Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1-363 --

Traditum est in ea eremo, cui Euagrius abba: pręfuit, fuisse monachos, qui sedendo somnum caperent non iacendo, magis repugnantes sopori quam dormientes. Hi profecto iure suo dicere poterant: Omnes nos filii lucis et filii diei sumus, non noctis neque tenebrarum. Igitur non dormiamus sicut cęteri, sed uigilemus et sobrii simus!

Beatum Hilarionem Hieronymus refert super nuda humo stratuque iunceo ad mortem cubitasse. Sciebat enim eos, qui exquisitioribus culcitris per luxum utuntur, prophetę uerbis deuoueri, dum ait: Vę uobis, qui dormitis in lectis eburneis, et lasciuitis in stratis uestris! Pastumio quoque, quandiu in eremo moratus est, nudum atque interdum sparsis ex industria scrupulis asperatum solum lectus fuit. Quid hoc est, nisi nolle unquam ita resoluto corpore obdormiscere, ut mens ad Deum non uigilet? Hinc sane et Esaias propheta semper cum Deo esse anhelans ait: Anima mea desyderauit te in nocte, sed et spiritu meo in pręcordiis meis de mane uigilabo ad te.

Honophrio uero neque tectum ullum neque certus quietis locus fuit. Ibi somnus erat, ubi per desertum uaganti nox occurrisset. Sed et ipsa quoque nox peruigilio magis quam dormitione peragebatur, ut illud seruaret a Propheta dictum: In noctibus extollite ma nus uestras in sancta, et benedicite Dominum!

Arsenius tam breui quidem somno naturę satisfecit ut etiam dicere solitus sit monacho satis esse, si horam unam dormierit. Surrepenti somno obnixe repugnans, illum improbum seruum appellabat, quoniam non uocatus sese ingereret et inuitum traheret ad quiescendum Sabbatis omnibus hoc diligentissime obseruauit, ut, cum occidente sole orare coepisset, non nisi ex oriente cessaret. Itaque semper sic cum somno pugnauit, ut sabbatorum noctibus nihil ei cederet, aliis tam parum, ut etiam naturam uicisse uideretur.

Beatus Hieronymus ad Eustochium uirginem scribens, dum, quibus in eremo corporis fatigationibus
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.