Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous Page

Next Page

-- F103r --

requirit, Flaurlingam quidem ad aedes vestras canonicas pro stabili aliquot hebdomadum permanentia submittere non possum, tum quod chorum nostrum destituere non liceat cantoribus, tum maxime quod sub natalem Domini maior sit apud nos confitentium accursus, quam iis sufficere possint, qui ex presbyteris nostris pro sacro tribunali sunt expositi. (2) Destinabo tamen unum aliquem, qui dominicis et festis diebus sacra peragat in Pfaffenhofen[ERROR: no reftable :] Pfaffenhofen] Vgl. >Primisser cap. 42 § 36 Pfaffenhofae per quinque omnino menses curam parochialem curaverant hoc anno Stamsenses religiosi. iis terminatis pro suo prandio reversurus ad claustrum. (3) Ad proximum divi Nicolai[ERROR: no reftable :] divi Nicolai] 6. Dezember. iam a me destinatus est, qui in Oberhofen ad populum dicat et sacris operetur. (4) Postera vero luce, cum sit prima dominica mensis, in dubio sum, an per patrem quendam nostratem antemeridiana concio sit habenda, cum intelligam solere admodum reverendam dominationem vestram per se ipsam a prandio ob confraternitatem sanctissimi rosarii ex rostris perorare. (5) Certior itaque fieri cupio, et dum responsum expecto, cum amica salute admodum reverendae dominationis vestrae sacrificiis me obnixius commendo.

264. Stephani an Bruder Fortunatus Clementi in Ingolstadt [Stams], 30. Dezember 1653 Stephani wundert sich, warum Clementi so lange nichts von sich hören lässt, während er sich doch jedes Monat einmal melden sollte. Clementi hat um neue Kleidung gebeten, was Stephani ärgert: Er selbst sei mit zwei Kleidern bei seinen Studien durchgekommen. Außerdem fordere Clementi die neuen Kleider viel zu spät. Der Abt will in den Abrechnungen nichts finden, was zeigt, dass er seine Kleider selbst zahlen hätte können. Stephani schickt Kleider aus der eigenen Kleiderkammer, hat aber im Moment keinen Boten. Mit einer Lieferung des Abtes, die über Füssen nach Kaisheim geht, wird Clementi zu seinen Kleidern kommen. Ad conventualem nostrum fratrem Fortunatum Clementi Ingolstadii studentem, 30. Decembris 1653. Religiose, in Christo perdilecte frater

(1) Saepenumero iam demirabar, quid mentis esses, quod adeo te superioribus tuis scribere pigeret, qui ipsos iam novem menses nec unicum apicem ad gremium matris tuae dirigere sategisti.[ERROR: no reftable :] Inter sategisti et haerebam in rasura Meminisse saltem debebas. (2) Haerebam varie, qualiter tuum hocce silentium interpretarer. (3) Meminisse saltem debebas abitum e monasterio parantibus tibi et fratri Georgio[ERROR: no reftable :] fratri Georgio] Gemeint ist Bruder Georg Nussbaumer. imperatum esse, non ut bis vel ter in anno (quemadmodum nuperae tuae loquuntur), sed singulis mensibus de statu uterque rerum vestrarum ad domum professionis quidpiam perscriberetis. (4) Quodsi tam frequentibus litteris exarandis detractum aliquid vestro studio putatis aut reverendissimum nostrum[ERROR: no reftable :] reverendissimum nostrum] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. expensas postae causaturum veremini, dabo hoc calamo vestro, ut menstruis intermissis trimestri saltem epistula reverendissimum vel me sine dissimulatrice negligentia deinceps salutetis.

(5) Quam de vestimentis necessitatem quereris, et admirationem mihi et stomachum movet; illam, quod nova duo scapularia unico anno iam detriveris, cum mihi olim duo, quae domo exportavi, per iustum et integrum triennium[ERROR: no reftable :] triennium] Gemeint ist Stephanis Studienzeit 1637 – 1640. suffecerint
Previous Page

Next Page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic