Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 3-560 -- incredulis, et
execratis, (et)*add.
homicidis, et fornicatoribus, et ueneficis, et idolatris, et omnibus
mendacibus pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure, quod
est mors secunda. Mox etiam quasi indignabundus exclamabit: Foris
canes, et uenefici, et homicidę, et idolis seruientes, et omnis, qui
amat et facit mendacium. Tunc et ipse gentium doctor Paulus, quos
olim docendo corrigere nequiuit, increpando damnabit et dicet: An
nescitis, quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque
fornicarii, neque idolis seruientes, neque adulteri, neque molles, neque
masculorum concubitores, neque fures, neque auari, neque ebriosi, neque
maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. Et in eos, qui sibi
sapientes uidentur, contestabitur atque affirmabit, quod sapientia huius
mundi stultitia sit apud Deum. Et in eos quoque, qui sermonis magis quam
morum elegantię student: Non in sermone est regnum Dei — inquiet —
sed in uirtute. Ac ne ignorantes excusari posse sperent, qui
necessaria ad salutem discere contempserunt, dicet: Siquis ignorat,
ignorabitur. Pręterea aduersus impudicos impurosque et cupidos hunc
in modum sententiam promulgabit: Omnis fornicator, aut immundus, aut
auarus, quod est idolorum seruitus, non habet hęreditatem in regno
Christi et Dei. Et iterum: Fornicatores — inquiet — et
adulteros iudicabit, id est damnabit, Deus. Et rursum:
Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt; neque corruptio
incoruptelam possidebit. Quod alibi distinguens atque exponens ait:
Manifesta sunt autem opera carnis, quę sunt: fornicatio, immunditia,
impudicicia, luxuria, idolorum seruitus, ueneficia, inimicicię,
contentiones, emulationes, irę, rixę, dissensiones, sectę, inuidię,
homicidia, ebrietates, comessationes et his*corr. ex
iis
similia. Quę prędico uobis, sicut predixi, quoniam,
qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Idem de illis, qui
suorum uel sibi commissorum saluti nihil aut parum
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
|