Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
-- F18r -- lenti importunitatem dictaque contumeliosa tamquam iacula omnia inexpectata
et minime praevisa haud leviter persensisse. (6) Condoleo proinde ego utrique;
alteri, quod dicaces linguae male prurientis insultus, secus ac merebatur, excipere
debuerit, alteri vero, quod in via et stadio religiosae perfectionis tantum necdum
profecerit, ut effrenem iracundiae motum, quem vino aestuans animus eructaverat,
tantisper cohibere potuerit. (7) Interea sicuti virum constantem eiusmodi tela non
deiciunt, ita prorsus mihi persuadeo reverentiam vestram eius prudentiae fore, ut ob
talem fratris crapulosi procaciam pusillanimitati, aut nescio cui desperabundae
deiectioni, locum dare neutiquam velit. (8) Quis nam linguae mero natanti limitem
fingat? Ego porro hanc eiusdem fratris proterviam iis verbis castigabo, quibus
effectum iri credo, ut reverentiam vestram eiusmodi dicteriis certo amplius non
lacessat. (9) De reliquo ea fiducia sumus erga reverentiam vestram, ut speremus eam
et parochiae Maisensi et simul coenobio nostro quam plurimum olim profuturam.
37. Stepahni an Angelus Fieger OSB, Lektor der Theologie in Innsbruck
[Stams], 1. Februar 1645
Stephani hat Fiegers Brief, in dem er die Schriften der Seligen Gertraud
zurückfordert, am 19. Dezember [1644] erhalten, aber noch nicht beantwortet. Obwohl
sich Stephani aus dem Buch noch Exzerpte machen wollte, geht das Buch nun doch an
den Besitzer zurück.
Ad reverendum patrem Angelum Fieger, Ordinis Servitorum, Oeniponti sanctissimae
theologiae lectorem, 1. Februarii 1645.
Admodum reverende in Christo et clarissime pater, dignissime lector
(1) Secundas reverendae pietatis vestrae litteras plenas rursum humanitatis 19.
Decembris anni superioris accepi, quarum aequissimis postulatis perlubenter sane iam
pridem fecissem satis, si modo occasio etiam diligenter quaerenti non defuisset. (2)
Verum hactenus (candide profiteor) opportunitas praesto nulla erat, qua librum
revelantionum beatae Gertrudis[ERROR: no reftable :] librum ... Gertrudis] Dass dieses Buch nach Stams
geschickt wurde, geht aus ep. 28 hervor. Zur Hl. Gertrud vgl ebenso
Noten zu ep. 28. desiderantibus possem remittere. (3)
Nunc vero praesentata tandem occasione eundem reverendae pietati vestrae salvum
transmitto grato animo praestitum benevolentiae officium agniturus. (4) Interim
profecto diffiteri nolim praeclarum istud et optatissimum insinuationum divinarum
volumen spe et opinione mea celerius revocatum satis aegre (si ita loqui liceat) a
me dimissum esse; constitutum erat nam praetactum librum, posteaquam publica ad
mensam lectione evolutus esset, privato adhuc studio totum pervolvere et
selectiora quaedam notatuque magis digna in proprios usus excerpere. (5) Ceterum cum
quosdam e coetu vestro re
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [ 1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [ word count] [ stephani-b-copiae].
|