Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK1-70 --

colatur Deus [ERROR: no reftable page:]428. Quam ob causam animi, si diuini sunt, perturbationibus afficiuntur? Affectio animę erga corpus [ERROR: no reftable page:]429. Quare animi a corporibus inuiti discedunt? Qui hinc decędere gaudebant [ERROR: no reftable page:]430. Qualis sit animę status antequam ad corpus accędat, qualis etiam post discessum. De compositione animę [ERROR: no reftable page:]431. Species et circuitus animarum [ERROR: no reftable page:]432. Iamblicus et Porphyrius reprobant transmigrationem animę ab homine in bestias et circuitum infinitum [ERROR: no reftable page:]433. Quomodo intelligitur animas esse ante corpora. Figura animę apud Platonem [ERROR: no reftable page:]433. Angelos et animos non semper fuisse. Animę creantur quotidie [ERROR: no reftable page:]435. Vnde anima descendit in corpus. Corpus animę ęthereum et immortale. Zoroaster grammaticus: Ne foedes spiritum neque in profundum exaugeas quod est planum. Qua parte cęli animę creantur, qua ue descendunt [ERROR: no reftable page:]436. Quando infunditur in corpore et quo, dum in corpore uiuit, ducitur. Qua parte corporis ingreditur et egreditur et quo duce progreditur. De statu animę purę [ERROR: no reftable page:]437. Quo pacto mens Deo coniungitur [ERROR: no reftable page:]438. Omnes mentium species possunt coniungi Deo [ERROR: no reftable page:]439. Quęstio de statu animarum infantium et stultorum [ERROR: no reftable page:]442.

DIONYSIVS HALICARNASEVS
Agriculturę et militię laudes [ERROR: no reftable page:]39. Boni agricolę a Numa laudati, mali mulctati [ERROR: no reftable page:]53. Nenius augur inuenit botrum mirę magnitudinis et obtulit ad heroum casam uotum pro suibus inuentis, quos amiserat [ERROR: no reftable page:]79. Lucius Quintius Cincinatus arator et consul [ERROR: no reftable page:]295. Deinde dictator [ERROR: no reftable page:]262.
Auaritia. Tarpeia pro armillis, quas concupierat, scutis obruta [ERROR: no reftable page:]42. Non enim habitat in fortuna eorum inopia, sed in moribus, quos non modo sors hęc parua non expleret, sed nec omnes simul regum tyrannorum largitiones [ERROR: no reftable page:]245.
Audacia. Lucius Metellus pontifex ex ardente templo Vestę sacra eripuit in medios irrumpens ignes [ERROR: no reftable page:]50.
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.