Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 3-465 -- A Cassiano
relatum legimus Heronem senem in Thebaidis deserto annos quinquaginta
commoratum semperque ieiuniis intentum, suo tamen, non patrum arbitrio
uixisse. Hic ergo a demone laudatus, cum eum a Deo missum ad se de celę
angelum credidisset, credidit etiam, quod ab illo audierat, se, scilicet,
tanti iam apud Deum meriti esse, ut, si ex arduo aliquo loco ad imum rueret,
corpus suum affligi lędiue non posset. Itaque immemor scriptum esse: Non
tentabis Dominum, Deum tuum, sed potius in perniciem suam illud
imprudenter amplectens: Angelis suis mandauit de te, et in manibus
tollent te, ne offendas ad lapidem pedem tuum, noctu surrexit et in
puteum haud modicę altitudinis se pręcipitem misit. Ad sonitum casus exciti
fratres ipsum seminecem extrahunt et, cum rem didicissent, a demonio illusum
affirmant. Sed ille in sua credulitate pręsumptuosaque superstitione
perdurans, die tertio post uita defunctus est. Et quoniam in tali errore
defecerat, uix illi a Pafnutio abbate multorum precibus exorato inter
dormientium in Domino fratrum (sepulchra)*coni. sepultura
memoriaque concessa est. Proh dolor! Tot tantosque uiri labores una
destruxit sanctitatis pręsumptio. Ea impostorem suum non agnouit, ea nulli
de se nisi sibi credidit. Sic, sic uirtutum quanuis alte structum ędificium
repente labi solet, ubi subtraxeris humilitatis fundamentum. De alio etiam
apud eundem scriptorem traditum est suppresso nomine (quia adhuc supererat)
quem captum diabolus diutule ludificauit noctu ad eum uentitans et cęllam
splendore illustrans multaque ei occulta uere reuelans, ut postremo in
erroris foueam incautum pręcipitaret. Nihil ei ultra ad promerendum glorię
culmen deesse dixit pręter Abrahę obedientiam. Proinde Deo iubente, ne
dubitaret filium, quem secum habebat, in holocaustum offerre. Credidit
miser. Sed dum pręter consuetudinem cultrum in cote subigeret et uincula
prępararet, continuo pueri mens mali pręsaga suspicari id, quod erat, ac
subinde, quid ille acturus esset, paulo semotior, quam ut ab eo comprehendi
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
|