Gucetic, Ivan (1451-1502) [1493]: Panegyris Wladislao Hungarie et Boemie regi, principi invictissimo dicta, versio electronica, Verborum 743, ed. Fialova, Andela Hejnic, Josef [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [gotius-i-panegyris.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 156 --
Pannonum regem fulgentissimum, qui cum armatus tela inter 4v et enses pro Christi nomine defensando felicissime
cecidisset, imo cadendo vitam comparasset, maximum sibi suisque addidit laudis
incrementum et glorie. Ecce igitur clara et illustris genitura tua ac
circumquaque nobilissima, nomen celsitudinis tue eternitati commendavit
locavitque in altissima specula lumine quodam fulgens sempiterno, uti
posteritati luceat in experimentum nobilitatis. Cui quidem sic excusso et
absoluto existenti addidit eciam decus corporis et dignitatem et venerabilis
forme eleganciam supremus ille rerum fabricator, ut plane in ambiguo sit, utrum
te nobilitas an forma certatim invicem contendentes perfeccior esse videatur.
Arbitror nimirum, speciosissime princeps, quod divinus ille animus venturus in
corpus et celitus tibi missus dignum sibi voluerit hospicium, quo susciperetur,
fingere, et par habitaculum, quo viveret, formare. Hec itaque augustissima
facies tua efficit profecto, ut qui te viderint norintque animi tui splendorem,
nesciant prorsus, an te magis 5r mentis an vultus
obtutibus admirentur. Sed mihi exire maturanti in acta virtutum tuarum multa se
offerunt maiorum tuorum cum bello tum pace egregia monumenta, quorum
persequcionem abstulit mihi hoc tempore rerum tuarum magnitudo,
lux eciam ipsa ab orbe nostro festinato casura: quamvis illi nobilissimis
gentibus, ferocissimis populis, bellicosissimis nacionibus non minus armis quam
prudencia a te superatis mirum in modum inclaruerint, verum enimvero morem geram
omnino progenitoribus tuis, si hoc precipuum afferam, quod eorum nomini maxime
conducit, quod te scilicet talem ac tantum protulere principem, qui debeas
Romani nominis nutancia fata suscipere et tanti conatus subire molem.
Sed ut te a puero aspiciam, christianissime rex, a primis annis totum te sibi
bone artes non invitum quidem vindicavere et imprimis sacrarum
litterarum sublimis illa iucunditas, que ad celos viam facit, quibus preter
ceteras disciplinas maxime intentus dedisti de te indubitatam gentibus censuram
te fere principem primum omnium et a quo salus romane fidei penderet, ex
5v quo in exordio vite
Gucetic, Ivan (1451-1502) [1493]: Panegyris Wladislao Hungarie et Boemie regi, principi invictissimo dicta, versio electronica, Verborum 743, ed. Fialova, Andela Hejnic, Josef [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [gotius-i-panegyris.xml].
|