Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous Page

Next Page

-- F103v --

eademque nihilo lacera domum retulerim; hunc vero, quod sordibus et immunditiis vermiculorum immersus nunc primum opem inclames, quando vix amplius liberationi locus est et proximum periculum ludibrio aliis temet et nos exponendi. (6) Reverendissimus quidem obfirmato animo ad me dixit nihil se pro vestibus persoluturum, siquid desuper in rationibus vestris posthac insertum reperiret, unde et ad vestras sollicitatorias, quas in vindemiis accepit nec verbulum reponi curavit.

(7) Ego de vestiario nostro domestico libens suppetias ferrem, at portitor deest, petita qui ad te perferat tantis spatiis remotum. (8) Neque etiam detrectarem nummorum aliquid comparandis, quae desideras, submittere, sed postae cum litteris pecunias tradere, eas in ventum iactare est. (9) Qui igitur egestati tuae succurrendum? (10) Ex tempore consilium capio. (11) Mittet reverendissimus noster proximis ab Epiphania diebus aurigas nostros ad oppidum Fiessense pro censibus frumentariis sustollensi eademque opera duo vini dolia ipsis contradet, quae reverendissimo domino Caesariensi[ERROR: no reftable :] reverendissimo ... Caesariensi] Gemeint ist Abt Georg IV. Müller von Kaisheim. pro xenio destinat. (12) Hac ergo opportunitate usurus transmittam, quod flagitas, scapulare una cum caligis et tibialibus qua hibernis qua aestivis, quae ubi Caesaream devenerint, facili negotio Ingolstadium et ad te pervolare posse confidam. (13) Tu boni consules hunc meum affectum altiusque menti tuae monitum regulae insculpes de rebus monasteriis non sordide aut negligenter tractandis. (14) Interim hac spe erectum te cupiens salutem tibi et confratri Georgio paternam impertior simulque te diligentiae ac disciplinae religiosae semper memorem volo. Dedi ex Musaeo meo veteri 30. Decembris anno exspirante 1653.

265. Stephani an Pater Benedikt Staub in Salem Stams, 20. Januar 1654 Stephani gratuliert Staub zu seiner erfolgreichen Verteidigung des Präsidenten der Oberdeutschen Kongregation gegen die Anschuldigungen des inzwischen resignierten Abtes von Neuburg auch im Namen von Abt Gemelich. Die Briefe des Abtes von Salem an die Kammer in Innsbruck sind in Stams eingetroffen. Stephani rät, sich in Innsbruck um einen weiteren Fürsprecher in der Sache zu kümmern, und schlägt Engelhart von Ettenhart vor, der sich schon nach dem Tod von Abt Thomas I. Wunn sehr engagiert zeigte. Stephani hofft, dass nach Staubs Rückzug bald ein neuer Sekretär der Kongregation zur Verfügung stehen wird. Ad reverendum admodum ac religiosum patrem Benedictum Staub Salemitanum, secretarium emeritum, 20. Ianuarii 1654. Amicam salutem et novum annum ter quaterque beatum[ERROR: no reftable :] ter quaterque beatum] Zitat aus Vergils Aeneis (Aen. 1,94). Admodum reverende in Christo, religiose et doctissime domine

(1) Officio et oratoris et scriptoris apologetici peregregie functa est reverenda pietas vestra, dum reverendissimi domini praesidis[ERROR: no reftable :] reverendissimi ... praesidis] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich in seiner Funktion als Präsident der Oberdeutschen Kongregation. et vero universae propemodum Germanicae congregationis innocentiam adversus impudentem calumniam temerarii blateronis, resignati domini Neo-Castrensis, apud reverendissimum Bebenhusanum [ERROR: no reftable :] reverendissimum Bebenhusanum] Gemeint ist Abt Joachim Müller (vgl. Sydow 1984, 252-256). abbatem qua ore qua calamo tenus tutata est et
Previous Page

Next Page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic