Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- --
Sanitatem speciei esse constantiam, morbum contra huius esse uiolationem [ERROR: no reftable page:]84.
Heraclitus aquę intercutis morbo correptus, medicos per enygmata sciscitabatur, an
possent ex imbre siccitatem facere. Illis uero non intelligentibus se ipsum boum stabulo
includens et fimo obruens nec proficiens moritur [ERROR: no reftable page:]89.
Timon et Dioscorides, eius discipulus, ambo lusci. Cum quidam tertius adesset, se
mirari dixit, quodcum tres essent, non nisi quattuor haberent oculos. Ipse se Cyclopem
appellabat [ERROR: no reftable page:]98.
Diuturni morbi plus habent quod delectet quam quod doleat [ERROR: no reftable page:]110.
Ętas. Epimenides uixit annos CLVII et in totidem diebus senuit, quot annos dormierat
14.[ERROR: no reftable page:]15.
Pythagoras ętatem distinguit: puer XX annos implet, adolescens XX,
iuuenis XX, senex XX. Eas anni temporibus accommodat: ueri quidem puerum, ęstati
adolescentem, autumno iuuenem et hiemi senem. Adolescentem intelligit puberem, iuuenem uirum
[ERROR: no reftable page:]81.
Democritus moriturus uitę spacium produxit usque in diem tertium panes calidos quotidie
naribus admouens [ERROR: no reftable page:]92.
Enygma. Vnus pater, XII filii, his singulis XXX filię, alię candidę, alię nigrę.
Immortales sunt, et moriuntur. Est autem annus [ERROR: no reftable page:]12.
Antisthenes, cum ab eo, qui proposuerat enygma, ut solueret, rogarettur,
"quid", inquit, "o stolide uis, ut soluam, quod etiam inuolutum nobis negocium exhibet"
[ERROR: no reftable page:]22.
ms-119v
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
|