Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome].
-- 31 -- (7) Verè fama malum, quo non velociùs ullum! scintillæ non absimilis, quæ
aridum fomitem ignis capacem nacta cùm sui quidem propagatione, sed non absque
complurium aliorum læsione longiùs evagatur, ità fama si in malevolum ora eam
deferri contingat, ocyùs arrepta in aliorum perniciem latissimè diffunditur.
Gratum erat permultis é famelicâ Ganeonum turbâ, si sacra profanis miscerentur,
& omnia susque dèque verterentur, utpotè qui cùm rebus vel lusu, aut potu
perditis, è suo haberent nihil, ex insidiis ad aliena rapienda prompti
vigilabant; Undè minæ, expilationes, ac domuum eversiones intentatæ, proindeque
scelus fuit, locupletem esse, & qui dives erat: apud ejusmodi raptores,
& fecem populi statim proditor, & Obius audiebat, qui, cùm omnia
perdidissent perdita appellabant prodita, ut sub fucato proditionis nomine
perderent, quos opes prodidissent;
undè Trucimontanæ Arci é solâ reconditi ibidem Thesauri famâ, grave periculum
imminebat, cui vitando etiam post hostium discessum longo tem
Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome].
|