Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1-344 --

in gratiam reduci cupiens, ciceris uirentes scapos dono fratribus misit. Quos mensę appositos solus Hilarion grauiter olere persensit et in cicere foetere mittentis auaritiam dixit statimque totum proiici iussit, ne mutos quidem greges tam foetidam frugem comesturos clamitans. Et fidem fecit euentus. Fasciculo enim illo ante boues in pręsepium proiecto non modo gustare noluerunt, sed immugientes atque auersi perfractis stabuli repagulis diffugerunt, pręcipitatiore impetu proruendo quam si stimulis uerberibusque agitarentur. Hinc patet neutiquam esse communicandum neque cum iis, qui sua cupide seruant, neque qui aliena turpiter appetunt, et cupiditatem, tanquam malum uirus, omnibus quidem, sed pręcipue Christi seruis uitandam fugiendamque.

Quantum autem illam cauerit idem ipse omnis sanctitatis exemplum Hilarion, cum ex his, quę diximus, perspicuum sit, tum ex epistola, quam spiritum Domino redditurus iam octogenarius ad Hesichium discipulum suum scripsisse fertur. Diuitiarum, inquit, mearum hęres esto. Hę autem sunt: Euangelium, tunica saccea, cuculla et paliolum. Qui tantam tenuitatem diuitias suas uocat, satis declarat, quam a diuitiarum cupiditate semper fuerit alienus.

Porro, Alexius, nobilis Romanus, clam patre Euphemiano in Syriam abiens intantum adamauit paupertatem, ut gauderet se a seruis patris, qui ad quęrendum eum missi fuerant, et non agnitum fuisse et* corr. ex ut elemosina donatum. Ex his, quę emendicabat, in diem uiuens, quicquid sibi supererat, aliis impertiebat, nihil solicitus in crastinum. Tall uitę tenore cum septendecim annos in Syria peregisset, Romam rediit et maioris etiam in paupertate constantię exemplum domi quam foris dedit. In paternis enim ędibus pro mendico susceptus, nee ulli cognitus nec ipse se prodens totidem peregit annos. Mortuus postremo indicauit, quod uiuens cęlauerat, relicto breui chyrographo, quo quis esset, quidue egisset,
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.