Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome].
Previous Page

Next Page

-- 30 --

tione deleri?

(4) Ei tamen in mandatis datum, ne priùs ad illius alloquium admitti peteret, quam Rotamontium deditum, & aggeres ad Pontem Lyzeranum extructos, â defensoribus desertos cerneret, ità ut nullus omninò inhibendo hostium furori & omnimodæ devastationi locus, vel spes superesset.

(5) Is itaque secundo flumine nave vectus descendit [: iter relegentibus Athenæi armatis, quos litteræ Pontopolitanæ revocaverant :] inter mille conviciorum plaustra, & horrenda probra tam in mittentes, quam in missum eructata; Hoc enim familiare imperitis, ac rudi populo vitium est, ut qui coortam inter seditionem temerè proclamatur, illicò reus habeatur, nec admissis in consilium rationum momentis indictâ omninò causâ condemnetur, furore pariter in Magnates verso, quos leviuscula suspicio solidæ argumentorum basi non innixa apud vulgus ad deteriora semper credenda pronum, statim proditionis reos facit, adeò ut mendax fama, quæ vires acquirit eundo, per varias Provinciarum plagas,

(6) ac demùm ad Æneæ Regiam penetravit, ubi pro di
Previous Page

Next Page


Reydax, Ignaz; 1652–1718 (1652–1718) [1606], Epitome rerum Oenovallensium MDCCIII, versio electronica (), 65 paginae, 33 capitula, Ed. Schaffenrath, Florian; Tilg, Stefan [word count] [reydax-i-epitome].
Powered by PhiloLogic