Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- KK1-172 --
A die prima egressionis de Ęgypto usque ad septimam quicunque comederit fermentatum,
peribit. Sitientes murmurauerunt contra Moysen [ERROR: no reftable page:]11.
Esurientes murmurauerunt, et uenit coturnix. Comederunt man. Iterum sitientes
murmurant; Moyses percutit petram Oreb, et fluunt aquę [ERROR: no reftable page:]12.
A quibus escis filii Israel abstinere debeant. Dominus ad Aaron: Vinum et quod
inebriare potest non bibetis, quando tabernaculum intrabitis. Item quę de animalibus populus
comedere debeat, et quę non [ERROR: no reftable page:]16.
Consecrati Domino a uino et sicera abstinebunt; item ab uuis tam recentibus quam siccis
[ERROR: no reftable page:]20.
Sitientes murmurauerunt; Moyses bis percussit silicem, et egressę sunt aquę. Ad Arnon
apparuit puteus, super quo locutus Dominus ad Moysen dedit eis aquam [ERROR: no reftable page:]23.
Dedit tibi cibum manna, ut ostenderet tibi quod non in solo pane uiuit homo, sed in
omni uerbo etc. Perseuerauit Moyses in monte nec bibens nec comedens
quadraginta diebus et totidem noctibus. Idem iterum totidem dies ieiunus orauit [ERROR: no reftable page:]27.
Sanson sitiens clamauit ad Dominum, et egressę sunt aquę de molari maxillę asini [ERROR: no reftable page:]38.
Ruth accepit bucellam panis aceto intinctam; comedit polentam, et saturata est [ERROR: no reftable page:]40.
Propheta in Bethel nec comedere nec bibere iussus, prandium et munera refutauit; ab
altero deinde propheta deceptus comedit, et a leone occisus est [ERROR: no reftable page:]58.
Helias in torrente Carith a coruis pascitur. Iterum in deserto esuriens petiit mortem;
dormiuit; expergefactus reperit ad caput panem subcinericium et uas aquę [ERROR: no reftable page:]60.
Heliseus exercitum Israel sitientem factis fossis et aqua scaturientibus potauit [ERROR: no reftable page:]62.
Heliseus XX panibus ordeaceis saciauit C uiros, et superfuit. Pulmentum
amarissimum in olla missa farina dulcorauit, et comederunt filii prophetarum [ERROR: no reftable page:]63.
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
|