Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 204v --

Desine uendacem mirari, Carle, poetam,
Muricipis parua commoditate cati;
Vendaces dominos, nec emaces expedit esse,
Lucraque delectant quantulacunque licet.
An uero ignoras lotii uectigal honestum?
Quo minus hoc precium turpius esse putas.
At dices: fuerat surdaster, inutilis et iam
De ponte in medias praecipitandus aquas.
Hoc fateor: uerum hunc libuit sine fraude pacisci,
Noxa nec emptori dissimulata fuit.
Ergo hunc pensarunt spumantia pocula lactis
Singula, quae Sclauus uenditat asse rudis.
Lac quotiens nimios[ERROR: no reftable :]23,13 nimios Agić: niueos uenale refrigerat aestus
Et niueus pleno promitur utre liquor,
Qui mordax acidum potus sapit: hoc ego solor
Aestatem et sidus solstitiale leuo;
Quod tibi gratuitum praestat prouincia – tanti
Sunt praefecturae prospera iura tuae.
Quis, rogo, muricipes quam uendere lacte uietos
Munera non pagi mallit inempta tui?
Haec tua conditio melior, nec nostra lucello
Haec quoque uenditio est despicienda suo.
Muricipem emptor habet: uitam catus, ast ego lactis
Pocula: sunt precium singula nacta suum.
Vade retro

Vade porro


Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.