Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 179v -- Mortalisque labat mea lingua nec hiscere posset,
Quae canitur ni me gloria tanta iuuet.
Cuius ad auditum procumbunt omnia nomen
Cernua, cui flexum supplicat omne genu;
Et caelum et tellus famulantur et infera monstra,
Obuia quae terret nominis umbra Tui.
Nam simul inferni patuerunt claustra tyranni
Totque relaxatos reddidit Orcus auos,
Purgatumque Tua uirtute refloruit aeuum
Et reserata Tuis gressibus astra patent,
Vectibus auulsis et fracto carcere serpens
Incisa uomuit millia multa gula,
Et Mors arte sua periit, uitalis Iesus
Manibus adsertis uictor ubique sonas.
Tot Furiae, tot monstra nouis spoliata trophaeis,
Nominis horrescunt fulmina magna tui.
Salue igitur Furiis laetalibus horror Iesus,
Mens, precor, aeternum Te mea uoxque sonet.
Hoc me Tecum uni pietatis nomine, uellar
Ne quando amplexu segrege mente Tuo.
Sis uallum, clypeus, sis insuperabile robur,
Munimen, uindex, tutor ab hoste meus;
O mea sola quies, o lux clarissima, gustus
Nectaris, ambrosio plenus odore sapor,
Spesque decusque meum, syncaera et casta uoluptas,
Fac me participem nominis esse Tui![ERROR: no reftable :]
Post folium 179 sequitur folium 200
|