Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Bibliographic criteria: none
Searching Entire Database for aegyptiaca

Quod quaesisti inventum est in 10 locis.

Preme hic ut KWIC videas


1. Marulic, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_360 | Paragraph | SubSect | Section]

de manu Maximini episcopi accepit, ne sine illo ad cęlum ascenderet, cui in terra toto corde, totis uiribus seruierat, fidem ipsius in urbibus prędicando, gloriam in solitudine meditando. Maria Aegyptiaca, cum corpus suum uulgaret, uiuens mortua erat. Sed qui uenit quęrere, quod perierat, et non iustos, sed peccatores uocare ad poenitentiam, ipse tandem cordis eius domum ingressus ait: Puella, tibi dico,


2. Marulic, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_447 | Paragraph | SubSect | Section]

atque audire: Maria optimam pariem elegit, quę non auferetur ab ea. Sic, ubi abundauerat peccatum, superabundauit misericordia et in poenitente omni spe maior spei merces fuit. Maria Aegyptiaca meretricio quęstu diu infamis, cum aditu etiam ecclesię indignam se diuinitus eo prohibita cognouisset, post lachrymas eremique labores ad tantam uitę perfectionem deuenit, ut orans in terra terram non tangeret et


3. Marulic, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_456 | Paragraph | SubSect | Section]

omnium pulcherrima) tanto inconciniore magisque inepto habitu se deuenustaret. Neque enim ignorabat anima, non corporis decore sponsam Christi excellere debere, ut cęlesti thalamo digna sit. Maria Aegyptiaca, turpis aliquando uoluptatis quęstui dedita, omni ornamentorum genere sese decorabat, nec a pigmentis fucoque abstinens, ut placeret uiris. At postquam conuersa Christo seruire coepit, tantę illi uestitus nullus


4. Marulic, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_489 | Paragraph | Section]

uinum, non oleum, non denique dulcium genera fructuum gustare fas erat. Euphrasia uero biduo triduoque et tota interdum hebdomada inediam protrahebat, uacuum cibo uentrem gerens, ut animam repleret uirtutibus. Maria Aegyptiaca, quę meretricium quęstum in quęstum uertit paradisi, in solitudinem secedens tres tantum panes pro uiatico, secum tulerat. Et quoniam ibidem Deo seruiens plus minus quadraginta uixit annos nec unquam interim


5. Marulic, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_504 | Paragraph | SubSect | Section]

Asella uirgo pane, sale et aqua contenta fuit; Paula oleum in cibo non cepit, lacticinia, mel et alia palato suauia gustare noluit, uinum ne infirma quidem; Euphrasia pręter hęc fructus gustu dulces repudiauit; Maria Aegyptiaca uel crudis herbis radicibusque uel cibo nullo uixit; Maria Decegnies pane et aqua uacuum et ieiunum uentrem reficiebat, inediam semel ad trigesimum, iterum ad quinquagesimum produxit diem, rapta in spiritu, ut dictum


6. Marulic, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_608 | Paragraph | SubSect | Section]

declarando, dubia edisserendo, certa confirmando, praua falsaque omnia plenissime confutando. Tantum profecit matris pro filio lugentis assidua solicitudo. Et quoniam maius peccatum maiori indiget animaduersione, Maria Aegyptiaca prostibuli uoluptatem cum eremi asperitatibus commutauit et Deum, quem * * corr. ex quę carni seruiendo uehementer offenderat, carnis


7. Crijevic Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 236 | Paragraph | SubSect | Section]

oratione rusticos in nobilitatem concitasse: Sacrarum literarum monimentis traditum est, uiri Hungari, Deum Optimum Maximum misertum esse quondam grauissimae Iudaeorum seruitutis et populum, ex quo ciuitatem suam constituere destinarat, ab Aegyptiaca tyrannide iugoque regio ac ingentibus erumnis ereptum non modo libertate donasse, sed etiam accolarum uictores hostiumque suorum dominos fecisse. Nec immerito: nihil enim magis auersatur Deus, summus rerum omnium parens ac dominus, quam hominum in homines


8. Durdevic, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

dorsum aselli onerant, ea cum merce per omnes plateas ambulant, ligna uenalia proclamantes. Si gentes illae hanc calamitatem praesciuissent, millies praeoptassent mori, quam ista pati. Si usquam mors cum uita commixta est, imo si usquam uita diu superest ut diu moriaris, id in Turcia est. Nihil Aegyptiaca seruitus, Babylonicum exilium, Assyriaca captiuitas, Romanorum euastatio ad istas miserias, ubi quotidie audiuntur threni Ieremiae, nec uerbis, sed rebus constant.


9. Vlacic Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 286 | Paragraph | SubSect | Section]

conditionem in Aegypto, et cupiunt eo regredi, totiesque desperant et murmurant contra Deum. Paulo post, ubi Deus prohibet, ne intrent in eam intra annos 40, mox cohiberi non possunt â Moyse vetante et protestante quin irruant in eam: ubi etiam conciduntur. Concluserat eos Deus antea in servitute Aegyptiaca, ubi toto pectore anhelabant ad terram Canaan. Mox vero ubi eos inde per ingentia miracula educit, et vetat ne eo unquam amplius redeant, subinde in eandem regredi conantur. Alligaverat eos Deus ad certum cultum praescriptarum caeremoniarum, et certum etiam locum sacrificandi. At illi


10. Cobarnic, Josip. Dioclias carmen polymetrum, versio... [page 65 | Paragraph | SubSect | Section]

12. Belzonius Patavinus qui tantam sibi gloriam comparait in detegendis antiquitatibus Aegypti, 13. Galli in expeditione Aegyptiaca cum in insula quadam Nili lapidem detexissent, quae legem quandam scriptam signis hieroglyphicis et graecis litteris insculptam exhibebat cumque ejusdem legis transcriptionem in atraque lingua Parisios misissent, haec interpretatio praebuit causam eruditissimis viris et modum, quo


Bibliographia locorum inventorum

Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].

Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].

Durdevic, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545, Leuwen]: De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clare exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus, ed. Durdevic, Bartul [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [numerus verborum] [djurdjevic-b-afflictio.xml].

Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].

Cobarnic, Josip (1790-1852) [1835, Split; Zadar; Makarska]: Dioclias carmen polymetrum, versio electronica, Versus 2345, verborum 17608, ed. La Redazione del Bullettino di Archeologia e Storia Dalmata [genus: poesis - epica; poesis - carmen; prosa - vita; prosa - praefatio; prosa - adnotationes] [numerus verborum] [cobarnic-j-dioclias.xml].


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.