Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK2-160 --

mansuete doceant et docentem audiant 320.

Siquis in domo aliena quęrere suum uelit 321.

De pręscriptione. De eo qui litigantem aut testem prohibet uenire in iudicium 321.

/ ms-222r Libertas. Extremę libertatis licentia extremę seruitutis est principium 225.

Libertas ubi seruitutis libertatisque mediocritas 278.

In eos qui omnibus uiuendi pręferunt libertatem. Seruitus et libertas, si modum excędat, mala est 337.

Liberalitas. Omnia communia 225.

Ab impuro capere munera neque bonum uirum neque deum decet 283.

Priscum prouerbium: Vere amicorum omnia esse communia 286.

Vectigal nullum rerum importandarum neque exportandarum. Frugum distributio 303.

Quod dii non placentur muneribus iniquorum 313.

Luxus. Cur quis a uoluptate uincatur 87.

Voluptas atque dolor animam corpori subiiciunt et corpoream efficiunt 180.

Turpior est qui uoluptatibus cędit quam qui succumbit doloribus 267, 269.

Leges circa tollendas uoluptates doloresque oportere uersari 267.

Sępius detrimentum et dolorem homini affert uoluptas, hebetudinem in animo et obliuionem, insipientiam et petulantiam pariens 331.

Vitam illam, quam beatam uocant, Italicarum Siracusanarumque mensarum plenam, nullo modo probaui bisque in die saturum fieri et nocte nunquam iacere solum etc. talis nunquam prudens euadet 332.

Voluptas corporis non implet animum 410.

Libido. Venereę uoluptates ingentissime omnium existimantur, nullius intelligentię compotes 37.

Nulla uoluptas neque uehementior neque furiosior 201.

Vnde sperma? Vnde auiditas libidinis 263.

Coitus uehemens appetitio 293.

Amator formę nullum animo amati prębet honorem. Propter Venerem mortem sibi consciuerunt Thyeste, Edippodes[ERROR: no reftable :], Machareus. Abstinendum a maribus 302.

Libido. Oblectationem Veneream seruilem certe atque ingratam et absurdam nec uerę uoluptatis nomine dignam etc. 334.

Labor. Motus optimus ille est, qui in se met ex se ipso fit, ut exercitatio gymnastica 262.

Motus prodest corpori. Exercitatio infantium ex motu ad uirtutem animi proficit 295.

Laboribus corporis Veneris robur infringunt 302.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.