Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK2-299 --

lachrymis carere. Ennius autem: Nemo me lachymis decoret 50.

Mortem pro gloria contempserunt Lucius Brutus, Decci, Marcus Attilius, Scipiones, Lucius Paulus, Marcus Marcellus 51.

Mors terribilis his, quorum cum uita omnia extinguuntur, non his quorum laus emori non potest 176.

Hi uiuunt qui ex corporum uinculis tanquam e carcere euolauerunt. Vestra uero quę dicitur uita, mors est 194.

Mulcta. Omnis et animaduersio et castigatio contumelia uacare debet etc. 92.

Obiurgatione qualiter utendum 105.

Mores non improbi et tamen diuersi, alius aliis aptior et quisque suis 99.

Deliberandum, quos nos et quales esse uelimus 100.

Quando morum facienda mutatio 100.

Officium priuati, officium peregrini 102.

In omni actione tria seruanda: ut appetitus rationi pareat, ut quantum causa postulat curemus, ut ad decorem moderentur omnia 106.

Commodum est ex aliis iudicare, ut uitemus quod dedecet 107.

Malus uitiis deditus etc. 176.

Serui omnes improbi 180.

Metus. Omnis metus seruitus 182.

THVCIDIDES

Militaris uirtus. Mos Atheniensium eos qui fortiter bellando occubuerunt pro contione laudare 19.

Hiberi barbarorum pugnacissimi 82.

Mors. Sepulchrum uirorum illustrium ad posteros memoria 23.

Magnanimitas non senescit 24.

Mendax Gręcia in augendo numero 68.

PANEGYRICVS PLINII

Magnanimus. Vt enim felicitatis est, quantum uelis, posse, sic magnitudinis uelle, quantum possis 36.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.