Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 136v -- Parce tui, Laurens, culpare silentia uatis
Ni cupis eiusdem criminis esse reus.
Nam duo lustra fere nobis transacta, sodales
Ex quo segnities detinet una duos.
Ergo pari titulo damnemur uterque necesse est,
Aut uenia est nostrae mutua danda morae;
Siue resarciri culpae commissa prioris
Scribendi grata sedulitate iuuat,
Eia age, Romulea maturet ab urbe uicissim
Interpręs animi littera crebra tui,
Festinosque regat cursus per idonea, siue huic
Appia, Flamminia est siue terenda uia.
Mox interiectos facile est transmittere fluctus,
Seu Bari, Anconis moenia siue petet.
Illinc adsiduas merces portare uidebit
Et crebras ad nos ire redire rates.
Ergo reportandis facilis tibi copia scriptis
Et maris et terrae prompta nec una uia est.
Quod nisi pertesum studii sanctique laboris
Scribendique pium dextra recusat opus,
Gratas redde uices et magno foenore soluas
Praeteritae, Laurens, tempora longa morae.
Quid, cunctaris adhuc? Veteris fidique sodalis
Num, precor, admonitus tardior esse potes?

|