Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
LIBER VI
Caput I / DE SIGNIS VLTIMI IVDICII
Multo maxima cum solicitudine hoc cauebimus, si pensitauerimus diuini illius iudicii terrores omniumque formidabilium magis expauescendum diem. Igitur, cum plurimum nobis ea res conducat, peropportunum uidetur, ut hoc ultimo uolumine de ipso ultimo Domini iudicio pertractemus, et primum de signis, quę pręcessura sunt, deinde de Antichristo, de Christo, de regno Christi, de damnatorum poena, de iustorum gloria et si qua alia interim occurrent non ab iis aliena neque memoratu indigna. Signa ergo, quę ante euentura prędicantur et quę multi ex parte iam euenisse affirmant, horroris et irę plena sunt. Et, si talia signa, quale, quęso, illud et quam terribile,
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.