Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- KK2-280 --
Mollis.
Diogenes ei qui a famulo calciabatur: Nondum, ait, beatus es, nisi te etiam abstergat.
Hoc autem erit, si mancus fueris [ERROR: no reftable page:]57.
De illo qui se nimio studio componeret et quandoque uehiculum quoddam lente segniterque
transcenderet: Merito, inquit, suspectum habet lutum. Neque enim se in illo uelut in speculo
intueri potest [ERROR: no reftable page:]64.
Zeno cuidam unguentis delibuto: Quis, ait, mulierem olet [ERROR: no reftable page:]65.
Chrysippus multa turpia et obscena scripsisse dicitur [ERROR: no reftable page:]79.
Mulcta.
Non peccantes modo, uerum etiam peccare gestientes puni [ERROR: no reftable page:]13.
Militaris uirtus.
Qui in pręlio occubuissent, Solon pręmiis illustrandos pręcepit filiosque illorum
publice alendos atque erudiendos [ERROR: no reftable page:]8.
Architam Pythagoricum, cum exercitui pręesset, nunquam fuisse superatum [ERROR: no reftable page:]86.
Zeno Eleates a Nearco[ERROR: no reftable :] tyranno comprehensus, cum de consciis
interrogaretur, omnes illius amicos nominauit, ad aurem autem se ei loqui uelle ostendens
mordicum[ERROR: no reftable :] apprehensam dentibus perforauit [ERROR: no reftable page:]92.
Medicinę
quinque species: medicabilis, chyrurgica, dietica, [3] morborum ratio, doloris
liberatio [ERROR: no reftable page:]36.
Diogenes, cum uidisset ignauum luctatorem medicinam profitentem: Quid hoc, inquit. Num
ut eos qui te aliquando uicerunt, nunc ipse deiicias [ERROR: no reftable page:]59.
Musica.
Socrates fidibus canere didicit, quando illi opportunum fuit, minime pudendum dicens,
quod quisque nesciat, discere [ERROR: no reftable page:]19.
Musice[ERROR: no reftable :] tres diuisiones: cantu, cantu et pulsu, pulsu tantum [ERROR: no reftable page:]36.
Diogenes cytharedum qui semperab auditoribus deserebatur, ita salutabat: Salue, galle;
illo autem dicente cur ita: Quia, inquit, canens omnes excitas [ERROR: no reftable page:]58.
Ad eum qui musicam sibi pręferebat ait: Nam uirorum sententiis bene se habent urbes
atque domus, non cantibus nec pulsibus [ERROR: no reftable page:]63.
Cantibus ad lyram utendum laudeque deorum uirorumque pręstantium [ERROR: no reftable page:]82.
Mors.
Thales uitam nihil a morte differre dixit. Et cum quispiam diceret: Cur ergo non
moreris? - Quia nihil differt, inquit [ERROR: no reftable page:]6.
Solon moriens in Cypro Salaminam ossa sua transferenda mandauit et in cinerem soluta per
prouinciam spargenda [ERROR: no reftable page:]9.
Chilo
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
|