Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous Page

Next Page

-- F186r --

Ad abbatem in vindemiis, 20. Novembris 1661. Reverendissime in Christo pater, observandissime domine domine

(1) Tardius utique exspectatione reverendissimae pietatis vestrae sistit se pater Leopoldus[ERROR: no reftable :] pater Leopoldus] Gemeint ist Pater Leopold Gassler (vgl. ep. 419,3). noster, excusandus tamen tum ob mandatum ex desidis tabellarii cunctatione sero minus acceptum (siquidem citatoriae integro octiduo post, quam scriptae sunt, in Stambs pervenerunt) tum etiam, quod tam prorsus inopinata personae suae avocatione praeventus, in officio cellariatus permulta adhuc haberet in libros rationum digerenda et registranda. (2) Alias dura admodum ei accidit haec oboedientia et amara a Stambsensibus avulsio, ut pedem extulerit non gaudio gestiens, sed taedio et maerore repletus. (3) Longe alia fronte hanc fortunam excepisset senior noster pater Martinus,[ERROR: no reftable :] pater Martinus] Gemeint ist Pater Martinus Stöger, der freilich mit 69 Jahren das Kloster nicht mehr verlassen sollte. qui illam spe iam penitus devoraverat; hic nam nescio qua caeca ambitione fascinatus, parochum se futurum tam audacter crediderat, ut ante octiduum licentiam a me flagitarit adeundi Oenipontum, ad valedicendum cognatis et amicis, pater Edmundus[ERROR: no reftable :] pater Edmundus] Gemeint ist Pater Edmundus Quaranta. vero nulla amplius promotionis huius cupiditate tentatur, qui nudiustertius e cella ad infirmitorium profectus, de itineratione Maisensi nunc altum silet. (4) Eius status fere in dies ad deteriora ruit, ut coactus fuerim hodierno mane per litteras medicum rursus accersere, quem vel hodie sub crepusculum noctis vel crastino saltem meridie venturum exspecto.

(5) Denique ut aliquid etiam memorem de ordine nostro, certa relatione didici nova et exotica breviaria nostra (quorum, laus Deo, pauca comparavimus) Romae iam cassata et abolita esse
Previous Page

Next Page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic