Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 128 --

Sed reliquum corpus circumlita crusta tegebat,
Quae tamen in multis stabat hyulca locis,
Siue recrustatum est collisu ponderis, aut quod
Contactum pluuio rore cadauer erat.
Inde fatiscebant rimis tectoria, aperto
Nec mansit tumulo qui fuit ante color:
Nanque coloratum est cum caelum protinus hausit,
Sed solido nullus corpore sulcus erat.
Quid quod et unguentum in tumulo atque Hebraea bibebat
Balsama, quaeque tenet thura opulentus Arabs,
Et uer Indorum et Cyneraei floris odores?
Inde nec integrum carpserat ulla dies,
Donec posteritas spoliauit auara sepultum,
Quod facinus nulla est hactenus ausa dies.
Vidimus indicium digiti duo signa minoris,
Detractus duplex annulus unde fuit.
Nec latuit sexus sine nomine, sit licet ausus
Priscillam hic, alius dicere Tulliolam.
Ornatus reliqui deerant uestigia, quamuis
Mos uetus haud nudum corpus humare fuit.
En quo funebri pompae pia flamma pepercit,
Quo ueteres census exhibuere suos!
Vt fures maneant post saecula multa futuros,
Euasere suos ultima dona rogos!
Ergo tot egestos sumptus in funera totque
Dona, tot exequias surripuere pias.
Mox corpus, nullis quod adhuc contabuit annis,
Proiectum in media destituere uia,
Quod neque Poenorum furiis regisque Molossi
Aut Scythica passi colluuione sumus;
Vade retro

Vade porro


Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.