Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 2-533 --
Prouerbiis: Falsus testis — inquit
— non erit impunitus, et qui loquitur mendacia, peribit. Et rursum:
Qui congregat thesauros lingua mendaci, uanus et excors est et
impigetur ad laqueos mortis. Ideo eo uitio inquinari ueritus Deum
deprecatur dicens: Vanitatem et uerba mendacia longe fac a me! Et
ante illum Dauid: Ne auferas de ore meo uerbum, ueritatis
usquequaque! Hieremias autem propheta, quo ipsa maligni impostoris
dolositas illi, non aliis noceat, pręmonet, ut caueamus, et clamat:
Unusquisque se a proximo suo custodiat et omni fratri suo non habeat
fiduciam! Quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus
fraudulenter incedet, et uir fratrem suum deridebit, et ueritatem non
loquetur. Docuerunt enim linguam suam loqui mendacium, ut inique
agerent, laborauerunt. Sagitta uulnerans lingua eorum, dolum locuta est.
In ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias.
Nunquid super his non uisitabo, dicit Dominus, aut in gente huiuscemodi
non ulciscetur anima mea? Vis scire, quomodo ulciscatur uel qualiter
uisitet, Apocalypsim lege: Et omnibus mendacibus — inquit — pars
eorum erit in stagno ardenti igne et sulphure, quod est mors
secunda. Breuiter idem in psalmo expressum est: Perdes omnes, qui
loquuntur mendacium. Cuius rei haud ignarus Apostolus ad Ephesios,
ne forte in tantam incidant perditionem: Deponentes mendacium —
inquit — loquimini ueritatem unusquisque cum proximo suo, quoiam sumus
inuicem membra. Et ad Colossenses: Nolite mentiri inuicem!
Saluator etiam noster ad apostolos: Simplices estote sicut columbę.
Et: Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus lucidum erit. Et:
Nisi efficiamini sicut paruuli, non intrabitis in regnum cęlorum.
Siquidem et cordis simplicitate et oris ueritate nobis opus est, ut eo
felicitates perueniamus, ubi nullus fraudi, nullus fallacię restat locus,
ubi misericordia et ueritas obviauerunt sibi. Quas duas uirtutes Salomon
etiam coniungens partiter colendas docet: Misericordia — inquit —
et ueritas te non deserant! Circumda eas gutturi tuo et describe in
tabulis cordis tui, et inuenies gratiam
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
|