Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
aliarumque extra Galliam nationum adeo periculosam nondum esse, cum reverendissimus ipse generalis noster Claudius[ERROR: no reftable :] reverendissimus ... Claudius] Gemeint ist Generalabt Claude Vaussin. tam adultum desuper sileat et ex Cistercio hactenus ad congregationem nostram nec apex aut unum iota, quod sciam pervenerit. (6) Ceterum quod reverendissima pietas vestra communicari sibi desiderat instrumentum vel copiam litterarum, quibus olim reverendissimi generalis nostri confirmationem Romae sollicitavimus, mitterem quam libentissime, si illas uspiam invenire potuissem diu acta congregationis scrutatus et perscrutatus. (7) Si etiam bene memini eiusmodi litterae a nobis exaratae non fuerunt, sed totum negotium reverendissimo domino Hilarioni[ERROR: no reftable :] domino Hilarioni] Abt Hilarion war der Prokurator der Allgemeinen Observanz in Rom (vgl. Lekai 1958, 119). et illustrissimo domino Hyacintho Massae, [ERROR: no reftable :] Hyacintho Massae] Claudia de’ Medici hat Hyacinth Massa mit der Betrauung des Zisterzienserordens beauftragt (vgl. Primisser cap. 42, § 15). serenissimae nostrae Claudiae [ERROR: no reftable :] serenissimae ... Claudiae] Gemeint ist Erzherzogin Claudia de’ Medici. residenti, commendatum fuit. (8) Alia vero quaedam, quae reverendissimae pietati vestrae percurrere omnino inutile non fuerit, ex fasciculis actorum deprompsi et his adiuncta submittere volui. (9) Deus reverendissimam pietatem vestram diu sospitet ac pro bono congregationis laborantem consiliis suis dirigat et gratia sancta sustollet. Dedi ex Stambs etc.
375. Stephani an Abt Georg IV. Müller von Kaisheim
[Stams], 3. Februar 1660
Das Aktenkonvolut über den Observanzenstreit in Frankreich vom 18. Januar ist am 25.
Januar in Stams angekommen. Der dieses Thema betreffende Brief an Abt Thomas II.
Schwab von Salem ist jedoch schon früher losgeschickt worden. Stephani schickt eine
Kopie dieses Schreibens mit. Stephani hofft, dass der Aufstand der Ichthyophagen
(“Fischfresser”) bald niedergeschlagen sein wird.
(1) Quem reverendissima pietas vestra 18vo Ianuarii ex sua Caesarea fasciculum litterarum factionem Gallicam concernantium ad me direxit, festo conversi Pauli [ERROR: no reftable :] festo conversi Pauli] 25. Januar. seu Dominica septuagesimae rite accepi, prius tamen, quam is ad manus meas pervolaret, iam ea, quae ad praesens negotium cum abstinentariis aliquo modo facere videbantur et nominatim formam aliquam mandati procuratorii ad reverendissimum dominum vicarium nostrum generalem, abbatem Salemitanum,[ERROR: no reftable :] ad reverendissimum ... Salemitanum] Gemeint ist Abt Thomas II. Schwab von Salem. ablegaveram. (2) Quid vero in missiva mea ad eundem perscripserim, libeat reverendissimae pietati vestrae ex adiuncta
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae]. |