Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK2-62 --

usque ad cęlum attingebat stans in terra 140.

In fine hominis denudatio operum illius 144.

Interrogatio hominum in consummatione est. In iudicio Dei opera ipsius ab initio. Vię illorum coram illo sunt semper etc. 144.

Benedictio illius quasi fluuius inundabit, et quomodo cathaclysmus ira ipsius 149.

Stellę species cęli stabunt in die Iudicii 150.

Dominus ad iudicandum ueniet cum senibus populi sui et principibus eius 152.

Iudicabit, arguet, docebit, interficiet impium etc. De his qui tunc conuertentur. Vlulate, quia, prope est dies Domini crudelis et indignationis plenus etc. De defectu stellarum, solis et lunę etc. 154.

Iuidicans et quęrens iudicium, et uelociter reddens, quod iustum est. Excutientur et relinquentur simul auibus montium et bestiis terrę 155.

Ecce Dominus dissipabit terram etc. Dicent in die illa: Ecce Deus noster iste. Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut uisitet iniquitatem habitatoris terrę contra eum et reuelabit terra sanguinem suum etc. Visitabit Dominus in gladio suo duro et grandi et forti super Leuiatan. In die illa clangetur in tuba magna etc. 156.

Erit lux lunę sicut solis, sol septempliciter etc. In die illa, qua alligauerit Dominus uulnus populi sui etc. Tunc terror erit iniquis et iustis lętitia. A uoce Domini pauebit Assur. Pręparata est ms-185renim ab heri / Tophet etc. 157.

A uoce angeli fugerunt populi, congregabuntur spolia uestra. Comminatio contra iniquos in iudicio 158.

Dies ultionis Domini etc. 159.

Brachia mea populos iudicabunt. Brachium meum sustinebunt. Item de Iudicio et Antichristo 162.

De aduentu Domini ad Iudicium. De eodem aduentu a sanctis desiderato 166.

De damnandis in Iudicio. Veniet omnis caro, ut adoret coram facie mea, dicit Dominus. Iusti uidebunt damnatos 167.

Egressus est de loco suo, ut ponat terram tuam in solitudinem. Et dixi: Heu, heu, heu, Domine Deus etc. Ecce uenit gladius usque ad animam meam 168.

Ipse Deus et rex sempiternus, ab indignatione eius commouebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem eius. Tu autem, Domine Sabaot, qui iudicas iuste et probas renes et corda, uideam ultionem
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.