Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 145 --

Alterius moneo caueas noua monstra furoris,
Ingenium cuius bilis adusta quatit,
Seu scelus infandum Rhamnusia uendicat ultrix,
Seu Mens immanis conscia flagitii,
Seu pauor excutiat mentem nouus. Eia age, cura est
Obuia uenturis obicienda malis,
Seu tibi praescripta uiuendum est lege, rogando
Seu iuuat iratos conciliare deos,
Seu concussa ruat disiecti machina mundi:
Impauidum feriat tanta ruina caput!

24.
Cum mea possideas et me, nil poscere possum
Quod non sit iuris tempus in omne tui.
Ergo tuum est quodcunque dabis mihi; sic tua praestas
Dum, Mariane, tuo deperit inde nihil.
25.
Deposui nummos, reddis, Mariane, podagram;
Depositum nobis hoc, Mariane, nega.
26.
Quod mihi pollicitus fueras donare ducentos,
Laetabar, captus credulitate mea.
Vade retro

Vade porro


Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.