Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 15v --

Saepeque fraternae conscia Roma necis,
Aut quod Echioniis uix fas est credere Thebis:
Victum armis fratrem uincis amore pio.
Sic pia sanctorum rediit concordia fratrum
Et redit unanimi gratia iuncta fide.
Si qua fuit, penitus nunc exulat illa simultas
Et procul amborum corde reuulsa iacet.
Frustra igitur, frustra spargat furiale uenenum,
Frustra in uos Liuor perfida bella gerat!
Ite procul, Fraudes, Furiae procul ite nocentes;
Non hic Thebana est aut Pelopaea domus,
Sed simplex Spartana fides et qualis Atridas
Aut Siculos fratres alliciebat amor.
Tuque tuas depone faces et parce, Megaera,
Parce, precor, sanctum dissociare genus.[ERROR: no reftable :]2,132 sanctum in margine: reges | genus : suprascriptum pios
Ocyus Euryalum Nisus, Phocaeus Orestem,
Pyrithoique suum Thesea fallet amor,
Quam uos Inuidiae possint mala uerba furentis
Vincere et Allectus Thesiphonesque furor.
Nec uos credulitas, nec mens mala, caecus et error
Decipit, aut rabies aeris et atra fames.
Ah potius pereatis, opes, pereatis, auari,
Omnia cum regnis, aera, perite suis,
Quam uos ulla queant diuellere regna uel aurum,
Turpiter aut uestram commaculare fidem!
Vade retro

Vade porro


Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.