Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK2-143 --

commorari. De uestimentis enim procedit tinea et a muliere iniquitas uiri. Salomon inclinauit foemora sua mulieribus, dedit maculam in gloria sua 150.

Mulierum superbia deiicietur lasciuientium et luxuriantium in ornamentis 152.

Saturaui eos, et mechati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur. Equi amatores in foeminas et emissarii facti sunt. Vnusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. Nunquid super his non uisitabo, ait Dominus? 168.

Quosdam rex Babylonis frixit in igne pro eo quod mechati sunt in uxores amicorum et prophetarunt mendaciter 175.

Contra mulierem fornicariam 187.

ms-217r

Oolla et Ooliba, sorores adulterę 189.

Iudices duo senes exarserunt in Susannam 200.

Fornicatio et uinum et ebrietas auferunt cor 202.

Vxor fornicaria 206.

Mulieres populi mei eiecistis de domo deliciarum suarum 200.

Contra adulteros 216.

Iason epheborum prostibula posuit 225.

Labor. In laboribus comedes 1.

Filii Israel afflicti oneribus operarum. 9.

Missi ad colligendas paleas, quia laterum opera non implerunt 10.

Moyses, cum solus non sufficeret ad ferendum onus populi, a Domino monitus LXX seniores delegit, cum quibus partiret laborem 21.

Pertesi laborem itineris murmurauerunt et a serpentibus perierunt 23.

Non ligabis os bouis triturantis 29.

Ruth tam diu messuit, donec ordea et triticum in horreis conderentur 40.

Operarii Salomonis in opus templi 56.

Anna, uxor Thobię, ibat ad opus textrinum quotidie 90.

Homo nascitur ad laborem et auis ad uolatum 101.

Labor 127.

Operatio. Labor ter 128.

Labor pro uictu 130.

Labor. Labor uanus in rebus caducis 132.

Labor hominum patet iiiuidię. Dulcis est somnus operanti 133.

Bonorum laborum gloriosus est fructus 137.

Non oderis laboriosa opera et rusticationem creatam ab Altissimo 142.

Melior est qui operatur [operatur] 1 et abundat in omnibus quam qui gloriatur et eget pane. Parua est apis et multi fruętus 144.

Operarii uita laudatur 149.

Modicum laboraui, et inueni mihi multam requiem. Operamini opus uestrum ante tempus, et dabit uobis mercedem uestram in tempore suo 151.

Arabit ludas, confringet sibi sulcos lacob 203.

Et ingressi faciebant opus in domo Domini exercituum, Dei sui 212.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.