non animadvertisse. Sed idem recte eos reprehendit, qui putarunt hic agi de hominum εὐδοκία, cum potius gratulentur angeli hominibus gratuitam Dei cum ipsis reconciliationem. Recte igitur Chrysostomus ad Colos. εὐδοκίαν interpretatur καταλλαγὴν: quamvis haec ab illa differat, ut consequens a causa. Non male etiam Theophylactus ἐπανάπαυσιν:


8. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 66 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic etiam apud Homerum Iupiter Iunoni obiicit, quod si posset, devoraret Troianos crudos. Caro rotarum plena erat oculis, Ezech. 10: id est, corpus, aut essentia. Caro non prodest quicquam. Ioham 6. Cyrillus et Augustinus intelligunt de carne Christi tantum carnaliter, ac sine fide manducata: Chrysostomus vero de nostra carnalitate, res divinas non percipiente: quam esse veriorem interpretationem, abunde infra in voce QUOMODO exponetur, ac probabitur. Carnis et oculorum concupiscentia, 1. Iohan. 2. Omne quid est in mundo, est concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum, et


9. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 127 | Paragraph | SubSect | Section]

genere agit, ut omni bono resistat. Consonat cum Hebraeo et Graeca vox ὁ ἀντικείμενος: qua videtur Paulus diabolum nominare, 1. Timoth. 5: sed Graecum Diabolus proprie tantum unam partem, nempe mendacium, quod calumniando adhibet, denotat. Chrysostomus serm. 2 super 2. Corinthior. 1. adversarium appellat diabolum, quia et Deum apud homines, et vicissim nos apud Deum, et denique homines erga se mutuo calumniatur. Est vero hic campus calumniarum longe amplissimus, in quo Satan plurimum serere ac metere, amplissimosque fructus


10. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 143 | Paragraph | SubSect | Section]

utentium, qui cerni quoque potest, et in quo sunt multi vere pii: aliqui tamen etiam hypocritae, sed exterius in doctrina et usu Sacramentorum consentientes. Denique nonnunquam Ecclesia videtur significare tantum ministros Verbi ac Sacramentorum, et aliquos seniores ac intelligentiores: sicuti Chrysostomus interpretatur dictum Christi Matth. 18, Dic Ecclesiae: Si Ecclesiam non audierit, etc. Sed tamen potest exponi de toto coetu unius loci, cum ei quid publice indicatur. Locum Deuter. 23, Eunuchus et manser non intrabit Ecclesiam: aliqui exponunt, non admittetur ad


11. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 153 | Paragraph | SubSect | Section]

scilicet, ac verbo. Sed aliter sonant verba, quae si non torqueantur, facilem habent sensum: nempe quod Evangelii sui veritatem Deus consignaverit inter Corinthios, ut certior fieret. Dupliciter autem id fieri potuit: vel per miracula, vel per interius Spiritus sancti testimonium. Videtur Chrysostomus de miraculis accipere. Sed latius patet. Ac primo quidem certum est, confirmari Evangelium proprie apud nos fide: quia dum fide recipitur a nobis tunc demum testamur Deum esse veracem. Et si autem miracula valere ad eius confirmationem debent, altius tamen petendum est exordium, nempe


12. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 205 | Paragraph | SubSect | Section]

huius vitae, aut quotidie, donec hodie nominatur. Sicut Paulus Hebr. 3 exponit illud Psal. 95. Hodie si vocem eius audieritis, ne obduretis corda vestra: pro, quacunque die, donec in hac vita vivitis, audieritis, obedite, et non induretis corda vestra, etc. Sic quoque Chrysostomus et Basilius istud Hodie exponunt: prior Homilia 6. Hebr. posterior in Epistola ad Chilonem. Illud Psal. 2. Hodie genui te, quidam de aeternitate exponunt: sed eadem ferme significatio est cum praecedentibus exemplis. Semper enim gignit pater filium. Aliqui malunt


13. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

ex voce Fidei supra prolixe tractata, abunde exponi aut intelligi queat. INFIRMUS, et infirmitas, plura habet in Sacris literis significata, de quibus ita Chrysostomus super secundae Corinthiorum decimotertio, Homil. vigesimanona disserit: Tria, inquit, significata habet. Nam et corporalem infirmitatem significat, ut de Lazaro Christus dicebat, Infirmitas haec non est ad mortem. Et de Epaphr. Paulus. Dicitur item infirmitas, non esse solidatum in


14. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 329 | Paragraph | SubSect | Section]

iniquitatis iam peragitur, tantum (scilicet [?: impe- ] ) donec is qui continet, e medio tollatur. id est, [?: ] Romanum imperium Roma transferatur, aut [?: ] debilitetur, ut Antichristus ibi suum solium eripere possit. Quem locum, de Romano imperio etiam Chrysostomus exponit. Alioqui illo imperio florente, Papa suam tyrannidem extollere nequivit. In medio, significat aliquando etiam idem quod praepotenter, gloriose: ut Exodi 8. Ut scias quod ego Dominus in medio terrae. id est, potenter ac pro arbitrio meo in medio terrae regnem: vel certe,


15. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 338 | Paragraph | SubSect | Section]

placavit milites, ut postea in ea libenter acquiescerent. MINISTRARE, est officio aliquo fungi, praesertim in Ecclesia, ubi qui vult esse omnium maximus, ordinatione Christi omnium debet esse minister. Actorum decimotertio Ministrantibus autem illis, id est (ut Chrysostomus interpretatur) praedicantibus. praecesserat enim, quod erant prophetae et doctores, non missifices: quo in Erasmi versione, vocem sacrificantibus adversarii trahunt: qui tamen abunde in Annotationibus declarat, se intelligere de praedicatione verbi. In Graeco est


16. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 446 | Paragraph | SubSect | Section]

debebat ire in Macedoniam, et morari ibi usque ad hyemem, et tunc ire Corinthum, et hyemare. Theophylactus, citra controversiam interpretatur usque ad quinquagesimum diem, adscribens hoc esse argumentum insigniter amantis, quum temporis etiam modum praescripsisset. Haud dissentanea his scribit Chrysostomus tametsi non perinde liquet, an de Iudaeorum festo die senserit, an de spacio morae. Item Ambrosius interpretatur, ideo diutius manendum Ephesi quod illic multos haberet adversarios. et fructus esset ingens. Neuter de festo verbum facit. Quan quam in Actis cap. 20, quum


17. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 463 | Paragraph | SubSect | Section]

in Christo, et Christum in se vivere: Galat. 2. Hinc illa Christi vox, Saule Saule quid me persequeris? Quo etiam pertinet quod scriptum est 4 Coloss. 4. Hinc denique nostra spes omnis et consolatio proficiscitur, qui implet, τοῦ πληρουμένου. Chrysostomus passive accipit, ut sit sensus: Christum prorsus impleri in omnibus. id est, singulos fideles conferre ad Christi complementum, uti corpus suum ex singulis membris est compactum. Mihi videtur coacta ista interpretatio, cum τὸ πληροῦσθαι


18. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 490 | Paragraph | SubSect | Section]

Ante opera eius iam eram, ab aeterno ordinata sum, et ab initio ante terram. Quem locum multi intellexerunt, et adhuc intelligunt, de aeterna generatione filii. Ponit autem hic Salomon duas istas voces, initio, et ab aeterno, tanquam aequivalentes. Sic hanc voculam et Graecus Scholiastes Chrysostomus et [?: B---- ] rius intelligunt. Nonnus quoque inquit, ἄρχηνος, Caeterum de initio epistolae Iohannis vide praeposit A vel AB supra. Porro Genesis primo, In principio crevit Deus caelum et terram: significat initium rerum ac


19. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 491 | Paragraph | SubSect | Section]

sic exponunt, Principio id sum quod etiam dico vobis: id est, non statim vobis indignis explico quicquid sum, sed hoc primum dico, dum scilicet aptiores eritis reliquis audiendis, me missum esse a Patre et praeconem vitae. Sed haec quoque expositio (ne quid aliud dicam) longius est petita. Quid Chrysostomus et Theophylactus senserint, difficilt est explicare: quia singulis verbis non insistunt, et obscure sane haec connectunt. videntur autem in summa sic interpretari: Quaeritis qui sim? indigni estis quibus id dicam, sed digni quos graviter arguam: ac quidem in primis, quod vobis sim


20. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 515 | Paragraph | SubSect | Section]

viel unglucks angang. Et sunt qui interpretantur Racha, malum tibi: id per omnia aequipollet, Dass dich. Esset igitur sensus istius textus: Non is tantum homicida est, qui alterum manu trucidat: verum etiam is, qui alteri malum aut afflictionem quandam imprecatur, obnoxius erit concilio. D. Chrysostomus ait, Syriaca lingua Racha perinde esse atque, Es tu: ut irati subinde, quae commotus animus convivia suggerit, premere solent: ita tamen, ut sono aliquo indignantis animi paratos se ad conviciandum prodant. Consule ipsum Chrysostomum latius in Matth. 5. Hom. [?:-1 ] .


21. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 540 | Paragraph | SubSect | Section]

vocare soliti sunt, ac inibi docet Hieronymus. Praeterea apud Ioan. cap. 11 Bethaniam abfuisse ab Hierosolymis stadiis ferme quindecim. Ea conficiunt paulo minus quam passuum [?: ] millia. Erat autem Bethania in latere montis [?: O- ] ti. Testatur hoc idem Chrysostomus, enarrans [?: co-vium ] Simonis leprosi. Proinde miror, unde apud [?: L-- ] num caeterosque recentiores interpretes legamus. iter Sabbati non habere plus quam mille passus: nisi forte haec accidit vitio librariorum. Proinde nos vertimus, Abest ab Hierosolymis


22. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 544 | Paragraph | SubSect | Section]

crucis. Sacrificantibus, vertit Erasmus Actorum decimotertio, vocem λειτουργεῖν. Verum Graecum illud verbum significat omnem publicam functionem, praesertim quae plus molestiae ac laboris quam dignitatis, honoris, et quasi imperii habet. Quare Chrysostomus exposuit per κηρυττόντων, praedicantibus. Caeterum verbum Sacrificare et Sacrificium, per metaphoram significat quaevis pia et Deo accepta opera, sive privata sive publica: sicut suprâ diximus de tota vita Christiani hominis, quae


23. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 581 | Paragraph | SubSect | Section]

et quasi abolitionis metaphora exponunt, iuxta illud Christi dictum: Lex et prophetae usque ad Iohannem. Possis tamen etiam illam supra indicatam, vicinioremque metaphoram confirmationis hic intelligere, quia prophetiae tunc demum confirmantur, et luculenter verificantur, cum reipsa praestantur. Chrysostomus et Origenes falso exponunt de impletione mensurae peccatorum. SIGNA, sunt valde varia, diversissimisque rebus hoc nomen tribuitur: plerunque tamen sunt notae quaedam, aut indicia, ex quibus aliquid aliud intelligi debet. Primum igitur, Sacramenta vocantur


24. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 598 | Paragraph | SubSect | Section]

ad domum in qua erat Christus: quam necesse est fuisse quandam novam et praeternaturalem facem in aere infimo, alioqui, si vel naturalis fuisset, vel in regione aetherea, non potuisset praemonstrare viam ac locum. Quidam sentiunt [?: ] angelum in specie stellae apparentem, ut et Chrysostomus putat. Verisimile est, tale quid fuisse, sicut cum olim noctu praecessit Israelitas columna ignis. Stellae caeli Matth. 24. Vide Virtus. STERCUS Hebraei ferme ita accipiunt, sicut Germani, de luto quoque non [tantum] de fimo autexcremantis animalium.


25. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 808 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

duo filii Abrahae typum gerunt duorum testamentorum. Quo loco, tametsi Apostulus ipse pronunciet ea per allegoriam dicta: tamen recte adiecerimus, non per allegoriam, sed potius per typum dicta esse. Quod ante nos sapienter annotavit in Commentariis ad eandem epistolam Chrysostomus, dicens, Allegoriae vocabulum ibi pro typo usurpatum. Vidit quippe doctissimus Scripturarum interpres, allegoriam et typum vehementer discrepare. Quamvis dissimulari non potest, allegoriam quoque statim aspergi, ubi Apostolus Hierosolymam interpretatur matrem nostram: intelligens haud


Bibliographia locorum inventorum

Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1463]: Nauicula Petri, versio electronica, Verborum 6607, ed. Luka Spoljaric [genus: prosa - tractatus; prosa - epistula] [numerus verborum] [modr-n-navic.xml].

Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].

Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].

Marulic, Marko (1450-1524) [1520]: De ultimo Christi iudicio sermo, versio electronica, Verborum 16879, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - sermo] [numerus verborum] [marul-mar-ult-iudic.xml].

Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].

Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].

Omnes locos monstra

Preme hic ut KWIC videas


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.