Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 118v --

Lumina praestringis solemque lacessere gaudes
Indutus ferro. Nec tu mirabere tęlo
Mortali diuina tegi: nanque illa recusant
Haec quoque praeripere et nostros ambire triumphos.
Quod si ope mortali titubes defessus et aeger
Deficias, sociis caelum tibi militet armis.
Ergo desidiam mollem luxusque relegas,
Nec segni pateris marcere per ocia somno,
Sed tyrocinio frueris bellique palestra,
Robur et adsiduo gaudes sudore pacisci.
Inuigilare feris uenandis, cingere saltus,
Ortarique canes, latebras intrare ferarum,
Vestigare truces ursos et dentibus apros
Fulmineis premere et Lybicos optare leones
Comminus et tigres inuadere foetibus orbas
Dignatus, neque enim capreas ceruosque fugaces
Figere, contentus solo praeuertere cursu
Montis inaccessi rupes imperuia nec te
Fossa retardauit praeceps et concaua uallis
Transmittenda leui saltu, nec si qua fuerunt
Obuia, suspensas strinxerunt gramina plantas.
Non imber pluuiique Ioues nimbique minaces,
Horridus aut Boreas nudo deterruit axe,
Vade retro

Vade porro


Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.