Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous Page

Next Page

-- F20r --

(2) Coronas duodenas candidas in altari sanctissimi rosarii benedictas salvas recepi omnes, e quibus unam atque alteram inter conventuales nostros iam dispertii. (3) Earum pretium, quod mihi nuper intimatum fuerat, integrum iam exsolvisse vel certe in praesens refundere par erat, at quia occasionem nancisci spero, qua coram me sistere et nomen contractum ipse expungere valeam, reverenda admodum dominatio vestra interim debitorem me sustineat et de satisfactione sibi adhuc praestanda ne diffidat. (4) Schedas perpetui rosarii duas supra triginta distribui; eorum porro, qui illas susceperunt, nomina, patriam et horas sorte tractas Deo volente post pascha, ubi numerum aliquantisper auxero, admodum reverendae dominationi vestrae ordinate perscribam.

(5) Triste nuntium de morte perillustris ac generosae comitissae Veronicae [ERROR: no reftable :] Veronicae] Gemeint ist Veronika Fugger, von der ep. 38 die Rede war. tristis valde accepi, cuius piis manibus trino missae sacrificio mox parentavi. (6) Doleo sane patronam tam nobilem, cuius amicitia tam sero se mihi insinuavit, adeo prope amisisse; haud dubie fautricem, si vita ei superstes fuisset, optimam et constantem habiturus fueram. (7) Id, quod mihi polliceri posse videbar ex eius familiarissimis litteris, mense Decembri ad me datis, in quibus sub finem rogabat, ut se tamquam filiam et amicam semper agnoscerem et in precibus meis Deo commendarem. (8) De officii, quo reverenda admodum dominatio sua non dudum adhuc defungebatur, ultronea cessione, non est, nisi quod gratuler memor vulgaris illius sed verissimi verbi, quo beatus praedicatur ille, qui procul negotiis.[ERROR: no reftable :] beatus ... nagotiis] Anspielung auf den berühmten Horazvers beatus ille, qui procul negotiis (Epo. 2,1). Atque haec raptim cum fraterna et intima salute.

42. Stephani an Abt Bernhard Gemelich in Innsbruck [Stams], 30. März 1645 Stephani bedauert die Abwesenheit des Abtes gerade während der Osterfeiertage. Doch er versteht, dass das Vaterland und die Erhaltung des Friedens vorgehen. Die gewünschten Daten über Ordensbrüder will Stephani so schnell wie möglich zusammen stellen. Außerdem will er in diesen Kriegszeiten für den Frieden beten. Die Profess eines Novizen ist für den nächsten Sonntag festgesetzt; Stephani wünscht sich die Anwesenheit des Abtes. Ad dominum abbatem nostrum Oeniponti agentem in comitiis, 30. Martii 1645. Reverendissime in Christo pater, observandissime domine

(1) Litteras reverendissimae pietatis vestrae ante biduum ad me directas accepi redux de Öz, quarum postulatis breviter per praesentes satisfacio. (2) Praesentiam reverendissimae pietatis suae ad imminentes praesertim dies sanctos eo affectu desideramus, quo filii, cum a parentibus absunt. (3) Sed cum patriae laboranti [ERROR: no reftable :] patriae laboranti] Tirol war lange Zeit von den Wirren des 30jährigen Krieges unberührt, musste aber immer verteidigungsbereit gehalten werden. per absentem suppetias ferri non dubitemus, aequi talem absentiam bonique consulere debemus, ne privato nostro bonum commune posthabere velle videamur. (4) Substantias fratrum universorum fideliter, ut spero, conscribendas pridie palmarum, ante scilicet quam
Previous Page

Next Page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic