Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 151v --

Et uincit proauos. Sed ille sentit
Quantumcunque Bono haud ualere multum,
Si non optimus hunc Bonum fouebit
Princeps ut Deus. Hoc iubar serenum
Dum desiderat Aelius, uidetur
Iure inglorius esse, nudus, exul,
Vilis, decolor et tenebricosus.
Quod si aspexerit ut Deum, decenti
Pulcher, splendidus enitescet ore,
Et postliminio suo redibit,
Exul desinet et miser uideri.
Quod si non tenebris iacemus ultra
Omnes Dalmatas, et propinqua Teucae
Incunabula Barculique littus
Exornabimus atque perfidorum
Thracum immania regna peruetustas
Gaudebis pius exolesse fraudes.
Ergo pars animi mei Marinus
Nulla incommoda nec pericla sentit,
Intractabile non gelu, niualem
Non brumam aut rabiem Adriae aestuantis,
Tanti ut principis acquiescat ore,
Cuius splendidior patescit aula
Vade retro

Vade porro


Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.