Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous Page

Next Page

-- F153v --

licentia requisivi reverendissimum, sed negativam tuli. (8) Nimirum eiusdem mecum opinionis est reverendissimus, quod nimis multis te implicare videaris, adeoque pluribus intentus in nullo futurus sis perfectus. (9) Alias Andream Vallensem domi nostrae in duplo iam habemus.

(10) Denique ut ex fine tuarum perspicio, duo te sollicitum habent, quamvis utraque ante tempus, exantlatio scilicet aestivi caloris, ob tui ariditatem iecinoris, et ad supremos duos, qui tibi restant, ecclesiasticos ordines ascensio. (11) Sed de his ne anxius esto, si nam a me steterit, curabo, ut et diaconus et presbyter domum tuam redeas. (12) De aestate vero transigenda iacta cogitatum tuum in Dominum eumque, qui dat iumentis escam ipsorum et pullis corvorum invocantibus eum, tibi quoque de potu provisurum confide! (13) Vale et in pietate non minus quam litterarum palaestra magnis passibus progredere!

364. Stephani an Pater Onophrius aus Hall, Guardian zum Hl. Kreuz Stams, 12. August 1659 Der Überbringer dieses Briefes, Pater Robert Brandmayr, leidet schon seit einem Monat an einer starken Krankheit, die noch nicht genau erkannt werden konnte. Der Arzt denkt an Leberbeschwerden, Stephani scheint die Lunge betroffen zu sein. Verschiedene Medikamente sind von verschiedenen Ärzten eingesetzt worden. Dr. Schleiermacher gab dann den Rat, den Kranken nach Innsbruck zu bringen, wo er ihn ständig beobachten könnte. Stephani bittet den Guardian daher, seinen Pater für eine oder zwei Wochen in seinem Kloster unterbringen zu dürfen. Der Abt von Stams wolle für alle Unannehmlichkeiten aufkommen. Ad reverendum patrem Onophrium ab Hala, guardianum Oeniponti ad sanctam crucem, 12. Augusti anno 1659. Affectuosam salutem et obsequia mea quantilla Admodum reverende in Christo et plurimum observande pater ac domine

(1) Laborat alterum iam mensem infirmitate non perfunctoria praesentium lator, conventualis noster reverendus pater Robertus Prantmayr. (2) Quo tamen certo ac definito morbi genere et ipsi et nobis incompertum. (3) Obstructiones lienis et iecoris accusat medicus, nos vero communiter corruptelam pulmonum suspicamur. (4) Adhibita sunt, quantum per caniculae aestivos calores licuit, medicamenta varia, evocatus etiam est Oeniponto ad monasterium medicus, sed effectu, quod sciam, hactenus fere nullo.
Previous Page

Next Page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic