Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1-291 --

esse non posset ab hominum frequentia, procul se habendum decreuit iunctusque ipsi Barlaam uitam traduxit in eremo, quę dicitur turrę Senair. Itaque, quem urbis instar regia uix capere poterat; angustum informis speluncę tenuit habitaculum, et qui tot populis totque gentibus imperitauerat, unius homunculi preceptis obediuit.

At non solum susceptum sceptri honorem deponere propter Christum, sed etiam oblatum refutare exemplis admonemur.

Etenim Iudaelles, Britannię rex, cum monasticam uitam ducere in animo haberet, Iudoco fratri uoluit tradere regnum. Ille itidem ad Dei aspirans seruitium, ne, quod ultro offerebatur, uel inuitus suscipere aliquando cogeretur, clam inde profugit atque ad ripam Alzei fluminis in agro Pontini constructo paruo humilique tugurio solitarius habitauit. I nunc, uana et stulta mortalitas, per cędes et parricidia quęre tibi dominatum, quem sanctissimi uiri tam uili habuerunt, ut alter deponere uellet, alter recusaret accipere!

In hoc sanctitatis genere foeminę quoque ęternę sibi laudis locum uendicant, eundem affectum, quoniam et eodem impulsę spiritu; in terrenis rebus contemnendis prę se ferentes.

Euphrasia Romana, genere nobilis, opibus pollens, ętate florens, forma pręstans, post mortem uiri Antigoni neque rursum cuiquam nubere uoluit, licet multum suaderet Theodosius Augustus, neque Romę manere, quanuis et patria esset et orbis domina, neque diuitias possidere, tametsi honestissime posset. Procis repulsam dedit, mare transmisit, ad Thebaidem uenit. Et eo loci considens, quicquid secum attulerat facultatum, partim erogauit egenis, partim ecclesiis neque aut sibi aut filię paruulę Euphrasię quicquam residui fecit. Quin immo moriens eidem in monasterio manenti solicite iniunxit, ne tardaret, quod reliquum Romę fuerat, simili liberalitate, ut distribuatur, curare.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.