Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
ad proximum capitulum generale ablegandos constituerunt, quorum mandatum procuratorium originale, cum ob angustiam temporis et distantiam locorum reverendissimae pietati vestrae ad subscribendum et subsignandum communicari non potuerit, concinnavi hic adiunctam attestationem omnia et singula in praedicto mandato procurae contenta ratificantem, quam reverendissima pietas vestra nomine et sigillo suo roboratam ocius ad reverendissimum dominum Caesariensem[ERROR: no reftable :] dominum ... Caesariensem] Gemeint ist Abt Georg IV. Müller von Kaisheim. transmittere poterit una cum acclusa epistula, si tamen ea, quod nescio, ad mentem reverendissimae pietatis vestrae formata sit. (4) Interea ab Oeniponte precor reverendissimae pietati vestrae omnem incolumitatem et in negotiis patriae boni consilii angelum. Dedi etc.
407. An Abt Georg IV. Müller von Kaisheim
[Stams], 10. März 1661
Im Namen von Abt Augustinus Haas: Der Brief des Abtes, in dem er vom Fortgang der
Geschehnisse in Frankreich berichtete, verwunderte Abt Haas. Die Probleme könnten
nach Deutschland überschwappen. Der Generalabt und die vier Primäräbte sind schon
auf der Seite der Strangen Observanz. Auf diesem oder dem nächsten Generalkapitel
werden sie sicherlich versuchen, auch die Oberdeutsche Kongregation zu gewinnen. Die
Einsetzung von Generalbevollmächtigten durch die Oberdeutsche Kongregation begrüßt
Abt Haas. Seine schriftliche Zustimmung liegt bei. Wegen seiner Verpflichtungen am
Landtag in Hall kam er noch nicht dazu, seine eigenen Anliegen für Citeaux zu
formulieren.
(1) Consternarunt me, fateor, ac paene attonitum reddiderunt reverendissimae vestrae dominationis litterae tam inexspectatum actionis Gallicanae exitum nuntiantes. (2) Quid nunc vicinius, quam ut in nostra etiam Germania proximus ardeat Ucalegon? [ERROR: no reftable :] Ucalegon] Ucalegon, eine Figur der vergilischen Aeneis (2,312) ergriff die Flucht aus dem brennenden Troja, als die Stadt von den Griechen geplündert wurde, und kümmerte sich nicht um das Haus seines Nachbarn. (3) Certe dubitandum non est, cum ipsemet archimandrita Cisterciensis et primarii quattuor ordinis abbates insulsis et arrogantibus ichthyophagis manus iam dederint et ad eorum castra transierint, futurum, ut in proximo capitulo generali vel secuturis saltem post temporibus nostram quoque congregationem sub eandem incudem trahere moliantur. (4) Ceterum prudentissime actum, quod in Salem nuper duo de praesulibus nostris legati cum plenipotentia deputati fuerint, universorum personas vices in Galliis acturi, qui utique pro retinendo et conservando congregationi nostrae antiquo carnium iure et usu velut murum ahenum sese opponent. (5) Eorum mandatum procuratorium sicut perquam modeste, graviter
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae]. |